lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 ianuarius 2027
Pro O.P.: B. Bernardi Scamacca, presbyteri, pro commemoratione


Bernardus, antea Antonius, Catanæ in Sicilia [Italia] anno 1430 e nobilibus parentibus natus est. Post levem iuventutem, gravi prostratus vulnere in singulari certamine accepto, divina gratia permotus, inter Fratres Prædicatores ascribi voluit anno 1452. Uni Deo adhærens flagranti caritate dignisque pænitentiæ fructibus Christo Crucifixo, cuius Passionem singulari pietate coluit, se conformare studuit. Misericordia in proximos enituit, egenos præsertim et ægrotos, pro quibus magnum nosocomium adhuc existens extruendum curavit, nobilium concivium sumptibus, quod ipse dum viveret prudenter rexit. Restaurandæ vitæ regulari præpositus, huic operi totum se dedit. Prædicator ardens multos cives ad Deum adduxit. Obiit Catanæ, die 11 ianuarii 1487. Leo XII, die 8 martii 1825, eius cultum ratum habuit et confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Sirácidæ

1, 1-25
Divinae sapientiæ mysterium

     Omnis sapiéntia a Dómino Deo est et cum illo fuit semper et est ante ævum. Arénam maris et plúviæ guttas et dies sǽculi quis dinumerávit? Altitúdinem cæli et latitúdinem terræ et profúndum abýssi quis mensus est? Sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia quis investigávit? Prior ómnium creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo. Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna. Radix sapiéntiæ cui reveláta est? Et astútias illíus quis agnóvit?
     Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? Et multíplicem perítiam illíus quis intelléxit? Unus est Altíssimus, creátor omnípotens et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum suum et dóminans, Deus. Ipse creávit illam in spíritu sancto et vidit et dinumerávit et mensus est; et effúdit illam super ómnia ópera sua et super omnem carnem secúndum largitátem suam et prǽbuit illam diligéntibus se.
     Timor Dómini glória et gloriátio et lætítia et coróna exsultatiónis. Timor Dómini delectábit cor et dabit lætítiam et gáudium et longitúdinem diérum. Timénti Dóminum bene erit in extrémis et in die defunctiónis suæ benedicétur. Diléctio Dei honorábilis sapiéntia; quibus autem apparúerit, dispértit eam in visiónem sui ipsíus et in agnitióne magnálium suórum.
     Inítium sapiéntiæ timor Dómini et cum fidélibus in vulva concreáta est; cum homínibus veritátis ab ævo fundáta est et sémini eórum se credet. Timor Dómini sciéntiæ religiósitas; religiósitas custódiet et iustificábit cor, iucunditátem atque gáudium dabit. Plenitúdo sapiéntiæ est timére Deum; et inébriat eos frúctibus suis. Omnem domum illíus implébit rebus pretiósis et receptácula thesáuris illíus.
     Coróna sapiéntiæ timor Dómini, repóllens pacem et salútis fructum: utráque autem sunt dona Dei. Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia effúndit quasi plúviam; et glóriam tenéntium se exáltat. Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi.

RESPONSORIUM

Sir 1, 7a. 10. 1a. 9a

R. Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? Altíssimus effúdit illam super omnem carnem, * et prǽbuit illam diligéntibus se.
V. Omnis sapiéntia a Dómino Deo est, ipse creávit illam in Spíritu Sancto. * Et prǽbuit illam diligéntibus se.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam ad Romános

(Homilia 15, 6: PG 60, 547-548)
Misericordiam Christus præcipit

     Deus quidem Fílium suum trádidit; tu vero ne panem quidem das ei, qui pro te tráditus et occísus est.
     Pater propter te illi non pepércit, cum vere Fílius ipsíus esset; tu vero illum fame tabescéntem contémnis, cum sumptum factúrus sis ab iis, quæ illíus sunt, idque propter te factúrus sis.
     Quid hac iniquitáte detérius fúerit? Tráditus est propter te, occísus est propter te, círcumit esúriens propter te; ex iis quæ illíus sunt das, ut ipse utilitátem accípias: at ne ita quidem das.
     Quibus lapídibus non stupidióres sunt, qui tot rebus se pertrahéntibus, in diabólica illa inhumanitáte manent? Neque enim satis ille hábuit crucem et mortem subíre; sed et pauper fíeri vóluit et peregrínus, erro et nudus, atque in cárcerem cónici infirmitatémque pati, ut vel sic te advocáret.
     Si mihi non retríbuis, ut pro te passo, miserére mei tamen propter paupertátem. Si nolis propter paupertátem miseréri, propter morbum vel propter cárcerem flectáris: si ne hæc quidem ad humanitátem pértrahunt, ánnue ob petitiónis tenuitátem. Nihil a te sumptuósum peto, sed panem, tectum, verbórum consolatiónem.
     Si póstea adhuc ferox máneas, saltem propter regnum cælórum mélior efficiáris, saltem ob præmia quæ promísi. Verum ne horum quidem ullam ratiónem habes?
     Saltem propter natúram te frangas, nudum videns, et meménto nuditátis meæ in cruce, quam propter te passus sum. Si illíus nolis, at istíus qua pauper et nudus sum.
     Vinctus tunc fui propter te, et nunc étiam propter te; ut sive illis, sive his motus vínculis, áliquid misericórdiæ mihi præstáre velis: ieiúnus fui propter te, rursus esúrio propter te: sitívi in cruce pendens, per páuperes nunc sítio; ut vel ex illis vel ex his te ad meípsum allíciam, et pro salúte tua benígnum te reddam.
     ídeo te, mille devínctum benefíciis, vicem mihi repéndas rogo: non ut a debénte éxigo, sed ut largiéntem coróno, et pro módicis istis regnum do.
     Non dico: «Solve paupertátem meam»; nec: «Largíre mihi divítias, quamvis propter te pauper sim», sed panem tantum peto, et vestem, et in fame módicam consolatiónem.
     Si in cárcerem coniéctus sim, non cogo te, ut a vínculis me solvas et edúcas, sed unum quæro tantum: ut propter te vinctum vídeas; hæc mihi grátia satis erit, pro qua tibi cælum lárgior. Quamquam te ego gravíssimis exsólvi vínculis; at mihi satis erit, si velis me vinctum invísere.
     Possum quidem citra hæc te coronáre, sed volo tibi débitor esse, ut cum coróna quædam tibi fidúcia accédat.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35. 40; Prov 19, 17

R. Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Fenerátur Dómino, qui miserétur páuperi. * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Bernárdum in viam conversiónis et evangélicæ perfectiónis traduxísti, præsta quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, peccáta nostra defléntes, ad te puris méntibus convertámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)