Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
S. Pii V, Papæ, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Pii V, papæ, memoria
Pro O.P.: S. Pii V, papæ, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Et osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio
platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum
suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit;
et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non
egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere
servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius».
Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli, qui
mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui
servant verba libri huius; Deum adóra».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Præter ália solácia miserórum, quæ géneri humáno præbére non cessat Deus, in plenitúdine témporis, quo ipse sciébat hoc esse faciéndum,
misit Fílium suum unigénitum, per quem creávit univérsa, ut manens Deus fíeret homo et esset mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus.
In quem credéntes per lavácrum regeneratiónis solúto reátu ómnium peccatórum, liberaréntur a damnatióne perpétua et víverent in fide et
spe et caritáte, peregrinántes in hoc sǽculo atque in eius tentatiónibus laboriósis et periculósis, consolatiónibus autem Dei et
corporálibus et spiritálibus ambulárent ad conspéctum eius, viam tenéntes quod eis factus est Christus.
Et quia in ipso quoque ambulántes non sunt sine peccátis, quæ de huius vitæ infirmitáte subrépunt, dedit eleemosynárum remédia salutária,
quibus eórum adiuvarétur orátio, ubi eos dícere dócuit: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
Hoc agit Ecclésia spe beáta in hac vita ærumnósa, cuius Ecclésiæ Petrus apóstolus, propter apostolátus sui primátum, gerébat figuráta generalitáte persónam.
Quod enim ad ipsum próprie pértinet, natúra unus homo erat, grátia unus christiánus, abundantióre grátia unus idémque primus Apóstolus;
sed quando ei dictum est: Tibi dabo claves regni cælórum, et quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cælis, et quodcúmque
sólveris super terram erit solútum et in cælis, univérsam significábat Ecclésiam, quæ in hoc sǽculo divérsis tentatiónibus velut ímbribus,
flumínibus, tempestátibus quátitur, et non cadit, quóniam fundáta est super petram, unde Petrus nomen accépit.
ídeo quippe ait Dóminus: Super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, quia díxerat Petrus: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Super hanc ergo,
inquit, petram, quam conféssus es, ædificábo Ecclésiam meam. Petra enim erat Christus; super quod fundaméntum étiam ipse ædificátus est
Petrus. Fundaméntum quippe áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus.
Ecclésia ergo, quæ fundátur in Christo, claves ab eo regni cælórum accépit in Petro, id est potestátem ligándi solvendíque peccáta.
Hæc ígitur Ecclésia, amándo et sequéndo Christum, liberátur a malis. Magis autem séquitur in eis, qui certant pro veritáte usque ad mortem.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac
fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)