lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 augustus 2027
S. Stephani Hungariæ, memoria ad libitum


Natus est in Pannonia circa annum 969; baptismate suscepto, rex Hungariæ coronatus est anno 1000. In subditis regendis iustus, pacificus, pius fuit, leges Ecclesiæ ad amussim servans et bonum subditorum quǽrens. Plures episcopatus fundavit et vitam Ecclesiæ maxime fovit. Mortuus est apud Albam Regalem (Szekesfehérvar), anno 1038.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

3, 1-15
Obiurgationes contra Ierusalem

     Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum, et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
     Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
     Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
    

RESPONSORIUM

Is 3, 10. 11, 13

R. Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!
V. Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!

LECTIO ALTERA

Ex Mónitis sancti Stéphani ad fílium

(Cap. 1.2.10: PL 151, 1236-1237. 1242-1244)

Audi, fili mi, patris tui disciplinam

     In primis præcípio, cónsulo, suádeo, fili caríssime, si regálem cupis honestáre corónam, ut fidem cathólicam et apostólicam tali diligéntia et custódia consérves, ut ómnibus tibi a Deo subiéctis exémplum prǽbeas, cunctíque ecclesiástici viri mérito te verum christiánæ professiónis nóminent virum, sine qua, pro certo scias, christiánus non díceris vel Ecclésiæ fílius. In regáli quidem palátio post fidem Ecclésia secúndum tenet locum, a cápite nostro, scílicet Christo, prius semináta; deínde per eius membra, útique Apóstolos sanctósque patres transplantáta et fírmiter ædificáta, atque per totum orbem diffúsa. Et quamvis semper novam páriat prolem, in certis tamen locis quasi antíqua habétur.
     Hæc autem, fili caríssime, in nostra monarchía adhuc quasi iúvenis et novélla prædicátur; atque idcírco cautióribus evidentioribúsque eget custódibus; ne bonum, quod divína cleméntia nobis concéssit imméritis, per tuam desídiam et pigrítiam atque neglegéntiam destruátur et annihilétur.
     Fili mi amabilíssime, dulcédo cordis mei, spes futúræ sóbolis, precor, iúbeo, ut per ómnia et in ómnibus pietáte fultus, non solum parentélæ et cognatióni, vel princípibus, sive dúcibus, sive divítibus, seu vicínis et íncolis sis propítius; verum étiam extráneis et cunctis ad te veniéntibus. Nam opus pietátis ad summam te ducit beatitúdinem. Sis miséricors ómnibus vim patiéntibus, semper illud Dómini in tuis præcórdiis habens exémplum: Misericórdiam volo et non sacrifícium. Pátiens esto ad omnes, non tantum poténtes, sed étiam potestáte caréntes.
     Sis dénique fortis, ne te prospéritas nimis élevet, aut advérsitas deíciat. Sis quoque húmilis, ut Deus te altum fáciat, hic et in futúro. Sis vero modéstus, et ultra modum néminem púnias vel damnes. Sis mitis, ut numquam iustítiæ repúgnes. Sis honéstus, ut numquam alícui spontáneum ínferas dédecus. Sis pudícus, ut cunctos libídinis fœtóres, sicut stímulum mortis, evítes.
     Hæc ómnia supérius libáta regálem compónunt corónam, sine quibus valet nullus hic regnáre, nec ad ætérnum pertíngere regnum.

RESPONSORIUM

Tob 4, 8; Sir 35, 11a. 12a

R. Quómodo habúeris, fac eleemósynam. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.
V. In omni dato, hílarem fac vultum tuum; da Altíssimo secúndum datum eius. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, omnípotens Deus, ut beátum Stéphanum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)