Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. II
S. Nicolai, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R.
Et salutáre tuum da nobis.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Ecce Dóminus díssipat terram et frangit eam et contúrbat fáciem eius et dispérgit habitatóres eius. Et erit sicut pópulus sic sacérdos, et sicut
servus sic dóminus eius, sicut ancílla sic dómina eius, sicut emens sic ille, qui vendit, sicut fenerátor sic is, qui mútuum áccipit, sicut qui
répetit, sic qui debet. Dissipatióne dissipábitur terra et direptióne prædábitur: Dóminus enim locútus est verbum hoc.
Luget, languet terra, marcéscit, languet orbis, marcéscit altitúdo simul cum terra.
Et terra infécta est sub habitatóribus suis, quia transgréssi sunt leges, violavérunt mandátum, dissipavérunt fœdus sempitérnum. Propter hoc
maledíctio vorávit terram, et pœnas exsolvérunt habitatóres eius; ideóque imminúti sunt cultóres eius, et relícti sunt hómines pauci.
Luget mustum, emárcuit vitis, ingemíscunt omnes, qui lætabántur corde.
Cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, cessávit gáudium cítharæ; cum cántico non bibent vinum, amára erit pótio bibéntibus illam.
Attríta est cívitas inanitátis, clausa est omnis domus, ut nemo intróeat; clamor est super vino in platéis, óccidit omnis lætítia, translátum
est gáudium terræ. Relícta est in urbe solitúdo, et in ruínam confrácta est porta; quia hæc erunt in médio terræ, in médio populórum, quómodo
si olívæ excutiántur, et finíta vindémia colligántur racémi.
Hi levábunt vocem suam, laudábunt maiestátem Dómini, hínnient de mari.
Propter hoc in regiónibus lucis glorificáte Dóminum, in ínsulis maris nomen Dómini Dei Israel. A fínibus terræ laudes audívimus: «Glória iusto».
Et dixi: «Secrétum meum mihi, secrétum meum mihi. Væ mihi!». Prævaricántes prævaricáti sunt et prævaricatióne prævaricántium prævaricáti sunt.
Formído et fóvea et láqueus super te, habitátor terræ. Et erit: qui fúgerit a voce formídinis, cadet in fóveam, et qui ascénderit de fóvea,
tenébitur láqueo, quia cataráctæ de excélsis apértæ sunt, et concússa sunt fundaménta terræ.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Prius Dóminus quod sciébat intérrogat, nec semel, sed íterum ac tértio, utrum Petrus eum díligat; nec áliud tóties audit a Petro quam
se díligi, nec áliud tóties comméndat Petro quam suas oves pasci.
Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat quam timóri, et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens quam
vita præsens. Sit amóris offícium páscere domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem.
Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincúntur amáre, non Christum.
Contra hos ergo vígilat tóties inculcáta ista vox Christi, quos Apóstolus gemit sua quǽrere, non quæ Iesu Christi.
Nam quid est áliud: Díligis me? Pasce oves meas, quam si dicerétur: Si me díligis, non te páscere cógita, sed oves meas; sicut meas pasce,
non sicut tuas; glóriam meam in eis quære, non tuam; domínium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eórum societáte qui pértinent
ad témpora periculósa, seípsos amántes et cétera, quæ huic malórum inítio conectúntur?
Non sint ergo seípsos amántes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsíus eas pascant.
Quod vítium máxime cavéndum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quǽrant, non quæ Iesu Christi, et in usus cupiditátum suárum cónferant
pro quibus sanguis fusus est Christi.
Cuius amor in eo, qui pascit oves eius, in tam magnum debet spirituálem créscere ardórem, ut vincat étiam mortis naturálem timórem, quo
mori nólumus et quando cum Christo vívere vólumus.
Sed, moléstia quantacúmque sit mortis, debet eam víncere vis amóris, quo amátur ille qui, cum sit vita nostra, étiam mortem vóluit perférre pro nobis.
Nam si nulla esset mortis vel parva moléstia, non esset tam magna mártyrum glória. Sed si pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus
suis, ex ipsis óvibus tam multos sibi mártyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritáte certáre et usque ad sánguinem
advérsus peccátum, quibus oves ipsas pascéndas, hoc est docéndas regendásque commíttit?
Ac per hoc, præcedénte passiónis eius exémplo, quis non vídeat magis debére imitándo pastóri hærére pastóres, si eum multæ étiam imitátæ
sunt oves, sub quo pastóre uno in grege uno, et pastóres ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves pro quibus est ómnibus passus,
quia et ipse, ut pro ómnibus paterétur, ovis est factus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis,
ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)