lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 maius 2027
Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris, memoria


Beatæ Mariæ Virgini tributus est titulus Matris Ecclesiæ, cum ipsa genuisset Christum, Ecclesiæ Caput, et redemptorum facta esset Mater antequam Filius in cruce emisisset spiritum. Beatus Paulus papa VI eandem appellationem sollemniter confirmavit in allocutione ad Patres Concilii Vaticani II, die 21 novembris 1964 habita atque statuit ut «suavissimo hoc nomine iam nunc universus christianus populus magis adhuc honorem Deiparæ» tribueret.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O virgo mater, fília
tui beáta Fílii,
sublímis et humíllima
præ creatúris ómnibus,

Divíni tu consílii
fixus ab ævo términus,
tu decus et fastígium
natúræ nostræ máximum:

Quam sic prompsísti nóbilem,
ut summus eius cónditor
in ipsa per te fíeret
arte miránda cónditus.

In útero virgíneo
amor revíxit ígneus,
cuius calóre gérminant
flores in terra cǽlici.

Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
cuius vocáris múnere
mater beáta Ecclésiæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Qóhelet

2, 1-3. 12-26
Vanitas voluptatum et humanæ sapientiæ

     Dixi ego in corde meo: «Veni, tentábo te gáudio: frúere bonis»; et ecce hoc quoque vánitas. De risu dixi: «Insánia» et de gáudio: «Quid prodest?».
     Tractávi in corde meo detinére in vino carnem meam, cum cor meum ducerétur in sapiéntia, et amplécti stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, ut fáciant sub sole paucis diébus vitæ suæ.
     Verti me ad contemplándam sapiéntiam et insipiéntiam et stultítiam: «Quid fáciet, inquam, homo, qui véniet post regem? Id quod ántea fecérunt». Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum lux præcédit ténebras. «Sapiéntis óculi in cápite eius, stultus in ténebris ámbulat»; et dídici quod unus utriúsque esset intéritus.
     Et dixi in corde meo: «Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod maiórem sapiéntiæ dedi óperam?». Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas. Non enim erit memória sapiéntis simíliter ut stulti in perpétuum; síquidem futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus.
     Et idcírco tǽduit me vitæ meæ, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vánitas et afflíctio spíritus. Rursus detestátus sum omnem labórem meum, quo sub sole laborávi, quem relictúrus sum hómini, qui erit post me; et quis scit utrum sápiens an stultus futúrus sit? Et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus fui sub sole. Hoc quoque vánitas. Verti me exásperans cor meum de omni labóre, quo laborávi sub sole. Nam est, qui labórat in sapiéntia et doctrína et sollicitúdine, et hómini, qui non laboráverit, dabit portiónem suam; et hoc ergo vánitas et magnum malum.
     Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo et afflictióne cordis, qua sub sole laborávit? Cuncti dies eius dolóres sunt, et ærúmnæ occupátio eius, nec per noctem cor eius requiéscit; et hoc quoque vánitas est. Nihil mélius est hómini quam comédere et bíbere et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. Quis enim cómedet et delíciis áffluet sine eo?
     Quia hómini bono in conspéctu suo dedit sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam; peccatóri autem dedit afflictiónem colligéndi et congregándi, ut tradat ei, qui plácuit Deo; sed et hoc vánitas est et afflíctio spíritus.

 

RESPONSORIUM

Qoh 2, 26; 1 Tim 6, 10

R. Hómini bono in conspéctu suo dedit Deus sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam, peccatóri autem dedit afflictiónem colligéndi et congregándi ut tradat ei, qui plácuit Deo; * Et hoc vánitas est, et afflíctio spíritus.
V. Radix ómnium malórum cupíditas, quam quidam appeténtes inseruérunt se dolóribus multis. * Et hoc vánitas est, et afflíctio spíritus.

LECTIO ALTERA

Ex Allocutióne beáti Pauli Sexti, papæ, tértia Sacrosáncti Concílii Vaticáni II período exácta

(21 novembris 1964: AAS 56 [1964], 1015-1016)

Maria Mater Ecclesiæ

     Arctas ratiónes considerántes, quibus María et Ecclésia inter se coniungúntur, ad Beátæ Vírginis glóriam ad nostrúmque solácium, Maríam Sanctíssimam declarámus Matrem Ecclésiæ, hoc est totíus pópuli christiáni, tam fidélium quam Pastórum, qui eam Matrem amantíssimam appéllant; ac statúimus ut suavíssimo hoc nómine iam nunc univérsus christiánus pópulus magis adhuc honórem Deíparæ tríbuat eíque supplicatiónes adhíbeat.
     De appellatióne ágitur, Venerábiles Fratres, christianórum pietáti haud insuéta; quin immo hoc potíssimum Matris nómine christifidéles et Ecclésia univérsa Maríam invocáre præóptant. Hoc revéra nomen ad germánam Maríæ pietátis ratiónem pértinet, cum in dignitáte ipsa, qua María útpote Mater Verbi Dei Incarnáti prǽdita est, fírmiter innitátur.
     Sicut enim divína Matérnitas causa est, cur María singuláres prorsus cum Christo ratiónes hábeat eadémque præsens adsit in humánæ salútis ópere a Christo Iesu perácto, ita páriter e divína Maternitáte præsértim eæ prófluunt ratiónes, quæ inter Maríam et Ecclésiam intercédunt; quandóquidem María Mater Christi est, qui statim ac in ipsíus virgináli útero humánam natúram assúmpsit, sibi ut Cápiti adiúnxit Corpus suum mýsticum, quod est Ecclésia. María ígitur, útpote Mater Christi, Mater étiam fidélium ac Pastórum ómnium, scílicet Ecclésiæ, habénda est.
     Hinc causa est, cur nos, licet indígnos, licet débiles, nihilóminus fidénti ánimo filiorúmque amóre flagrántes ad Eam óculos attollámus. Quæ olim Iesum, supérnæ grátiæ fontem, nobis donávit, ipsa matérnam suam opem Ecclésiæ non afférre non potest, hoc præsértim témpore, quo Christi Sponsa alacrióre stúdio salutíferum suum munus explére conténdit.
     Ad hanc autem fidúciam magis usque aléndam confirmandámque, Nobis suádent arctíssima ea víncula, quæ inter hanc nostram cæléstem Matrem et humánum genus intercédunt. Etsi amplíssimis admirandísque donis a Deo cumuláta est, ut digna Mater Incarnáti Verbi efficerétur, nihilóminus María próxima nobis est. Sicut nos, et ipsa est Adæ fília, ac proptérea étiam nostra soror ob commúnem humánam natúram; quæ immúnis quidem fuit ab originária labe ob futúra Christi mérita, sed divínitus accéptis donis ipsa suæ ipsíus perféctæ fídei exémplum áddidit, ita ut evangélicum promeréret præcónium: «Beáta, quæ credidísti».
     In hac mortáli vita perféctam Christi discípuli formam expréssit, spéculum fuit ómnium virtútum, atque plene in suos réttulit mores beatitúdines illas, quæ a Christo Iesu prædicátæ fuérunt. Quo fit, ut Ecclésia univérsa, dum multifórmem suam vitam actuosámque suam navitátem éxplicat, a Deípara Vírgine absolutíssimum exémplum sumat, quo perfécte Christum imitári opórteat.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 35

R. Spíritus Sanctus supervénit in Maríam: * * Virtus Altíssimi obumbrávit eam.
V. Iterum eam passiónis Fílii sui sóciam, ut redemptórum Matrem replévit: * Virtus Altíssimi obumbrávit eam.

ORATIO

Orémus:
Deus, misericordiárum Pater, cuius Unigénitus, cruci affíxus, beátam Maríam Vírginem, Genetrícem suam, Matrem quoque nostram constítuit, concéde, quǽsumus, ut, eius cooperánte caritáte, Ecclésia tua, in dies fecúndior, prolis sanctitáte exsúltet et in grémium suum cunctas áttrahat famílias populórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)