lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 iunius 2026
S. Romualdi, abbatis, memoria ad libitum


Natus est Ravennæ circa medium sǽculum X. Vitam eremiticam aggressus, per plures annos terras peragravit, solitudinem quǽrens et parvula monasteria ædificans. Contra pravos mores monachorum illius temporis strenue est renisus, dum exercitio virtutum ad perfectionis vitam contendit. Mortuus est circa annum 1027.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

13, 1-25
Annuntiatur nativitas Samsonis

     In diébus illis: Rursum fílii Israel fecérunt malum in conspéctu Dómini, qui trádidit eos in manus Philisthinórum quadragínta annis.
     Erat autem vir quidam de Sáraa et de stirpe Dan nómine Mánue habens uxórem stérilem. Cui appáruit ángelus Dómini et dixit ad eam: «Ecce stérilis es et absque líberis, sed concípies et páries fílium. Cave ergo, ne vinum bibas ac síceram, nec immúndum quidquam cómedas, quia ecce concípies et páries fílium, cuius non tanget caput novácula: erit enim puer Nazarǽus Dei ex matris útero et ipse incípiet liberáre Israel de manu Philisthinórum».
     Quæ cum venísset ad marítum, dixit ei: «Vir Dei venit ad me habens aspéctum sicut ángelus Dómini, terríbilis nimis. Non interrogávi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicávit. Et dixit mihi: “Ecce concípies et páries fílium; cave, ne vinum bibas et síceram, et ne áliquo vescáris immúndo: erit enim puer Nazarǽus Dei ex útero matris usque ad diem mortis suæ”».
     Orávit ítaque Mánue Dóminum et ait: «Obsecro, Dómine, ut vir Dei, quem misísti, véniat íterum et dóceat nos, quid debeámus fácere de púero, qui nascitúrus est». Exaudivítque Deus precántem Mánue, et venit rursum ángelus Dei ad mulíerem sedéntem in agro. Mánue autem marítus eius non erat cum ea. Festinávit ergo et cucúrrit ad virum suum nuntiavítque ei dicens: «Ecce appáruit mihi vir, qui illo die vénerat ad me». Qui surréxit et secútus est uxórem suam veniénsque ad virum dixit ei: «Tu es, qui locútus es mulíeri?». Et ille respóndit: «Ego sum». Cui Mánue: «Quando, inquit, sermo tuus fúerit explétus, quid circa púerum observáre et fácere debémus?». Dixítque ángelus Dómini ad Mánue: «Ab ómnibus, quæ locútus sum uxóri tuæ, abstíneat se; et quidquid ex vínea náscitur, non cómedat, vinum et síceram non bibat, nullo vescátur immúndo, et, quod ei præcépi, custódiat».
     Dixítque Mánue ad ángelum Dómini: «Obsecro, ut retineámus te et faciámus tibi hædum de capris». Cui respóndit ángelus Dómini: «Si me rétines, non cómedam panes tuos; sin autem vis holocáustum fácere, offer illud Dómino». Et nesciébat Mánue quod ángelus Dómini esset. Dixítque ad eum: «Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fúerit explétus, honorémus te?». Cui ille respóndit: «Cur quæris nomen meum, quod est mirábile?». Tulit ítaque Mánue hædum de capris et oblatiónem símilæ et pósuit super petram ófferens Dómino, qui facit mirabília; ipse autem et uxor eius intuebántur. Cumque ascénderet flamma de altári in cælum, ángelus Dómini in flamma páriter ascéndit. Quod cum vidísset Mánue et uxor eius, proni cecidérunt in terram; et ultra non eis appáruit ángelus Dómini. Statímque intelléxit Mánue ángelum esse Dómini et dixit ad uxórem suam: «Morte moriémur, quia vídimus Deum». Cui respóndit múlier: «Si Dóminus nos vellet occídere, de mánibus nostris holocáustum et oblatiónem non suscepísset, nec ostendísset nobis hæc ómnia neque tália dixísset».
     Péperit ítaque fílium et vocávit nomen eius Samson. Crevítque puer, et benedíxit ei Dóminus. Cœpítque spíritus Dómini impéllere eum in Castris Dan inter Sáraa et Esthaol.

RESPONSORIUM

Lc 1, 13b. 15b; Iudic 13, 3a. 5

R. Dixit Angelus ad Zacharíam: Uxor tua páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem; vinum et síceram non bibet, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ, * Erit enim Nazarǽus Dei.
V. Appáruit Angelus Dómini uxóri Mánue et dixit: Concípies et páries fílium, cuius non tanget caput novácula. * Erit enim Nazarǽus Dei.

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta

(Cap. 31 et 69: PL 144, 982-983.1005-1006)

Semetipsum abnegans et Christum sequens

     Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.
     Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret: Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.
     Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.
     Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit, ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.
     Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt, lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.

RESPONSORIUM

Deut 2, 7; 8, 5b

R. Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)