lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 martius 2027
S. Ioseph, sponsi beátæ Mariæ Virginis, sollemnitas


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iste, quem læti cólimus, fidéles,
cuius excélsos cánimus triúmphos,
hac die Ioseph méruit perénnis
  gáudia vitæ.

O nimis felix, nimis o beátus,
cuius extrémam vígiles ad horam
Christus et Virgo simul astitérunt
  ore seréno.

Iustus insígnis, láqueo solútus
carnis, ad sedes plácido sopóre
migrat ætérnas, rutilísque cingit
  témpora sertis.

Ergo regnántem flagitémus omnes,
adsit ut nobis, veniámque nostris
óbtinens culpis, tríbuat supérnæ
  múnera pacis.

Sint tibi plausus, tibi sint honóres,
trine qui regnas Deus, et corónas
áureas servo tríbuis fidéli
  omne per ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14
Gratiarum actio pro regis victoria

Accepit vitam, ut resurgeret, et longitudinem dierum in sǽculum sǽculi. (S. Irenæus)

2 Dómine in virtúte tua lætábitur rex, *
      et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
3 Desidérium cordis eius tribuísti ei *
      et voluntátem labiórum eius non denegásti.
4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis; *
      posuísti in cápite eius corónam de auro puríssimo.
5 Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, *
      longitúdinem diérum in sǽculum et in sǽculum sǽculi. –

6 Magna est glória eius in salutári tuo, *
      magnificéntiam et decórem impónes super eum;
7 quóniam pones eum benedictiónem in sǽculum sǽculi, *
      lætificábis eum in gáudio ante vultum tuum.
8 Quóniam rex sperat in Dómino
      et in misericórdia Altíssimi non commovébitur. –

     9   [Inveniet manus tua omnes inimicos tuos, *
         dextera tua inveniet, qui te oderunt.
     10  Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui: *
         Dominus in ira sua deglutiet eos, et devorabit eos ignis.
     11  Fructum eorum de terra perdes *
         et semen eorum de filiis hominum.
     12  quóniam intenderunt in te mala, *
         cogitaverunt consilia: nihil potuerunt.
     13  quóniam pones eos dorsum, *
         arcus tuos tendes in vultum eorum.]

14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua; *
      cantábimus et psallémus virtútes tuas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum.

Ant. 2 Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

I

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam.

Ant. 3 Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, ut profiterétur cum María.

II

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, ut profiterétur cum María.

V. Iustus germinábit sicut lílium.
R. Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Hebrǽos

11, 1-16

Fides sanctorum patrum

     Fratres: Est fides sperandórum substántia, rerum arguméntum non apparéntium. In hac enim testimónium consecúti sunt senióres.
     Fide intellégimus aptáta esse sǽcula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília facta sint.
     Fide ampliórem hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iustus, testimónium perhibénte munéribus eius Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur.
     Fide Enoch translátus est, ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus; ante translatiónem enim testimónium accépit placuísse Deo. Sine fide autem impossíbile placére; crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est et inquiréntibus se remunerátor fit.
     Fide Noe respónso accépto de his, quæ adhuc non videbántur, revéritus aptávit arcam in salútem domus suæ; per quam damnávit mundum, et iustítiæ, quæ secúndum fidem est, heres est institútus.
     Fide vocátus Abraham obœdívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem, et exívit nésciens quo iret.
     Fide peregrinátus est in terra promissiónis tamquam in aliéna in cásulis habitándo cum Isaac et Iacob, coherédibus promissiónis eiúsdem; exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem, cuius ártifex et cónditor Deus.
     Fide — et ipsa Sara stérilis — virtútem in conceptiónem séminis accépit étiam præter tempus ætátis, quóniam fidélem crédidit esse, qui promíserat; propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emórtuo, tamquam sídera cœli in multitúdine et sicut aréna, quæ est ad oram maris innumerábilis.
     Iuxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis promissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt supra terram; qui enim hæc dicunt, signíficant se pátriam inquírere. Et síquidem illíus meminíssent, de qua exíerant, habébant útique tempus reverténdi; nunc autem meliórem áppetunt, id est cæléstem. ídeo non confúnditur Deus vocári Deus eórum, parávit enim illis civitátem.

RESPONSORIUM

Rom 4, 20. 22; Iac 2, 22

R. In repromissióne Dei non hæsitávit diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo; * ídeo reputátum est illi ad iustítiam.
V. Fides cooperabátur opéribus illíus, et ex opéribus fides consummáta est. * ídeo reputátum est illi ad iustítiam.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 2, de S. Joseph: Opera 7, 16. 27-30)

Fidelis nutritius atque custos

     Omnium singulárium gratiárum alícui rationáli creatúræ communicatárum generális régula est, quod, quandocúmque divína grátia éligit áliquem ad áliquam grátiam singulárem, seu ad áliquem sublímem statum, ómnia charísmata donat, quæ illi persónæ sic eléctæ et eius offício necessária sunt atque illam copióse décorant.
     Quod máxime verificátum est in sanctíssimo Ioseph, putatívo patre Dómini Iesu Christi et vero sponso regínæ mundi et dóminæ angelórum, qui ab ætérno Patre eléctus est fidélis nutrítius atque custos principálium thesaurórum suórum, scílicet Fílii eius et sponsæ suæ; quod offícium fidelíssime prosecútus est. Cui proptérea Dóminus ait: Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.
     Si cómpares Ioseph ad totam Ecclésiam Christi, nonne iste est homo eléctus et speciális per quem et sub quo Christus est ordináte et honéste introdúctus in mundum? Si ergo Vírgini Matri tota Ecclésia sancta débitrix est, quia per eam Christum suscípere dignáta est; sic profécto post eam huic debet grátiam et reveréntiam singulárem.
     Ipse enim est cláusula véteris testaménti, in qua patriarchális et prophetális dígnitas promíssum conséquitur fructum. Porro hic est solus, qui corporáliter possédit quod eis divína dignátio repromísit.
     Profécto dubitándum non est, quod Christus familiaritátem, reveréntiam atque sublimíssimam dignitátem, quam illi exhíbuit dum ágeret in humánis tamquam fílius patri suo, in cælis útique non negávit, quin pótius complévit et consummávit.
     Unde non immérito a Dómino subinfértur: Intra in gáudium Dómini tui. Unde, licet gáudium ætérnæ beatitúdinis in cor hóminis intret, máluit tamen Dóminus ei dícere: Intra in gáudium, ut mýstice innuátur quod gáudium illud non solum in eo sit intra, sed úndique illum circúmdans et absórbens, et ipsum velut abýssus infiníta submérgens.
     Meménto ígitur nostri, beáte Ioseph, et tuæ oratiónis suffrágio apud tuum putatívum Fílium intercéde; sed et beatíssimam Vírginem sponsam tuam nobis propítiam redde, quæ mater est eius, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat per infiníta sǽcula. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 51, 2-3

R. Fecit me Deus quasi patrem regis et dóminum univérsæ domus eius; * Exaltávit me, ut salvos fáceret multos pópulos
V. Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. * Exaltávit me, ut salvos fáceret multos pópulos

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)