Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 |
Feria Sexta post Cineres
Pro O.P.: B. Reginaldi de Orléans, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.
Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)
I
1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
inclináte aurem vestram in verba oris mei.
2 Apériam in parábolis os meum, *
éloquar arcána ætátis antíquæ. –
3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
et patres nostri narravérunt nobis, *
4 non occultábimus a fíliis eórum,
generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
et mirabília eius, quæ fecit. –
5 Constítuit testimónium in Iacob *
et legem pósuit in Israel;
quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *
6 ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *
7 ut ponant in Deo spem suam
et non obliviscántur óperum Dei *
et mandáta eius custódiant.
8 Ne fiant sicut patres eórum, *
generátio rebéllis et exásperans;
generátio, quæ non firmávit cor suum, *
et non fuit fidélis Deo spíritus eius.
9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
convérsi sunt in die belli. –
10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
et in lege eius renuérunt ambuláre.
11 Et oblíti sunt factórum eius *
et mirabílium eius, quæ osténdit eis.
12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
in terra Ægýpti, in campo Táneos.
13 Scidit mare et perdúxit eos, *
et státuit aquas quasi in utre.
14 Et dedúxit eos in nube per diem *
et per totam noctem in illuminatióne ignis.
15 Scidit petram in erémo *
et adaquávit eos velut abýssus multa.
16 Et edúxit rívulos de petra *
et dedúxit tamquam flúmina aquas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Patres nostri narravérunt nobis virtútes Dómini et mirabília eius quæ fecit.
Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.
17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
peténtes escas animábus suis;
19 et contra Deum locúti sunt, *
dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"
20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
et torréntes inundavérunt.
"Numquid et panem póterit dare *
aut paráre carnes pópulo suo?"
21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
et ira ascéndit in Israel.
22 Quia non credidérunt in Deo, *
nec speravérunt in salutári eius. –
23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
et iánuas cæli apéruit;
24 et pluit illis manna ad manducándum *
et panem cæli dedit eis:
25 panem angelórum manducávit homo; *
cibária misit eis ad abundántiam.
26 Excitávit austrum in cælo, *
et indúxit in virtúte sua áfricum;
27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
et sicut arénam maris volatília pennáta:
28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
circa tabernácula eórum.
29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
et desidérium eórum áttulit eis.
30 Nondum recésserant a desidério suo, *
adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,
31 et ira Dei ascéndit super eos, †
et occídit pingues eórum *
et eléctos Israel prostrávit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fílii manducavérunt manna et bibébant de spiritáli, consequénte eos, petra.
Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.
32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
et non credidérunt in mirabílibus eius;
33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
et annos eórum cum festinatióne.
34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
et convérsi veniébant dilúculo ad eum;
35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
et Deus Excélsus redémptor eórum est.
36 Et suasérunt ei in ore suo *
et lingua sua mentíti sunt ei;
37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
nec fidéles erant in testaménto eius.
38 Ipse autem est miséricors *
et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
Sæpe avértit iram suam *
et non accéndit omnem furórem suum.
39 Et recordátus est quia caro sunt, *
spíritus vadens et non rédiens.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rememoráti sunt quia Deus adiútor et redémptor eórum est.
V.
Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.
R.
Quia benígnus et miséricors est.
LECTIO PRIOR
De libro Exodi
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Libéllo de princípiis Ordinis Prædicatórum beáti Iordáni de Saxónia presbýteri
Anno Dómini millésimo ducentésimo duodevicésimo cum Magíster Domínicus esset Romæ, magíster Regináldus, decánus sancti Aniáni
Aurelianénsis, mare transitúrus illuc usque pervénit. Erat autem vir opinióne magnus, doctus sciéntia, célebris dignitáte, qui
de iure canónico réxerat Parísiis annis quinque. Hic ígitur cum venísset Romam gravi infirmitáte corrípitur; ad quem Magíster
Domínicus aliquótiens, ut eum visitáret advénit et exhórtans eum ad paupertátem Christi et Ordinis sui consórtium, líberum et
plenum ab eo suscipiéndæ religiónis huius consénsum elícuit ita ut se voto astríngeret.
Relevátus est ígitur ab infirmitáte sua gravi et quasi desperáto perículo, sed non sine divíni virtúte miráculi. Nam visibíliter
inter æstus fébrium suárum ad eum véniens Regína cæli, Mater Misericórdiæ, Virgo María et eius óculos, nares, aures, os, umbilícum,
manus pedésque quadam salutári, quam secum detúlerat, inunctióne perúngens, huiuscémodi verba subiúnxit: «Ungo pedes tuos óleo
sancto ad præparatiónem Evangélii pacis». Nihilóminus étiam ei omnem huius Ordinis hábitum demonstrávit. Conféstim ergo sanátus
est et sic repénte toto córpore reparátus, ut médici, qui de eius convalescéntia quasi desperáverant, visis eius sanitátis indíciis
miraréntur. Hoc insígne miráculum multis usque hódie téstibus manéntibus Magíster Domínicus póstmodum publicávit. Et cum aliquándo
plúribus in collatióne recitáret Parísiis, ego ipse præsens intérfui.
Igitur magíster Regináldus sanitáte recépta, cœpit mox prædicatióni totus insístere et ignítum erat elóquium eius veheménter.
Tota tunc fervébat Bonónia quia novus insurrexísse videbátur Elías. In diébus illis multos Bononiénses recépit ad Ordinem et númerus
discipulórum cœpit excréscere et plures ádditi sunt ad eos.
Venit deínde sanctæ memóriæ frater Regináldus Parísios et indefésso mentis fervóre Christum Iesum et hunc crucifíxum verbo prædicábat
et ópere. Sed cito de terra sústulit eum Deus et consummátus in brevi explévit témpora multa.
Frater Matthǽus qui ipsum in sǽculo gloriósum delicatúmque cognóverat aliquótiens velut admírans requisívit ab eo: «Estne vobis magíster
tǽdium hunc hábitum assumpsísse?». At ille vultu submísso respóndit: «Nihil in hoc Ordine meréri me réputo, quia nimis in eo mihi semper complácui».
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beáto Regináldo presbýtero, Matre misericórdiæ auxiliánte, in via paupertátis evangélicæ incédere et álios dedúcere
tribuísti, eius intercessióne, gressus nostros dírige secúndum elóquium tuum, ut viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)