lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 augustus 2027
S. Bernardi, abbatis et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est anno 1090 prope Divionem (Dijon) in Gallia. Pie educatus anno 1111 monachis Cistercensibus se adiunxit, et paulo post abbas monasterii Clarævallis electus, sodales actione et exemplo ad virtutes excolendas egregie direxit. Propter schismata in Ecclésia exorta, Europam peragravit ad pacem restituendam et unitatem. Multa scripsit ad theologiam et rem asceticam pertinentia. Mortuus est anno 1153.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

30, 1-18
Vanitas fœderum cum populis alienis initorum

     «Væ, fílii desertóres, dicit Dóminus, eo quod fácitis consílium et non ex me, et pactum statúitis et non per spíritum meum, ut addátis peccátum super peccátum! Qui ambulátis, ut descendátis in Ægýptum, et os meum non interrogástis, sperántes auxílium in fortitúdine pharaónis et habéntes fidúciam in umbra Ægýpti.
     Et erit vobis fortitúdo pharaónis in confusiónem, et fidúcia sub umbra Ægýpti in ignomíniam. Cum fúerit enim in Tani príncipes tui, et núntii tui usque ad Hanes pervénerint, omnes confundéntur super pópulo, qui eis prodésse non potest; non erit in auxílium et in utilitátem, sed in confusiónem et oppróbrium».
     Oráculum iumentórum Nageb. In terra tribulatiónis et angústiæ leǽnæ et leónis rugiéntis, víperæ et dracónis volántis, portant super úmeros iumentórum divítias suas, et super gibbum camelórum thesáuros suos ad pópulum, qui eis prodésse non póterit. Ægýptus enim frustra et vane auxiliábitur, ídeo vocávi Rahab otiósam. Nunc ingrédere, scribe coram eis super buxum et in libro diligénter éxara illud, et erit in pósterum in testimónium usque in ætérnum.
     Pópulus enim rebéllis est, et fílii mendáces, fílii noléntes audíre legem Dómini; qui dicunt vidéntibus: «Nolíte vidére» et aspiciéntibus: «Nolíte aspícere nobis ea, quæ recta sunt; loquímini nobis placéntia, aspícite nobis illusiónes. Recédite a via, declináte a sémita, tóllite a fácie nostra Sanctum Israel». Proptérea hæc dicit Sanctus Israel: «Pro eo quod reprobástis verbum hoc et sperástis in perversitátem et in perfídiam et inníxi estis super eis, proptérea erit vobis iníquitas hæc sicut interrúptio cadens, locus tumens in muro excélso, cuius confráctio súbito, dum non sperátur, venit improvíso, et comminuétur, sicut contéritur lagœna fíguli contritióne absque misericórdia, et non inveniétur de fragméntis eius testa, in qua capiátur ignículus de incéndio aut hauriátur aqua de fóvea».
     Quia hæc dixit Dóminus Deus, Sanctus Israel: «In conversióne et quiéte salvi éritis; in siléntio et in spe erit fortitúdo vestra». Et noluístis et dixístis: «Nequáquam, sed super equis fugiémus», ídeo fugiétis; et: «Super velóces ascendémus», ídeo velóces erunt, qui persequéntur vos.
     Mille pavébunt a fácie terróris uníus, et a fácie terróris quinque fugiétis, donec relinquámini quasi malus in vértice montis et quasi signum super collem. Proptérea exspéctat Dóminus, ut misereátur vestri, et ídeo exaltábitur parcens vobis, quia Deus iudícii Dóminus; beáti omnes, qui exspéctant eum.

RESPONSORIUM

Is 30, 15b. 18ad

R. In conversióne et quiéte salvi éritis * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.
V. Expéctat Dóminus ut misereátur vestri; beáti omnes qui exspéctant eum. * In siléntio et in spe erit fortitúdo vestra.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum

(Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)

Amo quia amo, amo ut amem

     Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
     Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?
     Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
     Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.

RESPONSORIUM

Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9

R. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te!
V. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. * Quam abscondísti timéntibus te!

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)