lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 december 2027
S. Damasi I, papæ, memoria ad libitum


Natione Hispanus, circiter annum 305 natus est. Inter clericos romanos adscitus, anno 366 episcopus Ecclesiæ Romanæ ordinatus est temporibus calamitosis; contra schismaticos et hæreticos complures congregavit synodos, martyrum cultum, quorum sepulcra versibus ornavit, late promovit. Mortuus est anno 384.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

29, 1-8
Iudicium Dei in Ierusalem

     Væ Ariel, Ariel, cívitas, quam circúmdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitátes evolvántur; et circumvallábo Ariel, et erit mæror et mæstítia, et erit mihi quasi Ariel. Et circúmdabo te quasi sphæram et iáciam contra te ággerem et muniménta ponam in obsidiónem tuam.
     Humiliáberis, de terra loquéris, et de púlvere vix audiétur elóquium tuum, et erit quasi pythónis de terra vox tua et de humo elóquium tuum mussitábit. Et erit sicut pulvis ténuis multitúdo superbórum tuórum, et sicut pálea volans multitúdo fórtium.
     Erítque repénte conféstim, a Dómino exercítuum visitáberis in tonítruo et commotióne terræ, magno fragóre, túrbine et tempestáte et flamma ignis devorántis. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra muniménta eius et oppressóres eius. Et sicut sómniat esúriens, et ecce cómedit, cum autem fúerit expergefáctus, vácua est ánima eius, et sicut sómniat sítiens, et ecce bibit, et postquam fúerit expergefáctus, lassus adhuc sitit, et ánima eius vácua est, sic erit multitúdo ómnium géntium dimicántium contra montem Sion.

RESPONSORIUM

Is 54, 4; 29, 5. 6. 7

R. Ierúsalem, noli timére, quia non confundéris, * quando a Dómino exercítuum visitáberis.
V. Et erit sicut sómnium visiónis noctúrnæ multitúdo ómnium géntium, quæ dímicant contra te. * Quando a Dómino exercítuum visitáberis.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi Contra Faustum

(Lib. 20, 21; CSEL 25, 562-563)

Martyres celebramus cultu dilectionis et societatis

     Pópulus christiánus memórias mártyrum religiósa sollemnitáte concélebrat et ad excitándam imitatiónem et ut méritis eórum consociétur atque oratiónibus adiuvétur, ita tamen, ut nulli mártyrum, quamvis in memóriis mártyrum, constituámus altária.
     Quis enim antístitum in locis sanctórum córporum assístens altári aliquándo dixit: Offérimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriáne? Sed, quod offértur, offértur Deo, qui mártyres coronávit, apud memórias eórum quos coronávit, ut ex ipsórum locórum admonitióne maior afféctus exsúrgat, ad acuéndam caritátem et in illos, quos imitári póssumus, et in illum, quo adiuvánte possímus.
     Cólimus ergo mártyres eo cultu dilectiónis et societátis, quo et in hac vita colúntur sancti hómines Dei, quorum cor ad talem pro evangélica veritáte passiónem parátum esse sentímus; sed illos tanto devótius, quanto secúrius post certámina ómnia superáta, quanto étiam fidentióre laude prædicámus iam in vita felicióre victóres, quam in ista adhuc usque pugnántes.
     At illo cultu, quæ latría dícitur, cum sit quædam próprie divinitáti débita sérvitus, nec cólimus, nec coléndum docémus, nisi unum Deum.
     Cum autem ad hunc cultum pertíneat oblátio sacrifícii, unde idololatría dícitur eórum qui hoc étiam idólis éxhibent, nullo modo tale áliquid offérimus, aut offeréndum præcípimus vel cuíquam mártyri vel cuíquam sanctæ ánimæ vel cuíquam ángelo; et quisquis in hunc errórem delábitur, corrípitur per sanam doctrínam, sive ut corrigátur, sive ut caveátur.
     étiam ipsi enim sancti, vel hómines, exhibéri sibi nolunt, quod uni Deo debéri norunt. Appáruit hoc in Paulo et Bárnaba, cum commóti miráculis, quæ per eos facta sunt, Lycaónii tamquam diis immoláre voluérunt, conscíssis enim vestiméntis suis, confiténtes et persuadéntes se deos non esse, ista sibi fíeri vetuérunt.
     Sed áliud est, quod docémus, áliud, quod sustinémus; áliud, quod præcípere iubémur, áliud, quod emendáre præcípimur et, donec emendémus, toleráre compéllimur.

RESPONSORIUM

Ps 115 (116 B), 15; 33 (34), 21; cf. Iudt 10, 3

R. Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius. * Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.
V. Stola iucunditátis índuit eos Dóminus. * Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa cultor et amátor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)