lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 aprilis 2026
S. Pii V, Papæ, memoria ad libitum


Natus est prope Alexandriam, in Italia, anno 1504. Inter Fratres Prædicatores adscriptus, theologiam docuit. Episcopus et cardinalis creatus, ad Petri cathedram evectus est anno 1566. Reformationem Ecclesiæ, a concilio Tridentino incœptam, strenue prosecutus est, propagationem fidei promovit et divinum cultum instauravit. Mortuus est die 1 maii anni 1572.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui. Allelúia.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui. Allelúia.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum. Allelúia.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum. Allelúia.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem. Allelúia.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

15, 5 – 16, 21
Septem phialæ iracundiæ Dei

     Ego Ioánnes vidi: et apértum est templum tabernáculi testimónii in cælo, et exiérunt septem ángeli habéntes septem plagas de templo, vestíti lino mundo cándido et præcíncti circa péctora zonis áureis. Et unus ex quáttuor animálibus dedit septem ángelis septem phíalas áureas plenas iracúndiæ Dei vivéntis in sǽcula sæculórum. Et implétum est templum fumo de glória Dei et de virtúte eius, et nemo póterat introíre in templum, donec consummaréntur septem plagæ septem angelórum.
     Et audívi vocem magnam de templo dicéntem septem ángelis: «Ite et effúndite septem phíalas iræ Dei in terram».
     Et ábiit primus et effúdit phíalam suam in terram; et factum est vulnus sævum ac péssimum in hómines, qui habébant charactérem béstiæ, et eos, qui adorábant imáginem eius.
     Et secúndus effúdit phíalam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mórtui, et omnis ánima vivens mórtua est, quæ est in mari.
     Et tértius effúdit phíalam suam in flúmina et in fontes aquárum; et factus est sanguis. Et audívi ángelum aquárum dicéntem: «Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia hæc iudicásti, quia sánguinem sanctórum et prophetárum fudérunt, et sánguinem eis dedísti bíbere: digni sunt!». Et audívi altáre dicens: «étiam, Dómine Deus omnípotens, vera et iusta iudícia tua!».
     Et quartus effúdit phíalam suam in solem; et datum est illi æstu affícere hómines in igne. Et æstuavérunt hómines æstu magno et blasphemavérunt nomen Dei habéntis potestátem super has plagas, et non egérunt pæniténtiam, ut darent illi glóriam.
     Et quintus effúdit phíalam suam super thronum béstiæ; et factum est regnum eius tenebrósum, et commanducavérunt linguas suas præ dolóre et blasphemavérunt Deum cæli præ dolóribus suis et vulnéribus suis et non egérunt pæniténtiam ex opéribus suis.
     Et sextus effúdit phíalam suam super flumen illud magnum Euphráten; et exsiccáta est aqua eius, ut præpararétur via régibus, qui sunt ab ortu solis. Et vidi de ore dracónis et de ore béstiæ et de ore pseudoprophétæ spíritus tres immúndos velut ranas: sunt enim spíritus dæmoniórum faciéntes signa, qui procédunt ad reges univérsi orbis congregáre illos in prœlium diéi magni Dei omnipoténtis.
     Ecce vénio sicut fur. Beátus, qui vígilat et custódit vestiménta sua, ne nudus ámbulet, et vídeant turpitúdinem eius.
     Et congregávit illos in locum, qui vocátur Hebráice Harmágedon.
     Et séptimus effúdit phíalam suam in áerem; et exívit vox magna de templo a throno dicens: «Factum est!». Et facta sunt fúlgura et voces et tonítrua, et terræmótus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terræmótus sic magnus. Et facta est cívitas magna in tres partes, et civitátes géntium cecidérunt. Et Bábylon magna venit in memóriam ante Deum dare ei cálicem vini indignatiónis iræ eius. Et omnis ínsula fugit, et montes non sunt invénti. Et grando magna sicut taléntum descéndit de cælo in hómines; et blasphemavérunt hómines Deum propter plagam grándinis, quóniam magna est plaga eius nimis.

RESPONSORIUM

Mt 24, 43; Ap 16, 15; 1 Th 5, 3

R. Si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique. * Ecce vénio sicut fur, dicit Dóminus, beátus qui vígilat, allelúia.
V. Cum díxerint: Pax et secúritas, tunc repentínus supervéniet intéritus. * Ecce vénio sicut fur, dicit Dóminus, beátus qui vígilat, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 124,5: CCL 36, 684-685)

Ecclésia fundata est super Petram, quam confessus est Petrus

     Præter ália solácia miserórum, quæ géneri humáno præbére non cessat Deus, in plenitúdine témporis, quo ipse sciébat hoc esse faciéndum, misit Fílium suum unigénitum, per quem creávit univérsa, ut manens Deus fíeret homo et esset mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus.
     In quem credéntes per lavácrum regeneratiónis solúto reátu ómnium peccatórum, liberaréntur a damnatióne perpétua et víverent in fide et spe et caritáte, peregrinántes in hoc sǽculo atque in eius tentatiónibus laboriósis et periculósis, consolatiónibus autem Dei et corporálibus et spiritálibus ambulárent ad conspéctum eius, viam tenéntes quod eis factus est Christus.
     Et quia in ipso quoque ambulántes non sunt sine peccátis, quæ de huius vitæ infirmitáte subrépunt, dedit eleemosynárum remédia salutária, quibus eórum adiuvarétur orátio, ubi eos dícere dócuit: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
     Hoc agit Ecclésia spe beáta in hac vita ærumnósa, cuius Ecclésiæ Petrus apóstolus, propter apostolátus sui primátum, gerébat figuráta generalitáte persónam.
     Quod enim ad ipsum próprie pértinet, natúra unus homo erat, grátia unus christiánus, abundantióre grátia unus idémque primus Apóstolus; sed quando ei dictum est: Tibi dabo claves regni cælórum, et quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cælis, et quodcúmque sólveris super terram erit solútum et in cælis, univérsam significábat Ecclésiam, quæ in hoc sǽculo divérsis tentatiónibus velut ímbribus, flumínibus, tempestátibus quátitur, et non cadit, quóniam fundáta est super petram, unde Petrus nomen accépit.
     ídeo quippe ait Dóminus: Super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, quia díxerat Petrus: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Super hanc ergo, inquit, petram, quam conféssus es, ædificábo Ecclésiam meam. Petra enim erat Christus; super quod fundaméntum étiam ipse ædificátus est Petrus. Fundaméntum quippe áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus.
     Ecclésia ergo, quæ fundátur in Christo, claves ab eo regni cælórum accépit in Petro, id est potestátem ligándi solvendíque peccáta. Hæc ígitur Ecclésia, amándo et sequéndo Christum, liberátur a malis. Magis autem séquitur in eis, qui certant pro veritáte usque ad mortem.

RESPONSORIUM

Ez 3, 21; 1 Tim 4, 16

R. Si tu commonúeris iustum ut non peccet, et ille non peccáverit, vivens vivet;* et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.
V. Atténde tibi et doctrínæ; et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt. * Et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)