lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 februarius 2028
S. Blasii, epicsopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus fuit Sebasteæ in Armenia sǽculo IV. Eius cultus medio ævo per totam Ecclésiam diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses

1, 1-12
Salutatio et gratiarum actio

     Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
     Grátias ágere debémus Deo semper pro vobis, fratres, sicut dignum est, quóniam supercréscit fides vestra et abúndat cáritas uniuscuiúsque ómnium vestrum in ínvicem, ita ut et nos ipsi in vobis gloriémur in ecclésiis Dei pro patiéntia vestra et fide in ómnibus persecutiónibus et tribulatiónibus, quas sustinétis, indícium iusti iudícii Dei, ut digni habeámini regno Dei, pro quo et patímini, síquidem iustum est apud Deum retribúere tribulatiónem his, qui vos tríbulant, et vobis, qui tribulámini, réquiem nobíscum in revelatióne Dómini Iesu de cælo cum ángelis virtútis eius, in igne flammæ, dantis vindíctam his, qui non novérunt Deum, et qui non obœdiunt evangélio Dómini nostri Iesu, qui pœnas dabunt intéritu ætérno a fácie Dómini et a glória virtútis eius, cum vénerit glorificári in sanctis suis et admirábilis fíeri in ómnibus, qui credidérunt, quia créditum est testimónium nostrum super vos in die illo.
     Ad quod étiam orámus semper pro vobis, ut dignétur vos vocatióne sua Deus noster et ímpleat omnem voluntátem bonitátis et opus fídei in virtúte, ut glorificétur nomen Dómini nostri Iesu Christi in vobis, et vos in illo, secúndum grátiam Dei nostri et Dómini Iesu Christi.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Th 1, 10a; Ps 144 (145), 13b

R. Véniet Dóminus glorificári in sanctis suis, * et admirábilis fíeri in ómnibus qui credidérunt.
V. Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis. * Et admirábilis fíeri in ómnibus qui credidérunt.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo Guelferbytanus 32, De ordinatrione episcopi; PLS 2, 639-640)

Patere pro ovibus meis

     Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre et dare ánimam suam redemptiónem pro multis. Ecce quómodo Dóminus ministrávit, ecce quales servos nos esse præcépit. Dedit ánimam suam redemptiónem pro multis: redémit nos.
     Quis nostrum idóneus est redímere áliquem? Illíus quidem sánguine, illíus morte a morte redémpti sumus, illíus humilitáte iacéntes erécti sumus; sed et nos debémus conférre portiúnculas nostras membris illíus, quia membra illíus facti sumus: ille caput, nos corpus sumus.
     Exhórtans dénique nos apóstolus Ioánnes in epístola sua in exémplum Dómini, qui díxerat: Erit vester servus, quicúmque vult in vobis maior esse, sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis; exhórtans ergo nos ad similitúdinem, ait: Christus pro nobis ánimam pósuit; sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
     Ipse étiam Dóminus loquens post resurrectiónem: Petre, amas me? Respondébat ille: Amo. Hoc ille ter dixit, hoc ille ter respóndit; et totum ter Dóminus: Pasce oves meas.
     Ubi mihi osténdis, quia amas me, nisi pascéndo oves meas? Quid mihi præstatúrus es amándo me, quando ómnia exspéctas a me? Quid ergo fácias amándo me, habes: pasce oves meas.
     Hoc semel, et íterum, et tértio: Amas me? Amo. Pasce oves meas. Ter enim negáverat timóre: ter conféssus est amóre.
     Deínde cum ei Dóminus oves suas tértio commendásset, respondénti et confiténti amórem, et damnánti et delénti timórem, contínuo subiécit: Cum iúvenis esses, cingébas te, et ibas quo volébas; cum autem sénior factus fúeris, alter cinget te, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit signíficans qua morte glorificatúrus erat Deum. Crucem suam pronuntiávit illi, passiónem suam prædíxit illi.
     Illuc ergo pergens, Dóminus ait: Pasce oves meas: pátere pro óvibus meis.

RESPONSORIUM

Phil 1, 20b; Ps 68 (69), 21a

R. In nullo confúndar, * Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.
V. Oppróbrium contrívit cor meum, et elángui. * Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

ORATIO

Orémus:
Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére, et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)