lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 iunius 2028
S. Ephræm, diaconi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est Nisibi circa annum 306 ex familia christiana. Diaconus ordinatus, munus exercuit in patria et Edessæ, ubi fundamenta iecit scholæ theologicæ. Vitam asceticam professus, non remisit tamen ministerium in prædicatione et in libris conscribendis ad errores sui temporis confutandos. Mortuus est anno 373.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

40, 1-14; 42, 1-6
Maiestati divinæ Iob se subicit

     Dóminus locútus est ad Iob: «Numquid conténdit cum Omnipoténte reprehénsor? Qui árguit Deum, debet respondére ad ea». Respóndens autem Iob Dómino dixit: «Ecce léviter locútus sum; quid respondébo tibi? Manum meam ponam super os meum. Unum locútus sum, quod non répetam, et álterum, quibus ultra non addam». Respóndens autem Dóminus Iob de túrbine dixit: «Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me. Numquid írritum fácies iudícium meum et condemnábis me, ut tu iustificéris? Et si habes bráchium sicut Deus et si voce símili tonas? Circúmda tibi decórem et sublimitátem; glória et decóre indúere. Effúnde veheméntiam furóris tui et respíciens omnem arrogántem humília. Réspice cunctos supérbos et confúnde eos et cóntere ímpios in loco suo. Abscónde eos in púlvere simul, et fácies eórum claude in fóvea; et ego confitébor quod salváre te possit déxtera tua». Respóndens autem Iob Dómino dixit: «Scio quia ómnia potes, et nulla te latet cogitátio. Quis est iste, qui celat consílium absque sciéntia? ídeo insipiénter locútus sum et mirabília, quæ excéderent sciéntiam meam. Audi, et ego loquar; interrogábo te, et respónde mihi. Audítu auris audívi te; nunc autem óculus meus videt te. Idcírco ipse me reprehéndo et ago pæniténtiam in favílla et cínere».

RESPONSORIUM

Iob 42, 5-6; 40, 5. 4b

R. Audítu auris audívi te, Dómine; nunc autem óculus meus videt te; idcírco ipse me reprehéndo * Et ago pæniténtiam in favílla et cínere.
V. Unum locútus sum, quod non répetam et álterum, quibus ultra non addam. Manum meam ponam super os meum. * Et ago pæniténtiam in favílla et cínere.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo 3, Defineet admonitione, 2.4 -5: ed. Lamy, 3, 216-222)

Divina œconomia, figura est mundi spiritalis

     Diúrna, Dómine, sciéntiæ tuæ luce expélle noctúrnas mentis nostræ ténebras, ut mens nostra illumináta minístret tibi in renovatióne puritátis nostræ. Exórdium cursus solis inítium óperis est mortálibus; adórna, Dómine, in méntibus nostris mansiónem huius diéi qui nescit finem. Largíre nobis ut in nostra persóna videámus vitam resurrectiónis, et nihil remóveat mentes nostras a tuis oblectaméntis. Huius diéi, qui non íncipit a motu et cursu solis, signum ímprime, Dómine, in nostra persóna per assíduum nostrum in te stúdium.
     In sacraméntis tuis cotídie te amplexámur et in córpore nostro recípimus; dignos nos redde experíri in nostra persóna resurrectiónem, quam sperámus. Thesáurum tuum in córpore nostro abscóndimus cum grátia baptísmi; idem ille thesáurus adaugétur in mensa sacramentórum tuórum; da nobis gaudére in grátia tua. Memoriále tuum, Dómine, in persóna nostra habémus e mensa tua spiritáli; ópere illud possideámus in renovatióne futúra.
     Quantæ simus pulchritúdinis intellegámus per illam pulchritúdinem spiritálem, quam in ipsa mortalitáte éxcitat volúntas tua immortális.
     Crucifíxio tua, o Salvátor noster, términus fuit vitæ corpóreæ; da nobis crucifígere mentem nostram in figúra vitæ spiritális. Resurréctio tua, o Iesu, magnitúdinem præstet hómini nostro spiritáli; vísio sacramentórum tuórum sit nobis spéculum ad cognitiónem eius.
     Tua divína œconomía, o Salvátor noster, figúra est mundi spiritális; da nobis cúrrere in eo sicut homo spiritális.
     Ne prives, Dómine, mentem nostram manifestatióne tua spiritáli, et ne rétrahas a membris nostris calórem suavitátis tuæ. Mortálitas in córpore nostro latens effúndit in nos corruptiónem; aspérsio amóris tui spiritális abstérgat efféctus mortalitátis a corde nostro. Da nobis, Dómine, festináre ad nostram civitátem et, sicut Móyses e vértice montis, e revelatióne possideámus eam.

RESPONSORIUM

Sir 47, 10-11. 12cd

R. De omni corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum, qui fecit illum; * et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.
V. Dum laudárent nomen sanctum Dómini, et ante mane resonáret sanctuárium. * Et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos.

ORATIO

Orémus:
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cuius afflátu beátus Ephræm diáconus in tuis mystériis decantándis exsultávit, eiúsque virtúte tibi soli desérviit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)