lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 februarius 2027
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione


Anno circa 1410 Mediolani natus, Ordinem ingressus, prædicationi itineranti se totum dedit Vincentii Ferrer exemplum sequens. Vitæ austeritate, arctaque cum Christi unione et animarum zelo præclarus, meruit ut antiqua chronica de illo scriberet: « Christophorus vere fuit quia tulit Christum non solum nomine sed corde et étiam labiis ». Novitiorum magister, pro ipsis quædam scripsit De servitute Dei. Mortuus est Tabiæ [Taggia] mense martio 1484. Cultus exinde a morte illi tributus, a Pio IX die 3 aprilis 1875 confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis

Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)

I

1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
      annuntiáte inter gentes ópera eius.

2 Cantáte ei et psállite ei, *
      meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

3 Laudámini in nómine sancto eius, *
      lætétur cor quæréntium Dóminum. –

4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
      quǽrite fáciem eius semper.

5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
      prodígia eius et iudícia oris eius:

6 semen Abraham, servi eius, *
      fílii Iacob, elécti eius. –

7 Ipse Dóminus Deus noster; *
      in univérsa terra iudícia eius.

8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
      verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

9 quod dispósuit cum Abraham, *
      et iuraménti sui ad Isaac. –

10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
      et Israel in testaméntum ætérnum

11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
      funículum hereditátis vestræ.“

12 Cum essent número brevi, *
      paucíssimi et peregríni in ea

13 et pertransírent de gente in gentem *
      et de regno ad pópulum álterum,

14 non permísit hóminem nocére eis *
      et corrípuit pro eis reges:

15 „Nolíte tángere christos meos *
      et in prophétis meis nolíte malignári.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

II

16 Et vocávit famem super terram *
      et omne báculum panis contrívit.

17 Misit ante eos virum, *
      in servum venúmdatus est Ioseph.

18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
      in ferrum intrávit collum eius,

19 donec veníret verbum eius, *
      elóquium Dómini purgáret eum. –

20 Misit rex et solvit eum, *
      princeps populórum, et dimísit eum;

21 constítuit eum dóminum domus suæ *
      et príncipem omnis possessiónis suæ,

22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
      et senes eius prudéntiam docéret.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

III

23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
      et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

24 Et auxit pópulum suum veheménter *
      et confortávit eum super inimícos eius.

25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
      et dolum fácerent in servos eius.

26 Misit Móysen servum suum, *
      Aaron, quem elégit.

27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
      et prodigiórum in terra Cham. –

28 Misit ténebras et obscurávit, *
      et restitérunt sermónibus eius.

29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
      et occídit pisces eórum.

30 Edidit terra eórum ranas *
      in penetrálibus regum ipsórum.

31 Dixit, et venit cœnomýia *
      et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
      ignem comburéntem in terra ipsórum.

33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
      et contrívit lignum fínium eórum. –

34 Dixit, et venit locústa *
      et bruchus, cuius non erat númerus,

35 et comédit omne fenum in terra eórum *
      et comédit fructum terræ eórum.

36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
      primítias omnis róboris eórum. –

37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
      et non erat in tríbubus eórum infírmus.

38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
      quia incúbuit timor eórum super eos.

39 Expándit nubem in protectiónem *
      et ignem, ut lucéret eis per noctem. –

40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
      et pane cæli saturávit eos.

41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
      abiérunt in sicco flúmina.

42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
      ad Abraham púerum suum. –

43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
      eléctos suos in lætítia.

44 Et dedit illis regiónes géntium, *
      et labóres populórum possedérunt,

45 ut custódiant iustificatiónes eius *
      et leges eius servent.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

V. Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R. Ut manifesténtur ópera eius.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

12, 37-49; 13, 11-16
Proficiscuntur Hebrǽi. Leges de Pascha et primogenitis

     In diébus illis: Profécti sunt fílii Israel de Ramésse in Succoth, sescénta fere mília péditum virórum absque párvulis. Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta, animántia multa nimis. Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant, et fecérunt subcinerícios panes ázymos; neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis et nullam fácere sinéntibus moram; nec pulménti quidquam occúrrerant præparáre.
     Habitátio autem filiórum Israel, qua mánserant in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum. Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti. Nox ista vigiliárum Dómino, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent Dómino omnes fílii Israel in generatiónibus suis.
     Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Hæc est relígio Paschæ: omnis alienígena non cómedet ex eo; omnis autem servus emptícius circumcidétur et sic cómedet; ádvena et mercennárius non edent ex eo. In una domo comedétur nec efferétis de cárnibus eius foras nec os illíus confringétis. Omnis cœtus filiórum Israel fáciet illud. Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam et fácere Pascha Dómini, circumcidétur prius omne masculínum eius et tunc rite celebrábit erítque sicut indígena terræ; si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo. Eadem lex erit indígenæ et colóno, qui peregrinátur apud vos».
     «Cum introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam, separábis omne, quod áperit vulvam Dómino et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. Primogénitum ásini mutábis ove; quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis prétio rédimes. Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid est hoc?”, respondébis ei: “In manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto, de domo servitútis. Nam, cum indurátus esset phárao et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum iumentórum; idcírco ímmolo Dómino omne, quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo”. Erit ígitur quasi signum in manu tua et quasi appénsum quid ob recordatiónem inter óculos tuos; eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto».

RESPONSORIUM

Cf. Lc 2, 22. 23. 24

R. Paréntes Iesu tulérunt eum in Ierúsalem, ut sísterent illum Dómino, * sicut scriptum est in lege Dómini: «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur».
V. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. * Sicut scriptum est in lege Dómini: «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur».

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 9-10)

De altioribus quæstionibus hominis

     Mundus hodiérnus simul poténtem ac débilem se éxhibet, capácem óptima vel péssima patrándi, dum ipsi ad libertátem aut servitútem, ad progréssum aut regréssum, ad fraternitátem aut ódium prostat via. Prætérea, homo cónscius fit ipsíus esse recte dirígere vires, quas ipse suscitávit et quæ eum opprímere aut ei servíre possunt. Unde seípsum intérrogat.
     Revéra inæquilíbria quibus labórat mundus hodiérnus cum inæquilíbrio illo fundamentalióri conectúntur, quod in hóminis corde radicátur.
     In ipso enim hómine plura eleménta sibi ínvicem oppúgnant. Dum enim una ex parte, útpote creatúra, multiplíciter sese limitátum experítur, ex áltera vero in desidériis suis illimitátum et ad superiórem vitam vocátum se sentit.
     Multis sollicitatiónibus attráctus, iúgiter inter eas selígere et quibúsdam renuntiáre cógitur. Immo, infírmus ac peccátor, non raro illud quod non vult facit et illud quod fácere vellet non facit. Unde in seípso divisiónem pátitur, ex qua étiam tot ac tantæ discórdiæ in societáte oriúntur.
     Plúrimi sane, quorum vita materialísmo práctico infícitur, a clara huiúsmodi dramátici status perceptióne avertúntur, vel saltem, miséria oppréssi, impediúntur quóminus illum consíderent.
     Multi in interpretatióne rerum multifárie propósita quiétem se inveníre exístimant.
     Quidam vero a solo conátu humáno veram plenámque géneris humáni liberatiónem exspéctant, sibíque persuásum habent futúrum regnum hóminis super terram ómnia vota cordis eius expletúrum esse.
     Nec desunt qui, de sensu vitæ desperántes, audáciam laudant eórum qui, exsisténtiam humánam omnis significatiónis própriæ expértem existimántes, ei totam significatiónem ex solo próprio ingénio conférre nitúntur.
     Attamen, coram hodiérna mundi evolutióne, in dies numerosióres fiunt qui quæstiónes máxime fundamentáles vel ponunt vel nova acuitáte perséntiunt: Quid est homo? Quinam est sensus dolóris, mali, mortis, quæ, quamquam tantus progréssus factus est, subsístere pergunt? Ad quid victóriæ illæ tanto prétio acquisítæ? Quid societáti homo afférre, quid ab ea exspectáre potest? Quid post vitam hanc terréstrem subsequétur?
     Credit autem Ecclésia Christum, pro ómnibus mórtuum et resuscitátum, hómini lucem et vires per Spíritum suum præbére, ut ille summæ suæ vocatióni respondére possit; nec áliud nomen sub cælo datum esse homínibus, in quo opórteat eos salvos fíeri.
     Simíliter credit clavem, centrum et finem totíus humánæ históriæ in Dómino ac Magístro suo inveníri.
     Affírmat ínsuper Ecclésia ómnibus mutatiónibus multa subésse quæ non mutántur, quæque fundaméntum suum últimum in Christo habent, qui est heri, hódie, ipse et in sǽcula.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 55-56a. 57; Lam 3, 25

R. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus mortis peccátum est; * Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.
V. Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. * Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

LECTIO TERTIA

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Christophórum fidélem Verbi tui in pópulis præcónem eiúsque grátiæ sédulum minístrum effecísti, concéde quǽsumus, ut, illíus méritis et imitatióne, Christum tota mentis intentióne et cordis afféctu portáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)