lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 iunius 2028
SS. protomartyrum sanctæ Romanæ Ecclesiæ, memoria ad libitum


In prima persecutione contra Ecclésiam ab imperatore Nerone suscitata, post incendium Urbis anno 64 ortum, multi fideles occisi sunt atrocibus tormentis. De re testimonium perhibent scriptor ethnicus Tacitus (Annales, 15, 44) et Clemens episcopus Romanus in epistola sua ad Corinthios (cap. 5-6).

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

25, 14-24.28-39
David et Abigail

     In diébus illis: Abígail uxóri Nabal nuntiávit unus de púeris suis dicens: «Ecce misit David núntios de desérto, ut benedícerent dómino nostro, sed aversátus est eos. Hómines isti boni satis fuérunt nobis et non molésti; nec quidquam aliquándo périit omni témpore, quo sumus conversáti cum eis in desérto. Pro muro erant nobis tam in nocte quam in die ómnibus diébus, quibus pávimus apud eos greges. Quam ob rem consídera et recógita quid fácias, quóniam malum decrétum est advérsus dóminum nostrum et advérsus domum eius univérsam. Et ipse fílius Bélial est, ita ut nemo ei possit loqui».
     Festinávit ígitur Abígail et tulit ducéntos panes et duos utres vini et quinque aríetes coctos et quinque sata fruménti tosti et centum ligatúras uvæ passæ et ducéntas massas caricárum et impósuit super ásinos. Dixítque púeris suis: «Præcédite me, ecce ego post tergum séquar vos». Viro autem suo Nabal non indicávit. Cum ergo ascendísset ásinum et descénderet in tégmine montis, David et viri eius descendébant in occúrsum eius; quibus et illa occúrrit. Et aiébat David: «Vere frustra servávi ómnia, quæ huius erant in desérto, et non périit quidquam de cunctis, quæ ad eum pertinébant; et réddidit mihi malum pro bono. Hæc fáciat Deus inimícis David et hæc addat, si relíquero de ómnibus, quæ ad eum pértinent, usque mane quidquid masculíni sexus».
     Cum autem vidísset Abígail David, festinávit et descéndit de ásino et prócidit coram David super fáciem suam et adorávit super terram. Et cécidit ad pedes eius et dixit: «Aufer iniquitátem fámulæ tuæ. Fáciens enim fáciet Dóminus dómino meo domum fidélem, quia prœlia Dómini dóminus meus prœliátur: malítia ergo non inveniátur in te ómnibus diébus vitæ tuæ. Si enim surréxerit aliquándo homo pérsequens te et quǽrens ánimam tuam, erit ánima dómini mei custodíta in fascículo vitæ apud Dóminum Deum tuum; sed inimicórum tuórum ánimam ipse iáciat in ímpetu et círculo fundæ. Cum ergo fécerit Dóminus dómino meo ómnia, quæ locútus est, bona de te et constitúerit te ducem super Israel, non erit tibi hoc in síngultum et in scrúpulum cordis dómino meo, quod effúderis sánguinem innóxium et ipse te ultus fúeris; et cum benefécerit Dóminus dómino meo, recordáberis ancíllæ tuæ».
     Et ait David ad Abígail: «Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. Et benedícta prudéntia tua et benedícta tu, quæ prohibuísti me hódie, ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea. Alióquin, vivit Dóminus Deus Israel, qui prohíbuit me malum fácere tibi, nisi cito venísses in occúrsum mihi, non remansísset Nabal usque ad lucem matutínam quidquid masculíni sexus». Suscépit ergo David de manu eius ómnia, quæ attúlerat ei dixítque ei: «Vade pacífice in domum tuam. Ecce audívi vocem tuam et honorávi fáciem tuam».
     Venit autem Abígail ad Nabal; et ecce erat ei convívium in domo eius quasi convívium regis, et cor Nabal iucúndum; erat enim ébrius nimis. Et non indicávit ei verbum pusíllum aut grande usque in mane. Dilúculo autem, cum digessísset vinum Nabal, hæc indicávit ei uxor sua; et emórtuum est cor eius intrínsecus, et factus est quasi lapis. Cumque pertransíssent decem dies, percússit Dóminus Nabal, et mórtuus est.
     Quod cum audísset David mórtuum Nabal, ait: «Benedíctus Dóminus, qui iudicávit causam oppróbrii mei de manu Nabal et servum suum custodívit a malo et malítiam Nabal réddidit Dóminus in caput eius».

RESPONSORIUM

1 Sam 25, 32.33; Mt 5, 7

R. Benedíctus Dóminus Deus Israel, qui misit te hódie in occúrsum meum. * Prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea.
V. Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. * Prohibuísti me hódie ne irem ad sánguinem et ulcíscerer me manu mea.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 5, 1-7, 4: Funk 1, 67-71)

Propter invidiam passi, exemplar optimum exstiterunt

     Ut vétera exémpla relinquámus, ad próximos athlétas veniámus; sǽculi nostri generósa exémpla proponámus. Propter zelum et invídiam, qui máximæ et iustíssimæ colúmnæ erant, persecutiónem passi sunt et usque ad mortem certavérunt.
     Ponámus nobis ante óculos bonos Apóstolos. Petrum, qui propter zelum iníquum non unum aut álterum, sed plures labóres sústulit atque ita martýrium passus in débitum glóriæ locum discéssit. Propter zelum et contentiónem Paulus patiéntiæ prǽmium exhíbuit, sépties in víncula coniéctus, fugátus, lapidátus, in oriénte ac occidénte verbi præco factus, illústrem fídei suæ famam sortítus est, qui postquam mundum univérsum iustítiam dócuit et ad occidéntis términos venit et coram præféctis martýrium súbiit, sic e mundo migrávit et in locum sanctum ábiit, summum patiéntiæ exémplar exsístens.
     Viris istis sancte vitam instituéntibus magna electórum multitúdo aggregáta est, qui supplíciis multis et torméntis, propter zelum passi, exémplar óptimum inter nos exstitérunt. Propter zelum persecutiónem passæ mulíeres Danáidæ et Dircææ, postquam grávia et nefánda supplícia sustinuérunt, ad firmum fídei cursum pertigérunt et débiles córpore nóbile prǽmium accepérunt. Zelus uxórum ánimos a marítis abalienávit et dictum patris nostri Adam mutávit: Hoc iam os ex óssibus meis et caro ex carne mea. Zelus et conténtio urbes magnas evértit et gentes numerósas fúnditus delévit.
     Hæc, caríssimi, non tantum, ut vos offícii vestri admoneámus, scríbimus, sed étiam, ut nos ipsos commonefaciámus; in eádem enim aréna versámur, et certámen idem nobis impósitum est. Quare inánes et vanas curas relinquámus, et ad gloriósam et venerándam traditiónis nostræ régulam veniámus, ac videámus, quid pulchrum et quid iucúndum et quid accéptum sit coram opífice nostro. Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur et cognoscámus quam pretiósus Deo sit sanguis eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.

RESPONSORIUM


R. Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia, * et meruérunt habére corónas perpétuas.
V. Isti sunt, qui venérunt ex magna tribulatióne et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. * Et meruérunt habére corónas perpétuas.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quǽsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)