Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
S. Caroli Borromeo, episcopi, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.
V.
Dómine, apud te est fons vitæ.
R.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
LECTIO PRIOR
De libro primo Machabæórum
In diébus illis: Dixit Iudas et fratres eius: «Ecce contríti sunt inimíci nostri; ascendámus mundáre sancta et renováre». Et congregátus est omnis
exércitus, et ascendérunt in montem Sion. Et vidérunt sanctificatiónem desértam et altáre profanátum et portas exústas et in átriis virgúlta nata,
sicut in saltu vel in uno ex móntibus, et pastophória díruta. Et scidérunt vestiménta sua et planxérunt planctu magno et imposuérunt cínerem et
cecidérunt in fáciem super terram et exclamavérunt tubis signórum et clamavérunt in cælum. Tunc ordinávit Iudas viros, ut pugnárent advérsus eos,
qui erant in arce, donec mundáret sancta.
Et elégit sacerdótes sine mácula voluntátem habéntes in lege; et mundavérunt sancta et tulérunt lápides contaminatiónis in locum immúndum. Et
cogitavérunt de altári holocaustórum, quod profanátum erat, quid de eo fácerent. Et íncidit illis consílium bonum, ut destrúerent illud, ne umquam
illis esset in oppróbrium, quia contaminavérunt illud gentes; et demolíti sunt altáre et reposuérunt lápides in monte domus in loco apto, quoadúsque
veníret prophéta, ut respondéret de eis. Et accepérunt lápides íntegros secúndum legem et ædificavérunt altáre novum secúndum illud, quod fuit prius.
Et ædificavérunt sancta et, quæ intra domum erant, et átria sanctificavérunt. Et fecérunt vasa sancta nova et intulérunt candelábrum et altáre
incensórum et mensam in templum. Et incendérunt super altáre et accendérunt lucérnas, quæ super candelábrum erant et lucébant in templo, et
posuérunt super mensam panes et appendérunt vela et consummavérunt ómnia ópera, quæ fécerant. Et ante lucem surrexérunt quinta et vicésima die
mensis noni — hic est mensis Cásleu — centésimi quadragésimi octávi anni et obtulérunt sacrifícium secúndum legem super altáre holocaustórum
novum, quod fecérunt: secúndum tempus et secúndum diem, in qua contaminavérunt illud gentes, in ipsa renovátum est in cánticis et cítharis et
cínyris et cýmbalis. Et cécidit omnis pópulus in fáciem, et adoravérunt et benedixérunt in cælum eum, qui prosperávit eis; et fecérunt dedicatiónem
altáris diébus octo et obtulérunt holocáusta cum lætítia et sacrificavérunt sacrifícium salutáris et laudis et ornavérunt fáciem templi corónis áureis
et scútulis et dedicavérunt portas et pastophória et imposuérunt eis iánuas. Et facta est lætítia in pópulo magna valde; et avérsum est oppróbrium géntium.
Et státuit Iudas et fratres eius et univérsa ecclésia Israel, ut agántur dies dedicatiónis altáris in tempóribus suis ab anno in annum per dies
octo, a quinta et vicésima die mensis Cásleu, cum lætítia et gáudio.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermóne sancti Cároli epíscopi in última sýnodo hábito
Sumus quidem omnes débiles, fáteor, sed trádidit nobis média Dóminus Deus, quibus, si velímus, fácile iuvári possímus. Vellet
quidem sacérdos ille, quam a se requíri agnóscit vitæ integritátem habére, cóntinens esse et angélicos, ut par est, mores reférre;
sed non delíberat ad hoc média suscípere: ieiunáre, oráre, fúgere malórum conversatiónes ac nóxias et periculósas familiaritátes.
Conquéritur ille, quod cum chorum intrat ad psalléndum, cum ad celebrándam Missam se confert, mille statim eius ánimo occúrrunt
quæ illum a Deo dístrahunt; sed ántequam in chorum accédat hic, aut ad Missam, quid fecit in sacrário, quómodo se dispósuit, quæ
ad attentiónem servándam média sumpsit et adhíbuit?
Vis te dóceam quómodo profícias de virtúte in virtútem, et si iam in choro atténtus fuísti, quómodo ália vice atténtior sis futúrus,
et obséquium tuum Deo magis accéptum? Audi quid dicam. Si divíni amóris ignículus áliquis in te accénsus iam est, noli illum
statim pródere, noli in ventum expónere; occlúsum tene clíbanum ne frigéscat et calórem amíttat; fuge, hoc est, quantum potes,
distractiónes; rémane cum Deo colléctus, vana collóquia devíta.
Tui múneris est prædicáre et docére? Stude, et his incúmbe quæ ad munus hoc rite peragéndum sint necessária; fac ipse in primis, vita
et móribus prǽdices; ne te áliud dicéntem, áliud vero faciéntem vidéntes, super verbis tuis subsannántes, huc et illuc caput móveant.
Curam geris animárum? Noli idcírco tui ipsíus curam neglégere, nec te tam liberáliter céteris tríbuas, ut tui nihil tibi supérsit; nam
et te animárum quibus præes, meminísse quidem opórtet, ita tamen ut tui non obliviscáris.
Intellégite, fratres, nihil æque ecclesiásticis ómnibus viris esse necessárium, ac est orátio mentális, actiónes nostras omnes
præcédens, concómitans et súbsequens: Psallam, inquit Prophéta, et intéllegam. Si sacraménta minístras, o frater, meditáre quid
fácias; si Missam célebras, meditáre quid ófferas; si psallis in choro, meditáre cui et quid loquáris; si ánimas regis, meditáre
quonam sánguine sint lavátæ et ómnia vestra sic in caritáte fiant; sic difficultátes omnes, quas innúmeras in dies experiámur,
necésse est (in hoc síquidem pósiti sumus), fácile víncere potérimus; sic vires habébimus parturiéndi Christum et in nobis et in áliis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Custódi, quǽsumus, Dómine, in pópulo tuo spíritum, quo beátum Cárolum epíscopum implevísti, ut Ecclésia indesinénter renovétur, et, Christi
se imágini confórmans, ipsíus vultum mundo váleat osténdere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)