Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXV
Pro O.P.: B. Dalmatii Moner, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Ezechiélis prophétæ
In vicésimo et quinto anno transmigratiónis nostræ, in exórdio anni, décima mensis, quarto décimo anno, postquam percússa est
cívitas, in ipsa hac die facta est super me manus Dómini et addúxit me illuc. In visiónibus Dei addúxit me in terram Israel
et pósuit me super montem excélsum nimis, super quem erat quasi ædifícium civitátis ad austrum. Et introdúxit me illuc; et
ecce vir, cuius erat spécies quasi spécies æris, et funículus líneus in manu eius, et cálamus mensúræ in manu eius, stabat
autem in porta. Et locútus est ad me idem vir: «Fili hóminis, vide óculis tuis et áuribus tuis audi et, pone cor tuum in ómnia,
quæ ego osténdam tibi, quia ut ostendántur tibi, addúctus es huc; annúntia ómnia, quæ tu vides, dómui Israel».
Et duxit me ad portam, quæ respiciébat ad viam orientálem, et ecce glória Dei Israel ingrediebátur per viam orientálem,
et vox erat ei quasi vox aquárum multárum, et terra splendébat a maiestáte eius. Et vidi visiónem secúndum spéciem, quam
víderam, quando venit, ut dispérderet civitátem, et spécies secúndum aspéctum, quem víderam iuxta flúvium Chobar, et
cécidi super fáciem meam.
Et maiéstas Dómini ingréssa est templum per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem. Et levávit me spíritus et introdúxit
me in átrium intérius; et ecce repléta erat glória Dómini domus. Et audívi loquéntem ad me de domo, cum vir staret iuxta me,
et dixit ad me: «Fili hóminis, locus sólii mei et locus vestigiórum pedum meórum ubi habitábo in médio filiórum Israel in
ætérnum; et non pólluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eórum, in fornicatiónibus suis et in cadavéribus
regum suórum in morte eórum, qui fabricáti sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et páries erat
inter me et eos, et polluérunt nomen sanctum meum in abominatiónibus, quas fecérunt; propter quod consúmpsi eos in ira mea.
Nunc ergo repéllant procul fornicatiónem suam et cadávera regum suórum a me, et habitábo in médio eórum semper.
Tu autem, fili hóminis, osténde dómui Israel templum, et confundántur ab iniquitátibus suis et metiántur fábricam. Et si
erubúerint ex ómnibus, quæ fecérunt, descríbe domum et supelléctilem eius, éxitus et intróitus, et omnem figúram eius et
univérsa præcépta eius et omnes leges eius osténde eis et scribes óculis eórum, ut custódiant omnem figúram eius et ómnia
præcépta illíus et fáciant ea. Ista est lex domus in summitáte montis: omnes fines eius in circúitu sanctum sanctórum est;
hæc est ergo lex domus.
Et dices ad exasperántem me domum Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Suffíciant vobis omnes abominatiónes vestræ, domus Israel,
eo quod induxístis alienígenas incircumcísos corde et incircumcísos carne, ut essent in sanctuário meo et pollúerent domum
meam, cum offértis panem meum, ádipem et sánguinem; et dissolvístis pactum meum in ómnibus abominatiónibus vestris et non
explevístis ministérium sanctórum meórum et posuístis illos ministrántes mihi in sanctuário meo. Proptérea hæc dicit Dóminus
Deus: Omnis alienígena incircumcísus corde et incircumcísus carne non ingrediétur sanctuárium meum, omnis alienígena, qui
est in médio filiórum Israel».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui húmilem fámulum tuum Dalmátium oratiónis et prædicatiónis grátia afflúere voluísti tibíque, in solitúdine, sancta conversatióne
deservíre, fac nos tibi perseveránter inhærére, ut in ómnibus vitæ adiúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)