lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 maius 2028
beátæ Mariæ Virginis de Fatima, memoria ad libitum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.

Psalmus 78, 40-72
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)

IV

40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
       in iram concitavérunt eum in inaquóso!

41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
       et Sanctum Israel exacerbavérunt.

42 Non sunt recordáti manus eius, *
       diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –

43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
       et prodígia sua in campo Táneos.

44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
       et rívulos eórum, ne bíberent.

45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
       ranam et pérdidit eos. –

46 Dedit brucho fructus eórum, *
       labóres eórum locústæ.

47 Occídit in grándine víneas eórum, *
       moros eórum in pruína.

48 Trádidit grándini iuménta eórum *
       et greges eórum flammæ ignis. –

49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
       indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
       immissiónem angelórum malórum.

50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
       non pepércit a morte animábus eórum *
       et vitam eórum in peste conclúsit.

51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
       primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.

V

52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
       et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.

53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
       et inimícos eórum opéruit mare.

54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
       in montem, quem acquisívit déxtera eius.

55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
       et divísit eis terram in funículo hereditátis *
       et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –

56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
       et testimónia eius non custodiérunt.

57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
       quemádmodum patres eórum, *
       convérsi sunt retro ut arcus pravus.

58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
       et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –

59 Audívit Deus et exársit *
       et sprevit valde Israel.

60 Et réppulit habitáculum Silo, *
       tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.

61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
       et pulchritúdinem suam in manus inimíci.

62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
       et in hereditátem suam exársit.

63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
       et vírgines eórum non sunt desponsátæ.

64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
       et víduæ eórum non plorabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.

VI

65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
       tamquam potens crapulátus a vino.

66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
       oppróbrium sempitérnum dedit illis.

67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
       et tribum Ephraim non elégit,

68 sed elégit tribum Iudæ, *
       montem Sion, quem diléxit.

69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
       sicut terram, quam fundávit in sǽcula.

70 Et elégit David servum suum †
       et sústulit eum de grégibus óvium, *

71    de post fetántes accépit eum:
    páscere Iacob pópulum suum *
       et Israel hereditátem suam.

72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
       et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

18, 1-20
Eversio Babylonis

     Ego Ioánnes vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam, et terra illumináta est a claritáte eius. Et clamávit in forti voce dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon magna et facta est habitátio dæmoniórum et custódia omnis spíritus immúndi et custódia omnis béstiæ immúndæ et odíbilis, quia de vino iræ fornicatiónis eius bibérunt omnes gentes, et reges terræ cum illa fornicáti sunt, et mercatóres terræ de virtúte deliciárum eius dívites facti sunt!».
     Et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: «Exíte de illa, pópulus meus, ut ne compartícipes sitis peccatórum eius et de plagis eius non accipiátis, quóniam pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Deus iniquitátum eius. Réddite illi, sicut et ipsa réddidit, et duplicáte duplícia secúndum ópera eius; in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. Quantum glorificávit se et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sédeo regína et vídua non sum et luctum non vidébo”, ídeo in una die vénient plagæ eius, mors et luctus et fames, et igne comburétur, quia fortis est Dóminus Deus, qui iudicávit illam».
     Et flebunt et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt et in delíciis vixérunt cum víderint fumum incéndii eius, longe stantes propter timórem tormentórum eius, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, Bábylon, cívitas illa fortis, quóniam una hora venit iudícium tuum!».
     Et negotiatóres terræ flent et lugent super illam, quóniam mercem eórum nemo emit ámplius, mercem auri et argénti et lápidis pretiósi et margaritárum et byssi et púrpuræ et sérici et cocci, et omne lignum thýinum et ómnia vasa éboris et ómnia vasa de ligno pretiosíssimo et æraménto et ferro et mármore, et cinnamómum et amómum et odoraménta et unguénta et tus et vinum et óleum et símilam et tríticum et iuménta et oves et equórum et rædárum et mancipiórum et ánimas hóminum. Et fructus tui, desidérium ánimæ, discessérunt a te, et ómnia pínguia et clara periérunt a te, et ámplius illa iam non invénient.
     Mercatóres horum, qui dívites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timórem tormentórum eius flentes ac lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, quæ amícta erat býssino et púrpura et cocco, et deauráta auro et lápide pretióso et margaríta, quóniam una hora desolátæ sunt tantæ divítiæ!».
     Et omnis gubernátor et omnis, qui in locum návigat, et nautæ et, quotquot mária operántur, longe stetérunt et clamábant vidéntes fumum incéndii eius, dicéntes: «Quæ símilis civitáti huic magnæ?». Et misérunt púlverem super cápita sua et clamábant flentes et lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de ópibus eius, quóniam una hora desoláta est! Exsúlta super eam, cælum, et sancti et apóstoli et prophétæ, quóniam iudicávit Deus iudícium vestrum de illa!».

RESPONSORIUM

Is 52, 11.12; Ier 51, 45 (cf. Ap 18, 4)

R. Exíte de médio Babylónis, mundámini qui fertis vasa Dómini; præcédet enim vos Dóminus, * et cólliget vos Deus Israel, allelúia.
V. Egredímini de médio Babylónis, pópulus meus, ut salvet unusquísque ánimam suam ab ira furóris Dómini. * Et cólliget vos Deus Israel, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo 3 de diversis: Opera omnia, III syr. et lat., Romæ 1743, 607)

Quem totus non capit orbis, Maria sola complectitur

     María vero cælum pro nobis facta est divinitátem portans, quam Christus absque eo, quod a patérna glória recéderet, intra angústos úteri límites conclúsit, ut hómines ad altiórem dignitátem extólleret. Hanc solam ex univérso vírginum cœtu elégit, ut nostræ esset salútis instruméntum. In ipsa términum habuére iustórum ac prophetárum ómnium vaticinatiónes. Ex ipsa splendentíssimum illud sidus pródiit, quo duce, pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam. Divérsis María nomínibus potest aptíssime nuncupári. Ipsa namque templum est Fílii Dei, qui ex eádem álio plane modo egréssus est ac fúerat ingréssus; cum enim ingréssus esset in úterum sine córpore, córpore indútus erúpit. Ipsa est mýsticum illud cælum novum, in quo Rex regum tamquam in sua sede inhabitávit, ex quo in terram delápsus est, terrénam quandam spéciem et similitúdinem præ se ferens. Ipsa est vitis fructíficans suavitátem odóris, cuius fructus quóniam ab árboris natúra ádmodum discrepábat, necésse fuit, ut suam ab árbore similitúdinem mutuáret. Ipsa fons est de domo Dómini egrédiens, ex quo sitiéntibus fluxérunt aquæ vivæ, quas si quis primis dumtáxat lábiis gustáverit, non sítiet in ætérnum. Errat autem, dilectíssimi, quisquis diem reparatiónis Maríæ cum áltera creatiónis comparári posse arbitrátur. Inítio namque térra cóndita est, per eam renováta. Inítio ob Adámi crimen maledícta est in ópere suo, per eam vero pax illi et secúritas restitúta. Inítio protoparéntum delícto in omnes hómines mors pertránsiit, nunc vero transláti sumus de morte ad vitam. Inítio serpens Evæ áuribus occupátis, inde virus in totum corpus dilatávit, nunc María ex áuribus perpétuæ felicitátis assertórem excépit. Quod ergo mortis fuit, simul et vitæ éxstitit instruméntum. Qui sedet super Chérubim, en modo muliéribus bráchiis sustentátus; quem totus non capit orbis, María sola compléctitur; quem Throni Dominationésque métuunt, puélla fovet; cuius sedes in sǽculum sǽculi, en virgíneis génibus ínsidet; cuius pedum scabéllum terra est, eándem puerílibus premit vestígiis.

RESPONSORIUM

_

R. Saldum est cor Vírginis: ad ángeli núntium concépit mystérium divínum; tum in casto ventre suo pulchérrimum suscépit ex fíliis hóminis * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.
V. Sedes puri ventris statim templum fit Dei: ope verbi, intácta virgo Fílium concépit * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Genetrícem Fílii tui Matrem quoque nostram constituísti, concéde nobis, ut, in pæniténtia et oratióne pro mundi salúte perseverántes, in dies valeámus regnum Christi efficácius promovére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)