lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 februarius 2026
Pro O.P.: B. Iordani de Saxonia, presbyteri, memoria


Exeunte saeculo XII Botergae [Burgberg] in Westphalia natus, Parisiis a B. Reginaldo habitum Ordinis accepit die 12 februarii 1220. Primus in regimine Ordinis successor fuit S. P. Dominici, quo familiariter usus est. Per annos quindecim fratribus et sororibus verbo, exemplis, litteris, constitutionum redactione, crebris visitationibus, singulari mansuetudine providit vitæque honestate ac mira facundiae copia Ordinem summopere dilatavit. Fiduciali flagrans in Deiparam Virginem pietate, in eius honorem antiphonam Salve Regina post Completorium canendam decrevit. A Provincia Terræ Sanctæ, quam invisendi causa petierat, rediens naufragio obiit die 13 februarii 1237. A fratribus et a christifidelibus exinde a morte variisque modis fuit celebratus et a Leone XII die 10 maii 1826 eius cultus confirmatus.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Gálatas

5, 1-25
Libertas in vita fidelium

     Fratres: Hac libertáte nos Christus liberávit; state ígitur et nolíte íterum iugo servitútis detinéri. Ecce ego Paulus dico vobis quóniam, si circumcidámini, Christus vobis nihil próderit. Testíficor autem rursum omni hómini circumcidénti se quóniam débitor est univérsæ legis faciéndæ. Evacuáti estis a Christo, qui in lege iustificámini, a grátia excidístis. Nos enim spíritu ex fide spem iustítiæ exspectámus. Nam in Christo Iesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed fides, quæ per caritátem operátur.
     Currebátis bene; quis vos impedívit veritáti non obœdíre? Hæc persuásio non est ex eo, qui vocat vos. Módicum ferméntum totam massam corrúmpit. Ego confído in vobis in Dómino quod nihil áliud sapiétis; qui autem contúrbat vos, portábit iudícium, quicúmque est ille. Ego autem, fratres, si circumcisiónem adhuc prǽdico, quid adhuc persecutiónem pátior? Ergo evacuátum est scándalum crucis. Utinam et abscidántur, qui vos contúrbant!
     Vos enim in libertátem vocáti estis, fratres; tantum ne libertátem in occasiónem detis carni, sed per caritátem servíte ínvicem.
     Omnis enim lex in uno sermóne implétur, in hoc: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Quod si ínvicem mordétis et devorátis, vidéte, ne ab ínvicem consumámini!
     Dico autem: Spíritu ambuláte et concupiscéntiam carnis ne perfecéritis. Caro enim concupíscit advérsus spíritum, spíritus autem advérsus carnem; hæc enim ínvicem adversántur, ut non, quæcúmque vultis, illa faciátis.
     Quod si Spíritu ducímini, non estis sub lege. Manifésta autem sunt ópera carnis, quæ sunt fornicátio, immundítia, luxúria, idolórum sérvitus, venefícia, inimicítiæ, contentiónes, æmulatiónes, iræ, rixæ, dissensiónes, sectæ, invídiæ, ebrietátes, comissatiónes et his simília, quæ prǽdico vobis, sicut prædíxi, quóniam, qui tália agunt, regnum Dei non consequéntur. Fructus autem Spíritus est cáritas, gáudium, pax, longanímitas, benígnitas, bónitas, fides, mansuetúdo, continéntia; advérsus huiúsmodi non est lex.
     Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus.

RESPONSORIUM

Gal 5, 18. 22. 25

R. Si Spíritu ducímini, non estis sub lege. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.
V. Si vívimus Spíritu, Spíritu et ambulémus. * Fructus Spíritus est cáritas, gáudium, pax.

LECTIO ALTERA

E Líbello de princípiis Ordinis Prædicatórum beáti Iordáni de Saxónia presbýteri

(Nn. 69, 75, 86-88, 110, 120: MOPH 16, Romæ 1935, pp. 57, 60, 66-67, 77, 81)

Veterem hominem exuentes novum induimus

     Fratre Regináldo felícis recordatiónis veniénte Parísios et strénue prædicánte, ego divína prævéntus grátia concépi et vovi intra memetípsum Ordinem istum assúmere, árbitrans secúram me reperísse salútis sémitam, qualem et ante fratrum cognitiónem in ánimo meo sæpe deliberándo concéperam. Firmáto ígitur cordis mei propósito laboráre cœpi tota sollicitúdine, quáliter sócium et amícum ánimæ meæ pari mecum voto pertráherem, videns eum natúra simul et gratúita dispositióne ad ministérium prædicatiónis perútilem. Renuébat ipse et ego magis instáre non désii.
     Veniénte die, quo cínerum impositióne suæ fidéles admonéntur oríginis et reversiónis in cínerem, disposúimus et nos cóngruo ad pæniténdum exórdio, quod Dómino voverámus, implére, ignorántibus tamen adhuc sóciis eiúsdem nobíscum hospítii. Unde cum frater Henrícus egrederétur hospítio et unus sociórum requíreret: « Dómine Henríce, quo itis? », « Vado, inquit, in Bethániam». Quod verbum ille non tunc quidem, sed facti póstmodum explicatióne, quid sibi volúerit, intelléxit, cum ipsum Bethániam, quod est interpretátum domus oboediéntiæ, vidéret ingréssum. Conveniéntes ígitur nos tres ad Sanctum Iacóbum, frátribus iam decantántibus: Immutémur hábitu, nos in médium eórum improvíse quidem sed opportúne advénimus, conféstim véterem hóminem exuéntes ibídem novum indúimus, ut, quod illi voce psallébant, in nobis ópere complerétur.
     Anno Dómini millésimo ducentésimo vicésimo, primum Capítulum generále huius Ordinis Bonóniæ celebrátum est, cui ipse ego intérfui, missus de Parísiis cum tribus frátribus, eo quod Magíster Domínicus mandásset per lítteras suas, quáttuor fratres de eádem domo Parisiénsi ad Bononiénse capítulum sibi mitti. Sed cum mítterer necdum adhuc duos menses in Ordine perégeram. In eódem capítulo de commúni fratrum consénsu statútum est, generále capítulum uno anno Bonóniæ, áltero vero Parísiis celebrári, ita tamen ut próximum futúro anno apud Bonóniam agerétur.
     Anno Dómini millésimo ducentésimo vicésimo primo, in Bononiénsi generáli Capítulo visum est eis, mihi offícium priorátus super Provínciam Lombardíæ primum impónere, cum anni spátium peregíssem in Ordine, nondum fixis quantum oportúerat in altum radícibus, ut regéndis áliis præfícerer ante quam meam imperfectiónem régere didicíssem. Huic ergo capítulo mínime præsens intérfui.
     [Post mortem Magístri Domínici erat quidam frater Bernárdus Bononiénsis, qui obséssus acérrimo cruciabátur dæmónio in tantum, ut die noctúque fúriis exagitarétur horréndis et supra modum omne fratrum exturbáret collégium; quam tribulatiónem haud dúbium operándæ patiéntiæ servórum suórum misericórdia divína províderat.
     Huius prædícti fratris Bernárdi tam fera vexátio prima fuit occásio, qua permóti antíphonam Salve Regína post Completórium decantándam institúimus apud Bonóniam; qua de domo éadem per omnem póstmodum cœpit Lombardíæ frequentári Provínciam, et sic demum in univérsum Ordinem hæc pia salutáris inváluit consuetúdo. Rétulit mihi vir quidam religiósus et fide dignus frequénter se vidísse in spíritu, dum fratres cánerent Eia ergo advocáta nostra, ipsam Matrem Dómini ante Fílii sui prostérni præséntiam et pro totíus Ordinis conservatióne precári. Quod idcírco commemorátum sit, ut legéntium fratrum devótio magis iam deínceps in laudem Vírginis animétur!]

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 17-18. 21

R. Misit me Christus evangelizáre, non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. * Verbum enim crucis, pereúntibus quidem stultítia est, iis autem qui salvi fiunt, Dei virtus est.
V. Quia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. * Verbum enim crucis, pereúntibus quidem stultítia est, iis autem qui salvi fiunt, Dei virtus est.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Iordánum presbýterum fecísti animárum zelo et ampliándæ grátia religiónis insígnem, da nobis, eius méritis et exémplis, viam salútis fidéliter nuntiáre et in eódem spíritu vívere ut regnum Christi iúgiter dilatáre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)