Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
Pro O.P.: B. Innocentii V, papæ, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Motum est rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthim
percussítque eos plaga magna; et fugérunt a fácie eius. Et factus est spíritus Dómini malus in Saul; sedébat autem in domo sua et tenébat
lánceam, porro David psallébat in manu sua. Nisúsque est Saul confígere láncea David in paríete; et declinávit David a fácie Saul, láncea
autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa.
Fugit autem David de Náioth, quæ est in Rama, veniénsque locútus est coram Iónathan: «Quid feci? Quæ est iníquitas mea et quod peccátum meum
in patrem tuum, quia quærit ánimam meam?». Qui dixit ei: «Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi
prius indicáverit mihi: hoc ergo celávit me pater meus tantúmmodo? Nequáquam erit istud». Et rursum respóndit David et ait: «Scit profécto pater
tuus, quia invéni grátiam in óculis tuis, et dixit: “Nésciat hoc Iónathan, ne forte tristétur”. Quinímmo vivit Dóminus et vivit ánima tua quia
uno tantum gradu ego morsque divídimur».
Et ait Iónathan ad David: «Quid desíderat ánima tua, ut fáciam tibi?». Dixit autem David ad Iónathan: «Ecce neoménia est crástino, et ego ex more
sedére sóleo iuxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. Si requisíerit me pater tuus,
respondébis eis: “Rogávit me David, ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ ánnuæ ibi sunt univérsis contribúlibus eius”. Si
díxerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia malum decrétum est ab eo. Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus
Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti; si autem est in me áliqua iníquitas, tu me intérfice et ad patrem tuum ne introdúcas me». Et ait Iónathan:
«Absit hoc a te; neque enim fíeri potest ut, si certo cognóvero malum decrétum esse a patre meo contra te, non annúntiem tibi». Respondítque David
ad Iónathan: «Quis nuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure?».
Et ait Iónathan ad David: «Veni, egrediámur foras in agrum». Cumque exíssent ambo in agrum, ait Iónathan ad David: «Vivit Dóminus Deus Israel,
investigábo senténtiam patris mei hoc fere témpore cras vel peréndie; et si áliquid boni fúerit super David, et non statim míserim ad te et notum
tibi fécerim, hæc fáciat Dóminus in Iónathan et hæc áugeat! Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, hoc quoque notum fáciam tibi
et dimíttam te, ut vadas in pace. Et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et, si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini; si vero mórtuus
fuéro, non aúferas misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum; quando eradicáverit Dóminus inimícos David unumquémque de terra». Pépigit
ergo fœdus Iónathan cum domo David dicens: «Requírat Dóminus de manu inimicórum David!». Et áddidit Iónathan ut fáceret David iuráre per dilectiónem
suam erga illum; sicut ánimam enim suam, ita diligébat eum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere
cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis,
qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus
constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.
De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti,
cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.
Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita
pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans,
suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.
Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum
solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa
appellatiónum eius mystéria noscerémus.
Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.
Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum
atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.
Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et
firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Innocéntium papam, sciéntiæ ac prudéntiæ donis decoratum, pacis et unitátis conciliatórem effecísti, eius intercessióne
nobis concéde, cæléstia sápere et ómnia bona concórdi stúdio sectári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)