Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVIII
S. Margaritæ Mariæ Alacoque, virginis, memoria ad libitum
S. Hedvigis, religiosæ, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)
I
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
3 inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
5 Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
6 Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor. –
7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
8 Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
21 Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
22 Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti. –
23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –
24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
V.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Malachíæ prophétæ
Verbum Dómini ad Israel in manu Malachíæ. «Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: “In quo dilexísti nos?”. Nonne frater erat
Esau Iacob?, dicit Dóminus; et diléxi Iacob, Esau autem ódio hábui et pósui montes eius in solitúdinem et hereditátem eius thóibus
desérti. Quod si díxerit Edom: “Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus, quæ destrúcta sunt”, hæc dicit Dóminus exercítuum:
Isti ædificábunt, et ego déstruam; et vocabúntur ‘Términi impietátis’ et ‘Pópulus, cui irátus est Dóminus usque in ætérnum’. Et óculi
vestri vidébunt et vos dicétis: “Magnificátus est Dóminus ultra términos Israel”.
Fílius honórat patrem et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus?,
dicit Dóminus exercítuum ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum et dícitis: “In quo despéximus nomen tuum?”. Offeréntes super
altáre meum panem pollútum. Et dícitis: “In quo pollúimus te?”. In eo quod dícitis: “Mensa Dómini contemptíbilis est”. Si offerátis
cæcum ad immolándum, nonne malum est? Et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placúerit ei aut
si suscéperit fáciem tuam!, dicit Dóminus exercítuum. Sed nunc deprecámini vultum Dei, ut misereátur vestri! De manu enim vestra factum
est hoc. Num suscípiet fácies vestras?, dicit Dóminus exercítuum. Quis est in vobis, qui claudat óstia, ne incendátis altáre meum
gratuíto? Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum; et munus non suscípiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad
occásum magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum nomen meum
in géntibus, dicit Dóminus exercítuum. Vos autem polluístis illud in eo quod dícitis: “Mensa Dómini contamináta est, et contemptíbilis
esca eius”. Et dícitis: “Quantus labor!”, et despícitis illam, dicit Dóminus exercítuum. Et infértis de rapínis claudum et lánguidum et
infértis sicut munus. Numquid suscípiam illud de manu vestra?, dicit Dóminus. Maledíctus dolósus, qui habet in grege suo másculum et
votum fáciens ímmolat débile Dómino. Quia Rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus.
Et hoc rursum fácitis: operítis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam
placábile quid de manu vestra; et dícitis: “Quam ob causam?”. Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem adulescéntiæ tuæ,
cui tu factus es infidélis; et hæc párticeps tua et uxor fœderis tui. Nonne unitátem fecit carnis et spíritus? Et quid únitas
quærit nisi semen a Deo? Custodíte ergo spíritum vestrum; et uxóri adulescéntiæ tuæ noli esse infidélis. Si quis ódio dimíttit,
dicit Dóminus Deus Israel, óperit iníquitas vestiméntum eius, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum et nolíte esse infidéles».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coǽvo auctóre conscrípta
Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et
pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum
expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis
cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.
Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prǽvia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et
proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sǽpius
tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.
Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas
tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus,
leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis
benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.
Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi
défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod
proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo,
potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius
vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)