| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | 2 | 3 | ||||
| 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
| 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
| 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
| 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | |
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
S. Ioannis Baptistæ de La Salle, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi:
Angelo ecclésiæ, quæ est Pérgami, scribe:
Hæc dicit, qui habet romphǽam ancípitem acútam: Scio, ubi hábitas, ubi thronus est Sátanæ, et tenes nomen meum et
non negásti fidem meam et in diébus Antípas, testis meus fidélis, qui occísus est apud vos, ubi Sátanas hábitat.
Sed hábeo advérsus te pauca, quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram
fíliis Israel, édere idolothýta et fornicári; ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum simíliter. Ergo
pæniténtiam age; si quo minus, vénio tibi cito et pugnábo cum illis in gládio oris mei.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Vincénti dabo ei de manna abscóndito et dabo illi cálculum
cándidum, et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Thyatíræ, scribe:
Hæc dicit Fílius Dei, qui habet óculos ut flammam ignis, et pedes eius símiles orichálco: Novi ópera tua et caritátem
et fidem et ministérium et patiéntiam tuam et ópera tua novíssima plura prióribus. Sed hábeo advérsus te, quia permíttis
mulíerem Iézabel, quæ se dicit prophetíssam, et docet et sedúcit servos meos fornicári et manducáre idolothýta. Et dedi
illi tempus, ut pæniténtiam ágeret, et non vult pænitéri a fornicatióne sua. Ecce mitto eam in lectum et, qui mœchántur
cum ea, in tribulatiónem magnam, nisi pæniténtiam égerint ab opéribus eius. Et fílios eius interfíciam in morte, et scient
omnes ecclésiæ quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuíque vestrum secúndum ópera vestra. Vobis autem dico
céteris, qui Thyatíræ estis, quicúmque non habent doctrínam hanc, qui non cognovérunt altitúdines Sátanæ, quemádmodum dicunt,
non mittam super vos áliud pondus; tamen id, quod habétis, tenéte, donec véniam. Et qui vícerit et qui custodíerit usque in
finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes, et reget illas in virga férrea, tamquam vasa fictília confringéntur,
sicut et ego accépi a Patre meo, et dabo illi stellam matutínam.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Meditatiónibus sancti Ioánnis Baptístæ de la Salle, presbýteri
Animo volutáte quid dicat apóstolus Paulus, scílicet Deum posuísse in Ecclésia apóstolos, prophétas et doctóres, et persuásum habébitis ipsum
et vos in vestro offício posuísse. De hoc testimónium vobis præbet idem sanctus, dicens divérsas esse ministratiónes et divérsas operatiónes,
eundémque Spíritum Sanctum in síngulis huiúsmodi donis maniféstum fíeri ad commúnem utilitátem, id est Ecclésiæ utilitátem.
Dubitándum ídeo vobis non est talem grátiam vobis datam, scílicet púeros docére, eis Evangélium nuntiáre illósque in religiónis spíritu informáre,
magnum esse donum Dei, qui vos ad hoc sanctum vocávit offícium.
In toto ígitur vestro magistério vídeant púeri, qui vestræ demandáti sunt curæ, vosmetípsos Dei esse minístros, in caritáte non ficta et germána
diligéntia munus vestrum exercéndo. Quod ínsuper vos magis offício astríngat non est tantum vos esse minístros Dei, sed et Iesu Christi et Ecclésiæ.
Hoc enim dicit sanctus Paulus, hortans ut minístri Christi existiméntur omnes qui evangélium annúntiant, qui epístolam, quam Christus dictat
scribunt non atraménto, sed Spíritu Dei vivi, non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus, quæ puerórum sunt corda. Propter hoc
cáritas Dei úrgeat vos, quóniam Iesus Christus pro ómnibus mórtuus est, ut et qui vivunt non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et
resurréxit. Ideóque vestri discípuli, vestra diligéntia ac sedulitáte commóti, séntiant Deum tamquam per vos exhortántem, quóniam pro Christo legatióne fungímini.
Opórtet ínsuper ut Ecclésiæ manifestétis qua caritáte erga illam æstuétis eíque arguménta vestræ diligéntiæ exhibeátis. Per Ecclésiam enim,
quæ corpus est Iesu Christi, vos laborátis. Vestra navitáte ígitur osténdite vos dilígere quos Deus vobis trádidit, sicut Christus diléxit Ecclésiam.
Satágite ut vere púeri in constitutiónem huius templi intrent, atque eo pervéniant ut digni efficiántur aliquándo sisti ante tribúnal Iesu
Christi, gloriósi, non habéntes máculam aut rugam aut quidquam huiúsmodi; ut ostendántur in sǽculis superveniéntibus abundántes divítiæ grátiæ,
quam ipsis dedit Deus, adiutórium in doctrína præbens, vobis autem eos docéndi et educándi, ut habérent hereditátem in regno Dei et Iesu Christi Dómini nostri.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad christiánam iuventútem educándam beátum Ioánnem Baptístam elegísti, éxcita in Ecclésia tua institutóres,
qui humánæ et christiánæ iúvenum disciplínæ toto corde sese devóveant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)