Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. IV
S. Anselmi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Allelúia.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius. Allelúia.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Allelúia.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se. Allelúia.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius. Allelúia.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi: et ecce nubem cándidam, et supra nubem sedéntem quasi Fílium hóminis, habéntem super caput suum
corónam áuream et in manu sua falcem acútam. Et alter ángelus exívit de templo clamans voce magna ad sedéntem super
nubem: «Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metátur, quóniam áruit messis terræ». Et misit, qui sedébat
supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.
Et álius ángelus exívit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acútam. Et álius ángelus de altári, habens
potestátem supra ignem, et clamávit voce magna ad eum, qui habébat falcem acútam dicens: «Mitte falcem tuam acútam et
vindémia botros víneæ terræ, quóniam matúræ sunt uvæ eius». Et misit ángelus falcem suam in terram et vindemiávit víneam
terræ et misit in lacum iræ Dei magnum. Et calcátus est lacus extra civitátem, et exívit sanguis de lacu usque ad frenos
equórum per stádia mille sescénta.
Et vidi áliud signum in cælo magnum et mirábile: ángelos septem habéntes plagas septem novíssimas, quóniam in illis consummáta est ira Dei.
Et vidi tamquam mare vítreum mixtum igne, et eos, qui vicérunt béstiam et imáginem illíus et númerum nóminis eius,
stantes supra mare vítreum, habéntes cítharas Dei. Et cantant cánticum Móysis servi Dei et cánticum Agni dicéntes:
«Magna et mirabília ópera tua, Dómine Deus omnípotens; iustæ et veræ viæ tuæ, Rex géntium! Quis non timébit, Dómine,
et glorificábit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quóniam omnes gentes vénient et adorábunt in conspéctu tuo, quóniam iudícia tua manifestáta sunt».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E libro «Proslógion» sancti Ansélmi epíscopi
An invenísti, ánima mea, quod quærébas? Quærébas Deum, et invenísti eum esse quiddam summum ómnium, quo nihil mélius cogitári potest;
et hoc esse ipsam vitam, lucem, sapiéntiam, bonitátem, ætérnam beatitúdinem et beátam æternitátem; et hoc esse ubíque et semper.
Dóminus Deus meus, formátor et reformátor meus, dic desideránti ánimæ meæ, quid áliud es quam quod vidit, ut pure vídeat quod desíderat.
Inténdit se, ut plus vídeat; et nihil videt ultra hoc quod vidit, nisi ténebras. Immo non videt ténebras, quæ nullæ sunt in te; sed videt
se non plus posse vidére, propter ténebras suas.
Vere, Dómine, hæc est lux inaccessíbilis, in qua hábitas; vere enim non est áliud, quod hanc lucem pénetret, ut ibi te pervídeat. Vere ídeo
hanc non vídeo, quia nímia mihi est; et tamen quidquid vídeo per illam vídeo, sicut infírmus óculus, quod videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit aspícere.
Non potest intelléctus meus ad illam; nimis fulget, non capit illam, nec suffert óculus ánimæ meæ diu inténdere in illam. Reverberátur fulgóre,
víncitur amplitúdine, obrúitur immensitáte, confúnditur capacitáte.
O summa et inaccessíbilis lux! O tota et beáta véritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remóta es a conspéctu meo, qui sic præsens sum conspéctui tuo!
Ubíque es tota præsens, et non te vídeo. In te móveor et in te sum, et ad te non possum accédere. Intra me et circa me es, et non te séntio.
Oro, Deus, cognóscam te, amem te, ut gáudeam de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel profíciam in dies, usque dum véniat
illud ad plenum; profíciat hic in me notítia tui, et ibi fiat plena; crescat amor tuus, et ibi sit plenus, ut hic gáudium meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum.
Dómine, per Fílium tuum iubes, immo cónsulis, pétere, et promíttis accípere, ut gáudium nostrum sit plenum. Peto, Dómine, quod cónsulis
per admirábilem consiliárium nostrum; accípiam quod promíttis per veritátem tuam, ut gáudium meum plenum sit. Deus verax, peto; accípiam, ut gáudium meum plenum sit.
Meditétur ínterim inde mens mea; loquátur inde lingua mea. Amet illud cor meum; sermocinétur os meum. Esúriat illud ánima mea, sítiat
caro mea, desíderet tota substántia mea, donec intrem in gáudium Dómini, qui est trinus et unus Deus, benedíctus in sǽcula. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiæ tuæ quǽrere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut cordi dulce
sápiant quæ nobis credénda mandásti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)