lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 maius 2027
Pro OP: B. Mariæ Bartolomææ Bagnesi, virginis, pro commemoratione


Florentiæ die 15 augusti anno 1514 nata, ibique habitum Sororum de Pænitentia anno 1547 induit. Per 45 annos in lecto iacuit, acerbis laniata doloribus quos mira animi fortitudine pertulit multosque ad se accedentes, ostensione spiritus fidei et divinæ voluntatis obsequio, erigebat et solabatur. Obiit die 28 maii 1577 et eius corpus Florentiæ asservatur apud moniales Carmelitas. Illius cultus die 11 iulii 1804 a Pio VII approbatus fuit.
Guillelmus unus fuit ex primis fratribus cui munus inquisitoris commissum fuit in Tolosana dioecesi «pro fide Christi et oboedientia Ecclesiæ Romanæ ». Avenioneti dolose ab hæreticis captus est simul cum duobus aliis ex Ordine nostro fratribus, Bernardo de Rochefort, presbytero, et Garcia de Aure, cooperatore, una cum diversis utriusque cleri sociis. Hi incliti fidei testes, « gaudentes ... ut viri apostolici » martyrio se obtulerunt cantando Te Deum. Itaque nocte Ascensionis Domini, 29 maii 1242, simul coronati sunt glorioso martyrio. Pius IX illorum cultum approbavit die 6 Septembris 1866. Quorum exuviæ sǽculo xvi dispersæ sunt.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine
devóta plebs sollémnia,
dum in cælórum cúlmine
hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus
vacávit iam viríliter,
sanctórum nunc agmínibus
coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam
infírmæ carnis vítium;
sprevit mundi blandítiam
Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige
servans a cunctis hóstibus;
culpárum lapsus córrige
nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

12, 1-25
Iob exponit Dei dominium supra omnem humanam sapientiam esse

     Respóndens Iob dixit: «Ergo vos estis soli hómines, et vobíscum moriétur sapiéntia. Et mihi est cor sicut et vobis, nec inférior vestri sum; quis enim hæc, quæ nostis, ignórat? Qui deridétur ab amíco suo sicut ego, invocábit Deum, et exáudiet eum; deridétur enim iusti intégritas. Lampas contémpta apud cogitatiónes eórum qui secúri sunt, paráta iis, qui vacíllant pede. Tranquílla sunt tabernácula prædónum, et secúra iis, qui próvocant Deum, iis, qui Deum tenent manu sua. Nimírum intérroga iuménta, et docébunt te, et volatília cæli, et indicábunt tibi. Lóquere terræ, et docébit te; et narrábunt pisces maris. Quis ignórat in ómnibus his quod manus Dómini hoc fécerit? In cuius manu ánima omnis vivéntis et spíritus univérsæ carnis hóminis. Nonne auris verba diiúdicat, et palátum cibum sibi gustat? In sénibus est sapiéntia et in longævis prudéntia. Apud ipsum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. Si destrúxerit, nemo est, qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est, qui apériat. Si continúerit aquas, aréscent; et, si emíserit eas, subvértent terram. Apud ipsum est fortitúdo et sapiéntia; ipse novit et decipiéntem et eum, qui decípitur. Indúcit consiliários spoliátos et iúdices in stupórem. Bálteum regum dissólvit et præcíngit fune renes eórum. Indúcit sacerdótes spoliátos et optimátes supplántat; commútans lábium verácium et doctrínam senum áuferens. Effúndit despectiónem super príncipes et cíngulum fórtium reláxat. Qui revélat profúnda de ténebris et prodúcit in lucem umbram mortis. Qui multíplicat gentes et perdit eas et subvérsas in íntegrum restítuit. Qui immútat cor príncipum pópuli terræ et décipit eos et erráre eos fáciet per ínvium desértum. Palpábunt quasi in ténebris et non in luce, et erráre eos fáciet quasi ébrios».

RESPONSORIUM

Iob 12, 13. 14; 23, 13

R. Apud Deum est sapiéntia et fortitúdo; ipse habet consílium et intellegéntiam. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.
V. Ipse enim solus est, et quis repéllet eum? Quodcúmque vóluit, hoc fecit. * Si destrúxerit, nemo est qui ædíficet; si inclúserit hóminem, nullus est qui apériat.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De hábitu vírginum

(Nn. 3-4.22.23: CSEL 3,189-190.202-204)

Copiosa virginitate gaudium matris augescit

     Nunc nobis ad vírgines sermo est, quarum quo sublímior glória est maior et cura est. Flos est ille ecclesiástici gérminis, decus atque ornaméntum grátiæ spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorrúptum, Dei imágo respóndens ad sanctimóniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis lárgiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fecúnditas, quantóque plus copiósa virgínitas número suo addit, gáudium matris augéscit. Ad has lóquimur, has adhortámur afféctu pótius quam potestáte nec quo extrémi et mínimi et humilitátis nostræ ádmodum cónscii áliquid ad censúram licéntiæ vindicémus, sed quod ad sollicitúdinem magis cauti plus de diáboli infestatióne timeámus.
     Neque inánis hæc cáutio est vana formído quæ ad salútis viam cónsulit, quæ domínica et vitália præcépta custódit, ut quæ se Christo dicáverint et a carnáli concupiscéntia recedéntes tam carne quam mente se Deo vóverint, consúmment opus suum magno prǽmio destinátum nec ornári aut placére cuíquam nisi Dómino suo stúdeant, a quo et mercédem virginitátis exspéctant.
     Serváte, vírgines, serváte quod esse cœpístis. Serváte quod éritis. Magna vos merces habet, prǽmium grande virtútis, munus máximum castitátis. Quod futúri sumus, iam vos esse cœpístis. Vos resurrectiónis glóriam in isto sǽculo iam tenétis, per sǽculum sine sǽculi contagióne transítis: cum castæ perseverátis et vírgines, ángelis Dei estis æquáles. Tantum máneat et duret sólida et inlǽsa virgínitas et ut cœpit fórtiter, iúgiter persevéret nec monílium aut véstium quærat ornaménta sed morum.
     Apóstoli vox est quem Dóminus vas electiónis suæ dixit, quem ad proménda mandáta cæléstia Deus misit. Primus homo, inquit, e terræ limo, secúndus e cælo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis cæléstis tales et cæléstes. Quómodo portávimus imáginem eius qui de limo est, portémus et imáginem eius qui de cælo est. Hanc imáginem virgínitas portat, portat intégritas, sánctitas portat et véritas.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 34; Ps 72 (73), 26

R. Múlier innúpta et virgo * cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu.
V. Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. * Cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu.

Vel alia:

E Decréto Perféctæ caritátis Concílii Vaticáni secúndi de accommodáta renovatióne vitæ religiósæ

(Perfectae caritatis, nn. 1.5.6.12.25)

Ecclésia unicum sponsum Christum sequitur

     Ab exórdiis quidem Ecclésiæ fuérunt viri ac mulíeres, qui per praxim consiliórum evangelicórum Christum maióre cum libertáte sequi pressiúsque imitári intendérunt et suo quisque modo vitam Deo dicátam duxérunt, e quibus multi, Spíritu Sancto afflánte, vel vitam solitáriam degérunt vel famílias religiósas suscitavérunt, quas Ecclésia sua auctoritáte libénter suscépit et adprobávit. Unde e consílio divíno mirábilis varíetas cœtuum religiosórum succrévit, quæ valde cóntulit, ut Ecclésia, non solum ad omne opus bonum instrúcta et ad opus ministérii in ædificatiónem Córporis Christi paráta sit, sed étiam váriis donis filiórum suórum decoráta appáreat sicut sponsa ornáta viro suo et per eam innotéscat multifórmis sapiéntia Dei.
     In tanta autem donórum varietáte omnes, qui ad praxim consiliórum evangelicórum a Deo vocántur eadémque fidéliter profiténtur, Dómino se peculiáriter dévovent, Christum sequéntes, qui virgo et pauper per obœdiéntiam usque ad mortem crucis hómines redémit et sanctificávit. Ita caritáte impúlsi, quam Spíritus Sanctus in córdibus eórum diffúndit, magis magísque vivunt Christo et córpori eius quod est Ecclésia. Quo fervéntius ergo tali sui donatióne quæ totam vitam compléctitur, Christo coniungúntur, eo ubérior fit vita Ecclésiæ et apostolátus eius vegétius fecundátur.
     Cuiúsvis institúti sodáles mente récolant imprímis se professióne consiliórum evangelicórum vocatióni divínæ respónsum dedísse, ita ut, non solum peccáto mórtui sed étiam mundo renuntiántes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam eius famulátui mancipavérunt, quod quidem constítuit peculiárem quandam consecratiónem, quæ in baptísmatis consecratióne íntime radicátur eámque plénius éxprimit.
     Qui evangélica consília profiténtur, Deum qui nos prior diléxit ante ómnia quǽrant ac díligant et in ómnibus rerum adiúnctis fovére stúdeant vitam abscónditam cum Christo in Deo, unde prófluit et urgétur próximi diléctio in salútem mundi Ecclesiǽque ædificatiónem. Hac caritáte étiam ipsa praxis consiliórum evangelicórum animátur et régitur.
     Cástitas propter regnum cælórum, quam religiósi profiténtur, tamquam exímium grátiæ donum æstimánda est. Cor enim hóminis singulári modo líberat, ut magis accendátur caritáte erga Deum et hómines univérsos, ideóque est peculiáre signum bonórum cæléstium necnon médium aptíssimum quo religiósi alácriter servítio divíno operibúsque apostolátus sese dédicent. Sic ipsi coram ómnibus Christifidélibus mirábile illud évocant connúbium a Deo cónditum et in futúro sǽculo plene manifestándum, quo Ecclésia únicum sponsum Christum habet.

RESPONSORIUM


R. O quam pulchra es, virgo Christi, * quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V. Non póteris a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátæ Maríæ Bartolomǽæ vírgini miram ægritúdinum tolerántiam pari cum innocéntia sociáre tribuísti, concéde ut qui multa perpétimur tua grátia adiuvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deus, tuórum fidélium fortitúdo, qui Beátis Guillélmo et sóciis, pro Christi fide et Ecclésiæ obœdiéntia vitam offérre tribuísti, eórum nobis interventióne concéde ut, cum ipsis partem cálicis Christi capiéntes, in tua semper dilectióne crescámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)