lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 september 2027
XXIV DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Ezechiélis prophétæ

1, 3-14.22-28
Visio gloriæ Domini in terra exsilii

     Factum est verbum Dómini ad Ezechiélem fílium Buzi, sacerdótem, in terra Chaldæórum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Dómini.
     Et vidi et ecce ventus túrbinis veniébat ab aquilóne et nubes magna et ignis conglobátus, et splendor in circúitu eius et de médio eius quasi spécies eléctri, id est de médio ignis; et ex médio eius similitúdo quáttuor animálium, et hic aspéctus eórum: similitúdo hóminis erat eis. Quáttuor fácies uni et quáttuor pennæ uni; pedes eórum pedes recti, et planta pedis eórum quasi planta pedis vítuli, et scintillábant quasi aspéctus æris candéntis. Et manus hóminis erant sub pennis eórum in quáttuor pártibus. Fácies autem et pennæ illórum quáttuor: iunctæ erant pennæ eórum áltera ad álteram; non revertebántur, cum incéderent, sed unumquódque ante fáciem suam gradiebátur.
     Similitúdo autem vultus eórum: fácies hóminis et fácies leónis a dextris ipsórum quáttuor, fácies autem bovis a sinístris ipsórum quáttuor et fácies áquilæ ipsórum quáttuor.
     Et pennæ eórum exténtæ désuper; duæ pennæ singulórum iungebántur et duæ tegébant córpora eórum. Et unumquódque coram fácie sua ambulábat: ubi erat ímpetus spíritus, illuc gradiebántur, nec revertebántur, cum ambulárent.
     Et in médio animálium, aspéctus quasi carbónum ignis ardéntium, quasi aspéctus lampadárum discurréntium in médio animálium; et splendor erat ignis et de igne fulgur egrédiens. Et animália ibant et revertebántur in similitúdinem fúlguris coruscántis.
     Et similitúdo super cápita animálium firmaménti quasi aspéctus crystálli horríbilis et exténti super cápita eórum désuper. Sub firmaménto autem pennæ eórum rectæ áltera ad álteram; unumquódque duábus alis velábat corpus suum.
     Et audiébam sonum alárum quasi sonum aquárum multárum, quasi sonum Omnipoténtis: cum ambulárent, erat strépitus véhemens ut sonus castrórum; cumque starent, demittebántur pennæ eórum. Nam cum fíeret vox supra firmaméntum, quod erat super caput eórum, stabant et submittébant alas suas.
     Et super firmaméntum, quod erat ímminens cápiti eórum, quasi aspéctus lápidis sapphíri similitúdo throni; et super similitúdinem throni similitúdo quasi aspéctus hóminis désuper. Et vidi quasi spéciem eléctri, velut aspéctum ignis per circúitum ab aspéctu lumbórum eius et désuper; et ab aspéctu lumbórum eius usque deórsum vidi quasi spéciem ignis splendéntis in circúitu. Velut aspéctus arcus, cum fúerit in nube in die plúviæ: sic erat aspéctus splendóris per gyrum. Hæc vísio similitúdinis glóriæ Dómini.

RESPONSORIUM

Cf. Ez 1, 26; 3, 12b; Ap 5, 13b

R. Vidi super similitúdinem throni quasi aspéctum hóminis désuper, et audívi vocem commotiónis magnæ, * Cum elevarétur glória Dómini de loco suo.
V. Sedénti super thronum et Agno, benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum. * Cum elevarétur glória Dómini de loco suo.

LECTIO ALTERA

Incipit Sermo sancti Augustíni epíscopi De pastóribus

(Sermo 46, 1-2: CCL 41, 529-530)

Christiani sumus et præpositi

     Spes tota nostra quia in Christo est et quia omnis vera et salúbris glória nostra ipse est, non nunc primum dídicit cáritas vestra. Estis enim in eius grege, qui inténdit et pascit Israel. Sed quóniam sunt pastóres, qui pastórum nómina audíre volunt, pastórum offícium implére nolunt, quid ad eos per Prophétam dícitur, recenseámus. Audíte vos cum intentióne, audiámus nos cum tremóre.
     Et factum est verbum Dómini ad me, dicens: Fili hóminis, prophéta super pastóres Israel et dic ad pastóres Israel. Hanc lectiónem modo, cum legerétur, audívimus; hinc cum vestra sanctitáte áliquid loqui decrévimus. Adiuvábit ipse ut vera dicámus, si non nostra dicámus. Nam si nostra dixérimus, pastóres érimus pascéntes nos, non oves; si autem illíus sunt quæ dícimus, per quémlibet ipse vos pascit. Hæc dicit Dóminus Deus: O pastóres Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oves pascunt pastóres? Id est, non se pascunt pastóres, sed oves. Hæc prima causa est quare arguántur isti pastóres, quia se ipsos pascunt, non oves. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apóstolus dicit: Omnes enim sua quærunt, non quæ Iesu Christi.
     Nos enim, quos in loco isto, de quo periculósa rátio rédditur, Dóminus secúndum dignatiónem suam, non secúndum méritum nostrum constítuit, habémus duo quædam plane distinguénda: unum quod christiáni sumus, álterum quod præpósiti sumus. Illud quod christiáni sumus, propter nos est; quod præpósiti sumus, propter vos est. In eo quod christiáni sumus, attendátur utílitas nostra; in eo quod præpósiti, nónnisi vestra.
     Et sunt multi qui christiáni, et non præpósiti, pervéniunt ad Deum, facilióre fortásse itínere et tanto forte expedítius ambulántes, quanto minórem sárcinam portant. Nos autem, excépto quod christiáni sumus, unde ratiónem reddémus Deo de vita nostra, sumus étiam præpósiti, unde ratiónem reddémus Deo de dispensatióne nostra.

RESPONSORIUM

Ps 22 (23), 1-2a. 3b

R. Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit; * In páscuis viréntibus me collocávit.
V. Dedúxit me super sémitas iustítiæ propter nomen suum. * In páscuis viréntibus me collocávit.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Réspice nos, rerum ómnium Deus creátor et rector, et, ut tuæ propitiatiónis sentiámus efféctum, toto nos tríbue tibi corde servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)