lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 october 2027
S. Ioannis de Capestrano, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Capestrani in Aprutio anno 1386. Perusiæ studio iuris incubuit et ad tempus munere iudicis functus est. Ordinem Fratrum Minorum ingressus et sacerdotio initiatus, vitam apostolicam indefesse egit per totam Europam, ut mores christianos firmaret vel adversus hæreticos disputaret. Mortuus est apud locum Ujlak nuncupatum, hodie vero Ilok, anno 1456.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro prophetíæ Baruch

3, 9 -15.24 – 4, 4
Salus Israel in sapientia nititur

    Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus percípite, ut sciátis prudéntiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicórum? Invetustátus es in terra aliéna, coinquinátus es mórtuis, reputátus es cum eis, qui apud ínferos sunt. Dereliquísti fontem sapiéntiæ! Si in via Dei ambulásses, habitásses in pace in ætérnum. Disce, ubi sit prudéntia, ubi fortitúdo, ubi sit intelléctus, ut scias simul, ubi sit longitúrnitas diérum et vita, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum eius? Et quis intrávit in thesáuros eius?
     O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Magnus est et non habet finem, excélsus est et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non illos elégit Deus, neque viam disciplínæ dedit illis; et periérunt, quia non habuérunt prudéntiam, periérunt propter insipiéntiam suam.
     Quis ascéndit in cælum et accépit eam et dedúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare et invéniat eam et apportábit eam auro elécto? Non est qui nóverit viam eius, neque qui cógitet sémitam eius. Sed, qui scit ómnia, novit eam, adinvénit eam prudéntia sua; qui compósuit terram in ætérnum tempus, implévit eam iuméntis quadrupédibus; qui mittit lumen et vadit, vocávit illud, et obœdívit ei in tremóre. Stellæ autem splenduérunt in custódiis suis et lætátæ sunt. Vocávit eas, et dixérunt: «Adsumus»; luxérunt cum lætítia ei, qui fecit eas.
     Hic est Deus noster, non æstimábitur alter advérsus eum. Invénit omnem viam disciplínæ et dedit eam Iacob púero suo et Israel dilécto suo. Post hæc super terram visa est et inter hómines conversáta est. Ipsa est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relínquunt eam, moriéntur. Convértere, Iacob, et apprehénde eam; perámbula ad splendórem in lúmine eius. Noli dare álteri glóriam tuam et dignitátes tuas genti aliénæ. Beáti sumus, Israel, quia, quæ plácent Deo, nobis nota sunt.

RESPONSORIUM

Rom 11, 33; Bar 3, 32a. 37b

R. O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V. Qui scit ómnia novit sapiéntiam, et dedit eam Israel dilécto suo. * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu de Spéculo Clericórum sancti Ioánnis de Capestráno presbýteri

(Pars 1, Venetiae 1580, 2)

Proborum clericorum vita illuminat et serenat

     Qui ad mensam Dómini sunt vocáti, nitóre fúlgeant exemplári compéndio vitæ laudábilis et morális, omni depúlsa spurcítia seu immundítia vitiórum. Tamquam sal terræ pro seípsis et réliquis honorabíliter convivéntes et discretióne fúlgida tamquam lux mundi céteros illustrántes, intéllegant ab excélso doctóre Christo Iesu, quod non solum Apóstolis et discípulis, verum étiam cunctis successóribus presbýteris et cléricis intonávit dicens: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.
     Vere conculcátur ab homínibus, tamquam fimus vilíssimus, immúndus clerus et sórdidus, madefáctus spurcítia vitiórum et caténis críminum irretítus, ut nec sibi nec áliis iam quicquam valére putétur; quia ut dicit Gregórius: «Cuius vita despícitur, restat ut eius prædicátio contemnátur».
     Qui autem bene præsunt presbýteri dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína. Dúplici síquidem honóre fungúntur digni presbýteri, reáli vidélicet et personáli, sive temporáli páriter et spiritáli, vel transitório dénique cum ætérno; nam etsi in terris hábitent natúræ necessitúdini subiugáti cum mortálibus creatúris, ánxie tamen sátagunt in cælis cum ángelis conversári, ut accépti sint regi, intellegéntes minístri. Quámobrem, sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic lúceat lux cleri coram homínibus, ut eórum bona ópera intuéntes, gloríficent Patrem qui in cælis est.
     Vos estis lux mundi. Nam, sicut lux nedum seípsam irrádiet, sed cétera circumquáque diffúndens suos rádios conspécta perlústret, ita probórum et iustórum clericórum luminósa vita se contuéntes fulgóre sanctitátis illúminat et serénat. Ad curam ígitur pósitus aliórum, in seípso debet osténdere quáliter álios in domo Dómini opórteat conversári.

RESPONSORIUM

Sir 4, 28-29; 2 Tim 4, 2

R. Ne retíneas verbum in témpore suo, non abscóndas sapiéntiam tuam in decórem. * In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.
V. Prǽdica verbum: insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra, in omni patiéntia et doctrína. * In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Ioánnem suscitásti, præsta quǽsumus, ut nos in tuæ protectiónis securitáte constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)