lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 october 2026
S. Antonii Mariæ Claret, episcopi, memoria ad libitum


Natus est Sallentii (Sallent) in Hispania anno 1807. Sacerdotio initiatus, per plures annos Catalauniam peragravit populo prǽdicans. Societatem instituit Missionariorum et, episcopus factus in insula Cubana, de salute animarum optime meritus est. In Hispaniam reversus, adhuc multa sustinuit pro Ecclésia. Mortuus est apud Fontem Frigidum (Fontfroide) in Gallia, anno 1870.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro prophetíæ Baruch

3, 9 -15.24 – 4, 4
Salus Israel in sapientia nititur

    Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus percípite, ut sciátis prudéntiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicórum? Invetustátus es in terra aliéna, coinquinátus es mórtuis, reputátus es cum eis, qui apud ínferos sunt. Dereliquísti fontem sapiéntiæ! Si in via Dei ambulásses, habitásses in pace in ætérnum. Disce, ubi sit prudéntia, ubi fortitúdo, ubi sit intelléctus, ut scias simul, ubi sit longitúrnitas diérum et vita, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum eius? Et quis intrávit in thesáuros eius?
     O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Magnus est et non habet finem, excélsus est et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non illos elégit Deus, neque viam disciplínæ dedit illis; et periérunt, quia non habuérunt prudéntiam, periérunt propter insipiéntiam suam.
     Quis ascéndit in cælum et accépit eam et dedúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare et invéniat eam et apportábit eam auro elécto? Non est qui nóverit viam eius, neque qui cógitet sémitam eius. Sed, qui scit ómnia, novit eam, adinvénit eam prudéntia sua; qui compósuit terram in ætérnum tempus, implévit eam iuméntis quadrupédibus; qui mittit lumen et vadit, vocávit illud, et obœdívit ei in tremóre. Stellæ autem splenduérunt in custódiis suis et lætátæ sunt. Vocávit eas, et dixérunt: «Adsumus»; luxérunt cum lætítia ei, qui fecit eas.
     Hic est Deus noster, non æstimábitur alter advérsus eum. Invénit omnem viam disciplínæ et dedit eam Iacob púero suo et Israel dilécto suo. Post hæc super terram visa est et inter hómines conversáta est. Ipsa est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relínquunt eam, moriéntur. Convértere, Iacob, et apprehénde eam; perámbula ad splendórem in lúmine eius. Noli dare álteri glóriam tuam et dignitátes tuas genti aliénæ. Beáti sumus, Israel, quia, quæ plácent Deo, nobis nota sunt.

RESPONSORIUM

Rom 11, 33; Bar 3, 32a. 37b

R. O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V. Qui scit ómnia novit sapiéntiam, et dedit eam Israel dilécto suo. * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Antónii Maríæ Claret epíscopi

(L’Egoismo vinto, Romae 1869, 60)

Caritas Christi urget nos

     Igne Sancti Spíritus compúlsi, sancti Apóstoli orbem terræ percurrérunt. Eódem igne accénsi missionárii apostólici pervenérunt, pervéniunt, pervénient usque ad fines mundi, ab uno in álterum terræ vérticem, ut verbum Dei núntient, ita ut verba illa apóstoli Pauli ipsi sibi dícere mérito possint: Cáritas Christi urget nos.
     Cáritas Christi stímulat, íncitat nos ut currámus et ut sancti zeli alis acti volémus. Verus amans Deum et próximum amat; verus zelátor idem est amans, sed superióre gradu, secúndum amóris gradus, ita ut quando flagrat amóre, tanto pótius impellátur zelo. Quod si quis zelum non habet, id testimónio est in eius corde amórem et caritátem exstínctam esse. Qui zelum habet, cupit atque ómnia summa facit et enítitur ut Deus semper magis cognoscátur, amétur eíque serviátur in hac et in áltera vita, cum hic sacer amor nullum hábeat finem. Quod étiam cum próximo facit; optat atque conténdit ut omnes in his terris conténti sint atque felíces et beáti in supérna pátria; ut omnes salvi fiant; ne quis in perpétuum péreat, neque Deum offéndat, neque ullo témporis puncto in peccáto permáneat: ut in sanctis Apóstolis et in ómnibus qui spíritu apostólico agúntur, conspícimus.
     Mihimetípsi ego dico: Fílius immaculáti cordis Maríæ vir est, qui caritáte flagrat et, quacúmque transit, combúrit; qui efficáciter cupit omnibúsque ópibus curat omnes hómines igne divíni amóris accéndere. Nulla re deterrétur; gaudet privatiónibus; aggréditur labóres; ampléctitur ærúmnas; in calúmniis oblectátur, lætátur in torméntis. Nihil áliud cógitat, nisi quo modo Iesum Christum sequátur atque imitétur deprecándo, laborándo, sustinéndo, Dei glóriam et salútem animárum semper ac solúmmodo curándo.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in evangelizándis pópulis beátum Antónium Maríam epíscopum mira caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ tua sunt quæréntes, eníxe in Christo lucrándis frátribus incumbámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)