lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 ianuarius 2028
S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Pictavii natus est initio sǽculi IV; circa annum 350 episcopus suæ civitatis electus, contra Arianos strenue pugnavit et a Constantio imperatore exsilio mulctatus est. Opera edidit sapientia et doctrina referta ad fidem catholicam firmandam et sacram Scripturam interpretandam. Mortuus est anno 367.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Sirácidæ

42, 15 – 43, 13
Laus divina in creatione

     Memor ero óperum Dómini et, quæ vidi, annuntiábo: in sermónibus Dómini ópera eius, et factum est in voluntáte sua iudícium. Sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus eius. Non valent sancti Dómini enarráre ómnia mirabília eius. Confirmávit Dóminus exércitus suos stabilíri coram glória sua.
     Abýssum et cor hóminum investigávit et in astútia eórum excogitávit. Cognóvit enim Dóminus omnem sciéntiam et inspéxit in signum ævi annúntians, quæ præteriérunt et quæ superventúra sunt, et revélans vestígia occultórum. Non prǽterit illum omnis cogitátus, et non abscóndit se ab eo ullus sermo.
     Magnália sapiéntiæ suæ ordinávit, únicus est ante sǽculum et usque in sǽculum; neque augétur neque minúitur et non eget alicúius consílio. Quam desiderabília ómnia ópera eius, et tamquam scintílla spectátu! Omnia hæc vivunt et manent in sǽculum, et in omni necessitáte ómnia obáudiunt ei; ómnia duplícia, unum contra unum, et non fecit quidquam defíciens. Alterum alteríus confírmat bonum; et quis satiábitur videns glóriam eius?
     Glória altitúdinis firmaméntum puritátis, spécies cæli in visióne glóriæ. Sol in apparitióne annúntians in procéssu: vas admirábile, opus Excélsi. In meridiáno suo exúrit terram, et in conspéctu ardóris eius quis póterit sustinére? Fornácem véntilans in opéribus ardóris triplíciter, sol exúrens montes, vapóres ígneos exsúfflans, et refúlgens rádiis suis obcǽcat óculos. Magnus Dóminus, qui fecit illum et sermónibus eius festinávit iter.
     Et luna stat in tempus suum, in ostensiónem témporis et signum ævi. A luna signum diéi festi; lumináre, quod minúitur in consummatióne. Mensis secúndum nomen eius est, crescens mirabíliter in consummatióne. Vas castrórum in excélsis, in firmaménto cæli respléndens glorióse.
     Spécies cæli glória stellárum, mundum illúminans in excélsis Dómini. In verbis Sancti stabunt iuxta præcéptum et non defícient in vigíliis suis.
     Vide arcum et bénedic eum, qui fecit illum; valde speciósus est in splendóre suo. Gyrávit cælum in circúitu glóriæ suæ, manus Excélsi tetendérunt illum.

RESPONSORIUM

Ap 4, 11; Est 4, 17d-17e

R. Dignus es, Dómine Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, * quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.
V. Tu fecísti cælum et terram et quidquid mirábile cæli ámbitu continétur; Dóminus ómnium es. * Quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte

(Lib. 1, 37-38: PL 10, 48-49)

prædicando te, tibi serviam

     Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.
     Neque enim ullum áliud maius prǽmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat, teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sǽculo, aut negánti hærético demónstret.
     Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.
     Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.
     Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur; sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.
     Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.
     Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum, neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.
     Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos, ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 2b-3a. 6c. 15

R. Omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est. * Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.
V. Quisque conféssus fúerit: «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo.* Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)