Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
In dedicatione basilicarum SS. Petri et Pauli, apostolorum, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O sempitérnæ cúriæ
regis suprémi príncipes,
quos ipse Iesus édocens
donávit orbi Apóstolos,
Supérna vos Ierúsalem,
lucérna cuius Agnus est,
gemmas micántes póssidet,
præclára vos fundámina.
Vos et celébrat grátulans
nunc sponsa Christi Ecclésia,
quam sermo vester éxciit,
quam consecrástis sánguine.
Cadéntibus cum sǽculis
iudex Redémptor séderit,
qua laude vos sedébitis,
senátus altæ glóriæ!
Nos ergo vestra iúgiter
prex adiuvándo róboret,
fudístis ut quæ sémina
in grana cæli flóreant.
Ætérna Christo glória,
qui fecit esse núntios
vos Patris, atque Spíritus
replévit almo númine. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V.
Revéla, Dómine, óculos meos.
R.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus meus: «Pasce pécora occisiónis, quæ qui emunt occídunt et non dolent, et qui vendunt ea dicunt: “Benedíctus Dóminus, dives
factus sum”. Et pastóres eórum non miseréntur eórum.
Et ego non miserébor ultra super habitántes terram, dicit Dóminus; ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui et in manu regis sui;
et concídent terram, et non éruam de manu eórum».
Et ego pavi pecus occisiónis pro mercatóribus gregis. Et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Grátiam et álteram vocávi Funículum; et pavi gregem.
Et succídi tres pastóres in mense uno, et tǽduit eórum ánimam meam; síquidem et ánimam eórum tǽduit mei. Et dixi: «Non pascam vos; quæ moritúra est,
moriátur, et quæ succidénda est, succidátur, et réliquæ dévorent unaquǽque carnem próximæ suæ». Et tuli virgam meam, quæ vocabátur Grátia, et abscídi
eam, ut írritum fácerem fœdus meum, quod percússi cum ómnibus pópulis. Et írritum factum est in die illa; et cognovérunt mercatóres gregis, qui
observábant me, quia verbum Dómini est. Et dixi ad eos: «Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam et, si non, quiéscite». Et appendérunt
mercédem meam trigínta siclos argénteos. Et dixit Dóminus ad me: «Próice illud in thesáurum, decórum prétium, quo appretiátus sum ab eis». Et tuli
trigínta siclos argénteos et proiéci illos in domum Dómini in thesáurum. Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem
germanitátem inter Iudam et Israel.
Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti; quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui peritúram ovem non visitábit, dispérsam
non quæret et contrítam non sanábit et stantem non sustinébit et carnes pínguium cómedet et úngulas eárum confrínget. Væ stulto meo pastóri derelinquénti
gregem! Gládius super bráchium eius et super óculum dextrum eius; bráchium eius ariditáte siccétur, et óculus dexter eius tenebréscens obscurétur».
Verbum Dómini super Israel et super Iudam. Oráculum Dómini, qui exténdit cælum et fundat terram et fingit spíritum hóminis in eo: «Ecce ego pono
Ierúsalem páteram crápulæ ómnibus pópulis in circúitu. Hoc erit in obsidióne contra Ierúsalem. Et erit: in die illa ponam Ierúsalem lápidem portándum
cunctis pópulis; omnes portántes eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam omnes gentes terræ. In die illa, dicit Dóminus, percútiam
omnem equum in stupórem et ascensórem eius in améntiam; et super domum Iudæ apériam óculos meos et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. Et dicent
duces Iudæ in corde suo: “Robur habitántium Ierúsalem est in Dómino exercítuum Deo eórum”. In die illa ponam duces Iudæ sicut ollam ignis super ligna
et sicut facem ignis super fenum; et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Ierúsalem rursus in loco suo.
Et salvábit Dóminus prius tabernácula Iudæ, ut non elevétur glória domus David et glória habitántium Ierúsalem contra Iudam. In die illa próteget
Dóminus habitatóres Ierúsalem; et erit, qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
 
Pretiósa est in conspéctu Dómini mors sanctórum eius, nec ullo crudelitátis génere déstrui potest sacraménto crucis Christi
fundáta relígio. Non minúitur persecutiónibus Ecclésia, sed augétur; et semper domínicus ager ségete ditióre vestítur, dum
grana, quæ síngula cadunt, multiplicáta nascúntur.
Unde duo ista præclára divíni séminis gérmina in quantam sóbolem pullulárint, beatórum mília mártyrum protestántur, quæ
apostolicórum ǽmula triumphórum, Urbem nostram purpurátis et longe latéque rutilántibus pópulis ambiérunt, et quasi ex
multárum honóre gemmárum consérto uno diadémate coronárunt.
De quo præsídio, dilectíssimi, divínitus nobis ad exémplum patiéntiæ et confirmatiónem fídei præparáto, universáliter
quidem ómnium sanctórum commemoratióne lætándum est; sed in horum excelléntia patrum mérito est exsultántius gloriándum,
quos grátia Dei in tantum ápicem inter ómnia Ecclésiæ membra provéxit, ut eos in córpore, cui caput est Christus, quasi
géminum constitúerit lumen oculórum.
De quorum méritis atque virtútibus, quæ omnem loquéndi súperant facultátem, nihil divérsum, nihil debémus sentíre discrétum,
quia illos et eléctio pares, et labor símiles, et finis fecit æquáles.
Sicut autem et nos expérti sumus, et nostri probavére maióres, crédimus atque confídimus inter omnes labóres istíus vitæ ad
obtinéndam misericórdiam Dei semper nos speciálium patronórum oratiónibus adiuvándos; ut quantum própriis peccátis deprímimur,
tantum apostólicis méritis erigámur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Ecclésiam tuam, Dómine, apostólicis defénde præsídiis, ut, per quos inítium divínæ cognitiónis accépit, per eos usque in finem
sǽculi cápiat grátiæ cæléstis augméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)