Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
S. Damasi I, papæ, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R.
Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
In die illa visitábit Dóminus in gládio suo duro et forti et grandi super Levíathan serpéntem fugácem et super Levíathan serpéntem tortuósum
et occídet dracónem, qui in mari est.
In die illa vínea erit iucúnda; cantáte ei. Ego Dóminus, qui servo eam; per síngula moménta irrigábo eam. Ne forte visitétur contra eam, nocte et die servo eam.
Indignátio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In prœlio grádiar super eam, succéndam eam páriter, nisi forte protectiónem meam
apprehéndat, fáciat pacem mecum, pacem fáciat mecum.
Diébus futúris radíces mittet Iacob, florébit et germinábit Israel, et implébunt fáciem orbis frúctibus. Numquid iuxta plagam percutiéntis eum
percússit eum? Aut, sicut occidúntur occísi eius, occísus est? In mensúra punit eum deíciens eum, impéllit in spíritu suo duro témpore, quo spirat eurus.
Idcírco super hoc dimittétur iníquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablatiónis peccáti eius: ut scílicet ponat omnes lápides altáris sicut
lápides calcis comminútos, ne exstent luci et thymiatéria.
Cívitas enim muníta desoláta est, habitáculum derelíctum et dimíssum quasi desértum; ibi pascétur vítulus et ibi accubábit et consúmet arbústa
eius. In siccitáte frondes illíus conteréntur; mulíeres vénient et combúrent eas. Ipse enim non est pópulus sápiens, proptérea non miserébitur
eius, qui fecit eum, et qui formávit eum, non parcet ei.
Et erit: in die illa percútiet spicas Dóminus a Flúmine usque ad torréntem Ægýpti; et vos congregabímini unus et unus, fílii Israel.
Et erit: in die illa clangétur in tuba magna; et vénient, qui pérditi fúerant de terra Assyriórum, et qui eiécti erant in terra Ægýpti, et
adorábunt Dóminum in monte sancto in Ierúsalem.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi Contra Faustum
Pópulus christiánus memórias mártyrum religiósa sollemnitáte concélebrat et ad excitándam imitatiónem et ut méritis eórum consociétur atque
oratiónibus adiuvétur, ita tamen, ut nulli mártyrum, quamvis in memóriis mártyrum, constituámus altária.
Quis enim antístitum in locis sanctórum córporum assístens altári aliquándo dixit: Offérimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriáne? Sed, quod
offértur, offértur Deo, qui mártyres coronávit, apud memórias eórum quos coronávit, ut ex ipsórum locórum admonitióne maior afféctus exsúrgat,
ad acuéndam caritátem et in illos, quos imitári póssumus, et in illum, quo adiuvánte possímus.
Cólimus ergo mártyres eo cultu dilectiónis et societátis, quo et in hac vita colúntur sancti hómines Dei, quorum cor ad talem pro evangélica
veritáte passiónem parátum esse sentímus; sed illos tanto devótius, quanto secúrius post certámina ómnia superáta, quanto étiam fidentióre
laude prædicámus iam in vita felicióre victóres, quam in ista adhuc usque pugnántes.
At illo cultu, quæ latría dícitur, cum sit quædam próprie divinitáti débita sérvitus, nec cólimus, nec coléndum docémus, nisi unum Deum.
Cum autem ad hunc cultum pertíneat oblátio sacrifícii, unde idololatría dícitur eórum qui hoc étiam idólis éxhibent, nullo modo tale áliquid
offérimus, aut offeréndum præcípimus vel cuíquam mártyri vel cuíquam sanctæ ánimæ vel cuíquam ángelo; et quisquis in hunc errórem delábitur,
corrípitur per sanam doctrínam, sive ut corrigátur, sive ut caveátur.
étiam ipsi enim sancti, vel hómines, exhibéri sibi nolunt, quod uni Deo debéri norunt. Appáruit hoc in Paulo et Bárnaba, cum commóti miráculis,
quæ per eos facta sunt, Lycaónii tamquam diis immoláre voluérunt, conscíssis enim vestiméntis suis, confiténtes et persuadéntes se deos non esse, ista sibi fíeri vetuérunt.
Sed áliud est, quod docémus, áliud, quod sustinémus; áliud, quod præcípere iubémur, áliud, quod emendáre præcípimur et, donec emendémus, toleráre compéllimur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa
cultor et amátor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)