lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 iulius 2028
S. Mariæ Goretti, virginis et martyris, memoria ad libitum


Nata est Corinaldi in Italia anno 1890 ex paupere familia. Prope Neptunum pueritiam transegit asperam, matrem adiuvans in re domestica; piam indolem cum haberet, in oratione assidua erat. Anno 1902, ad castitatem tutandam contra aggressorem, mori maluit quam fœdari et pugionis ictibus confossa est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

6, 1-23
Arca in Ierusalem transfertur

     In diébus illis: Congregávit rursum David omnes eléctos ex Israel trigínta mília. Surrexítque David et ábiit et univérsus pópulus, qui erat cum eo, in Báala Iudæ, ut addúcerent inde arcam Dei, super quam invocátum est nomen Dómini exercítuum sedéntis in chérubim super eam. Et imposuérunt arcam Dei super plaustrum novum tulerúntque eam de domo Abínadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio fílii Abínadab minábant plaustrum: Oza ambulábat iuxta arcam, et Ahio præcedébat eam. David autem et omnis Israel ludébant coram Dómino omni virtúte in cánticis et cítharis et lyris et týmpanis et sistris et cýmbalis.
     Postquam autem venérunt ad áream Nachon, exténdit manum Oza ad arcam Dei et ténuit eam, quóniam boves lasciviéntes prorupérunt. Iratúsque est indignatióne Dóminus contra Ozam et percússit eum super temeritáte; qui mórtuus est ibi iuxta arcam Dei. Contristátus autem est David, eo quod diruptiónem dirupísset Dóminus in Ozam; et vocátum est nomen loci illíus Pharesóza (id est Dirúptio Ozæ) usque in diem hanc. Et extímuit David Dóminum in die illa dicens: «Quómodo ingrediétur ad me arca Dómini?». Et nóluit divértere ad se arcam Dómini in civitáte David, sed divértit eam in domum Obédedom Getthǽi. Et habitávit arca Dómini in domo Obédedom Getthǽi tribus ménsibus, et benedíxit Dóminus Obédedom et omnem domum eius.
     Nuntiatúmque est regi David: «Benedíxit Dóminus Obédedom et ómnia eius propter arcam Dei». Abiit ergo David et addúxit arcam Dei de domo Obédedom in civitátem David cum gáudio. Cumque progréssi essent, qui portábant arcam Dómini, sex passus, immolávit bovem et vítulum saginátum, et David saltábat totis víribus ante Dóminum. Porro David erat accínctus ephod líneo. Et David et omnis domus Israel ducébant arcam Dómini in iúbilo et clangóre búcinæ. Cumque intrásset arca Dómini in civitátem David, Michol fília Saul prospíciens per fenéstram vidit regem David subsiliéntem atque saltántem coram Dómino et despéxit eum in corde suo.
     Et introduxérunt arcam Dómini et posuérunt eam in loco suo in médio tabernáculi, quod teténderat ei David; et óbtulit David coram Dómino holocáusta et pacífica. Cumque complésset ófferens holocáustum et pacífica, benedíxit pópulo in nómine Dómini exercítuum. Et partítus est multitúdini univérsæ Israel tam viro quam mulíeri síngulis collýridam panis unam et láganum palmárum unum et palátham unam. Et ábiit omnis pópulus unusquísque in domum suam.
     Reversúsque est et David, ut benedíceret dómui suæ, et egréssa Michol fília Saul in occúrsum David ait: «Quam gloriósus fuit hódie rex Israel discoopériens se ante ancíllas servórum suórum, quasi si nudétur unus de scurris!». Dixítque David ad Michol: «Ante Dóminum salto. Benedíctus Dóminus, qui elégit me pótius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitúeret me ducem super pópulum Dómini, super Israel! Ludam in conspéctu Dómini et vílior fiam plus quam factus sum et ero deiéctus in óculis meis, sed apud ancíllas, de quibus locúta es, gloriósior apparébo». Igitur Michol fíliæ Saul non est natus fílius usque ad diem mortis suæ.

RESPONSORIUM

Ps 131 (132), 8. 9; Ps 23 (24), 7. 9

R. Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ. * Sacerdótes tui induántur iustítiam, et sancti tui exsúltent.
V. Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. * Sacerdótes tui induántur iustítiam, et sancti tui exsúltent.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Pii papæ Duodécimi in canonizatióne sanctæ Maríæ Gorétti hábita

(AAS 42 [1959], 581-582)

Non timebo mala, quia tu mecum es

     Acérrimum certámen, ut omnes norunt, inérmis hæc virgo ággredi débuit; túrbida ac cæca procélla advérsus eam ex improvíso erúpit, eiúsque angélicum candórem maculáre ac violáre conténdit. At cum in gravíssimo illo discrímine verterétur, hæc póterat verba áurei libélli «De imitatióne Christi» divíno repétere Redemptóri: «Si fúero tentáta et vexáta tribulatiónibus multis, non timébo mala; dum mecum fúerit grátia tua. Ipsa fortitúdo mea; ipsa consílium confert et auxílium. Cunctis hóstibus poténtior est». Itaque cælésti grátia suffúlta, cui generósa ac fortis respóndit volúntas, vitam profúdit, virginitátis glóriam non amísit.
     In hac húmilis puéllæ vita, quam summis lineaméntis adumbrávimus, spectáculum cérnere licet, non modo cælo dignum, sed dignum étiam quod nostra hæc ætas admirabúnda, venerabúnda intueátur. Discant patres matrésque famílias quantópere opórteat fílios sibi a Deo datos recte, sancte fortitérque educáre, ac cathólicæ religiónis conformáre præcéptis; ita quidem ut, cum eórum virtus in discrímen addúcta fúerit, divína iuvánte grátia hábeant, ut invícti, íntegri, intamináti evádant.
     Discat læta puerítia, discat animósa iuvéntus non ad volúcria atque inánia voluptátis gáudia, non ad fascinántium vitiórum oblectaménta mísere prolábi, sed pótius conténdere alácriter, etsi per árdua et áspera, ad christiánam illam morum perfectiónem, quam quidem strénua voluntáte, cæléstibus adiúta munéribus, eniténdo, allaborándo precandóque omnes ássequi aliquándo póssumus.
     Non omnes profécto ad subeúndum martýrium vocámur; ad christiánam tamen assequéndam virtútem vocámur omnes. Virtus autem vim póstulat, quæ etiámsi angélicæ huius puéllæ fortitúdinis vérticem non attíngit, níhilo sécius óperam diutúrnam diligentíssimam, intermitténdam numquam a nobis exquírit ad vitæ usque óbitum. Quámobrem quasi lentum continuatúmque martýrium dici potest, ad quod quidem patrándum hæc divína Iesu Christi senténtia nos ádmonet: Regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.
     Ad hoc ígitur, cælésti grátia inníxi contendámus omnes; hoc nobis suádeat sancta virgo et martyr María Gorétti; idque e cæléstibus sédibus, ubi sempitérna frúitur beatitáte, a divíno Redemptóre precándo ímpetret, ut omnes, pro peculiári cuiúsque nostra vitæ condicióne, præclára vestígia sua libéntes, voléntes operantésque sequámur.

RESPONSORIUM


R. O quam pulchra es, virgo Christi, * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V. Non potuísti a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

ORATIO

Orémus:
Deus, innocéntiæ auctor et castitátis amátor, qui fámulæ tuæ Maríæ iuveníli ætáte martýrii grátiam contulísti, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in tuis mandátis constántiam, qui dedísti certánti vírgini corónam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)