lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 november 2026
Pro O.P.: B. Margaritæ de Savoia, religiosæ, pro commemoratione


Margarita, e stirpe regia Ducum Sabaudiæ anno 1382 probabiliter nata, a Vincentio Ferrer ad altioris perfectionis studium accensa est. Vidua relicta trigesimo sexto ætatis suæ anno, habitum Sororum de Pænitentia assumpsit. Mira in pauperes et infirmos ardebat caritate, sua egenis distribuens, ægrotorum ulcera propriis manibus tergens. Albæ Pompeiæ sibi ac religiosis virginibus monasterium construxit, in quo triplicem Christi passionem sustinuit, nempe calumnias, ægritudinem ac persecutionem. Pro pace universalis Ecclesiæ redintegranda — schisma enim occidentale paulo antea fuerat — maximos labores feliciter suscepit. Mortua est in Domino die 23 novembris 1464. Eius cultus a S. Pio V anno 1566 permissus et die 8 octobris anno 1669 a Clemente IX confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

3,1-18
Hortatio de exspectatione adventus Domini

     Hanc vobis, caríssimi, iam secúndam scribo epístulam, in quibus éxcito vestram in commonitióne sincéram mentem, ut mémores sitis eórum, quæ prædícta sunt verbórum a sanctis prophétis, et ab apóstolis tráditi vobis præcépti Dómini et Salvatóris; hoc primum sciéntes quod vénient in novíssimis diébus in illusióne illudéntes, iuxta próprias concupiscéntias suas ambulántes, dicéntes: «Ubi est promíssio advéntus eius?». Ex quo enim patres dormiérunt, ómnia sic persevérant ab inítio creatúræ. Latet enim eos hoc voléntes quod cæli erant prius et terra de aqua et per aquam consístens Dei verbo, per quæ ille tunc mundus aqua inundátus périit; cæli autem, qui nunc sunt, et terra eódem verbo repósiti sunt igni, serváti in diem iudícii et perditiónis impiórum hóminum.
     Unum vero hoc non láteat vos, caríssimi, quia unus dies apud Dóminum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dóminus promissiónem, sicut quidam tarditátem exístimant, sed patiénter agit in vos nolens áliquos períre, sed omnes ad pæniténtiam revérti. Advéniet autem dies Dómini ut fur, in qua cæli magno ímpetu tránsient, eleménta vero calóre solvéntur, et terra et ópera, quæ in ea inveniéntur.
     Cum hæc ómnia ita dissolvénda sint, quales opórtet esse vos in sanctis conversatiónibus et pietátibus exspectántes et properántes advéntum diéi Dei, propter quam cæli ardéntes solvéntur, et eleménta ignis ardóre tabéscent. Novos vero cælos et terram novam secúndum promíssum ipsíus exspectámus, in quibus iustítia hábitat.
     Propter quod, caríssimi, hæc exspectántes satágite immaculáti et invioláti ei inveníri in pace et Dómini nostri longanimitátem salútem arbitrámini, sicut et caríssimus frater noster Paulus secúndum datam sibi sapiéntiam scripsit vobis, sicut et in ómnibus epístulis loquens in eis de his, in quibus sunt quædam difficília intelléctu, quæ indócti et instábiles deprávant sicut et céteras Scriptúras ad suam ipsórum perditiónem.
     Vos ígitur, dilécti, præsciéntes custodíte, ne iniquórum erróre simul abdúcti excidátis a própria firmitáte, créscite vero in grátia et in cognitióne Dómini nostri et Salvatóris Iesu Christi. Ipsi glória et nunc et in diem æternitátis. Amen.

RESPOSORIUM

Is 65, 17a. 18; Ap 21, 5a

R. Ecce ego creo cælos novos et terram novam; gaudébunt in sempitérnum in his quæ ego creo: * Ecce nova fácio ómnia.
V. Ego creo Ierúsalem exsultatiónem et pópulum eius gáudium. * Ecce nova fácio ómnia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Lib. 2, hom. 36, 11-13: PL 76, 1272-1274)

In mundo, sed non de mundo

     Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.
     Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.
     Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis, non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.
     Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis, ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit, et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos rei in hoc mundo delectátio ímplicet.
     Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.
     Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 29. 30. 31; 2, 12

R. Tempus breviátum est; réliquum est ut et qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: * prǽterit enim figúra huius mundi.
V. Nos autem non spíritum mundi accépimus. * prǽterit enim figúra huius mundi.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátam Margarítam ex aulæ régiæ fastis ad húmilem tui sequélam transíre docuísti, concéde ut, abdicátis eius exémplo mundi delíciis, discámus divínis incúmbere et in amóre tuæ crucis ómnia nobis adversántia superáre. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)