lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 iulius 2028
Pro O.P.: B. Ceslai de Polonia, presbyteri, memoria


Anno circiter 1180 in Polonia natus, unus fuit ex primis fratribus Ordinis sancti Dominici. Romam episcopum Cracoviensem comitans cum Hyacintho de Polonia, S. Patris Dominici vita et moribus capti, ambo Ordinis habitum induerunt. prædicandi atque dilatandi Ordinem susceptam missionem flagranti zelo adimplens, apostolicis virtutibus clarus, partem habuit fundationi Provinciae Poloniæ, præcipue cœnobii Wratislaviensis. Obiit die 15 iulii 1242. Eius reliquiæ Wratislaviæ asservatae sunt in cappella quae mirabiliter integra remansit secundo bello orbis universi perdurante. Eius cultum die 27 augusti 1712 Clemens XI confirmavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro primo Regum

18, 16b-40
Elias adversus sacerdotes Baalim prǽvalet

     In diébus illis: Venit Achab in occúrsum Elíæ et, cum vidísset eum, ait: «Tune es, qui contúrbas Israel?». Et ille ait: «Non turbávi Israel, sed tu et domus patris tui, qui dereliquístis mandáta Dómini, et secútus es Báalim. Verúmtamen nunc mitte et cóngrega ad me univérsum Israel in monte Carméli et prophétas Baal quadringéntos quinquagínta prophetásque Aseræ quadringéntos, qui cómedunt de mensa Iézabel».
     Misit Achab ad omnes fílios Israel et congregávit prophétas in monte Carméli. Accédens autem Elías ad omnem pópulum ait: «Usquequo claudicátis in duas partes? Si Dóminus est Deus, sequímini eum; si autem Baal, sequímini illum». Et non respóndit ei pópulus verbum. Et ait rursus Elías ad pópulum: «Ego remánsi prophéta Dómini solus; prophétæ autem Baal quadringénti et quinquagínta viri sunt. Dentur nobis duo boves, et illi éligant sibi bovem unum et in frusta cædéntes ponant super ligna; ignem autem non suppónant. Et ego fáciam bovem álterum et impónam super ligna; ignémque non suppónam. Invocáte nomen dei vestri, et ego invocábo nomen Dómini; et Deus, qui exaudíerit per ignem, ipse est Deus!». Respóndens omnis pópulus ait: «Optima proposítio».
     Dixit ergo Elías prophétis Baal: «Elígite vobis bovem unum et fácite primi, quia vos plures estis; et invocáte nomen dei vestri ignémque non supponátis». Qui, cum tulíssent bovem, quem déderat eis, fecérunt et invocábant nomen Baal de mane usque ad merídiem dicéntes: «Baal, exáudi nos!». Et non erat vox, nec qui respondéret. Saliebántque in circúitu altáris, quod fécerant. Cumque esset iam merídies, illudébat eis Elías dicens: «Clamáte voce maióre; deus enim est et fórsitan occupátus est aut secéssit aut in itínere aut certe dormit, ut excitétur». Clamábant ergo voce magna et incidébant se iuxta ritum suum cultris et lancéolis, donec perfunderéntur sánguine.
     Postquam autem tránsiit merídies et, illis prophetántibus, vénerat tempus, quo sacrifícium offérri solet, nec audiebátur vox neque áliquis respondébat nec attendébat orántes, dixit Elías omni pópulo: «Veníte ad me». Et, accedénte ad se pópulo, curávit altáre Dómini, quod destrúctum fúerat; et tulit duódecim lápides iuxta númerum tríbuum filiórum Iacob, ad quem factus est sermo Dómini dicens: «Israel erit nomen tuum». Et ædificávit lapídibus altáre in nómine Dómini fecítque aquædúctum quasi pro duóbus satis in circúitu altáris et compósuit ligna divisítque per membra bovem et pósuit super ligna et ait: «Impléte quáttuor hýdrias aqua et fúndite super holocáustum et super ligna». Rursúmque dixit: «étiam secúndo hoc fácite». Qui cum fecíssent et secúndo, ait: «étiam tértio idípsum fácite». Fecerúntque et tértio, et currébant aquæ circum altáre, et fossa aquædúctus repléta est.
     Cumque iam tempus esset, ut offerrétur sacrifícium, accédens Elías prophéta ait: «Dómine Deus Abraham, Isaac et Israel, hódie osténde quia tu es Deus in Israel et ego servus tuus et iuxta præcéptum tuum feci ómnia hæc. Exáudi me, Dómine, exáudi me, ut discat pópulus iste quia tu, Dómine, es Deus et tu convertísti cor eórum íterum!».
     Cécidit autem ignis Dómini et vorávit holocáustum et ligna et lápides, púlverem quoque et aquam, quæ erat in aquædúctu lambens. Quod cum vidísset omnis pópulus, cécidit in fáciem suam et ait: «Dóminus ipse est Deus, Dóminus ipse est Deus!». Dixítque Elías ad eos: «Apprehéndite prophétas Baal, et ne unus quidem effúgiat ex eis!». Quos cum comprehendíssent, duxit eos Elías ad torréntem Cison et interfécit eos ibi.

RESPONSORIUM

1 Reg 18, 21ab; Mt 6, 24ac

R. Accédens Elías ad omnem pópulum ait: Usquequo claudicátis in duas partes? * Si Dóminus est Deus, sequímini eum.
V. Nemo potest duóbus dóminis servíre; non potéstis Deo servíre et mammónæ. * Si Dóminus est Deus, sequímini eum.

LECTIO ALTERA

Ex Opúsculo de Vita beáti Ceslái « tuteláris Silésiæ »

(Commentarius P. Abraham Bzovii, Cracoviae 1608)

Scientiam salutis docuit verbo et exemplo

     Silésia a Deo proméruit claríssimum confessórem Cesláum velut excélsum ac divínum munus. Nihil sibi eo iucúndius, nil utílius, nihil divínius afférri pótuit. Sicut ex Océano solem ferunt ascéndere, ita Cesláus ex Polónia univérsam Silésiam, ne dum Wratisláviam illustratúrus, tamquam splendidíssimum iubar emérsit sua équidem et integérrima ac cælésti vita pérditos hómines ad honéstos et integros mores alléxit, bonos et frugáles adhortatiónibus fovit, Wratisláviam quoque suis précibus magnópere iuvit.
     Quicquid virtútis, quicquid probáti óperis, quicquid cæléstis grátiæ in religióso unquam visum est, id omne effúlsit in beáto Cesláo, qui vere dignus glorificándus. Hunc ingéntibus miráculis omnípotens Deus in dies magis magísque decoráre non cessat.
     Véniens Wratisláviam Cesláus singuláre ómnium virtútum exémplar, sua vitæ honestáte et sancta prædicatióne flagitiósos multos et ímprobos hómines haud paucos a turpitúdine et scélere revocávit et ad amórem Christi atque virtuóse vivéndi stúdium convértit, necnon ad Ordinem quam plúrimos indúxit.
     Erat namque illi suávitas verbórum in exhortándo, in laudándis virtútibus præcípua ubértas ac doctrínæ et eloquéntiæ præclaríssima laus. Unde non solum suam, sed et aliórum haud paucórum efficáciter operátus est salútem verbo páriter et exémplo. Unde hic est præco salútis, Christi testis, qui testimónium perhíbuit veritáti, cuius secúndum nomen eius, ita et laus erit.
     Hic circa annum Dómini millésimum ducentésimum quadragésimum primum cum Tartarórum rábie Polónia et Silésia devastaréntur, exístens in castro ínclitæ civitátis Wratislaviénsis, cum áliis Christi fidélibus oratiónibus suis civitátem ab eórum insánia poténter deféndit. Ipso namque oránte, globus ígneus super caput eius appáruit, quo pertérritæ legiónes Tartarórum fugæ prǽsidia assumpsérunt et abeúntes civitátem reliquérunt.
     Appropínquans morti frátribus dixit: Quantum ad me áttinet, fílii, ne sollíciti estóte. Propítius, spero, mihi erit Deus curárum meárum acer olim spectátor et nunc iustus simúlque miséricors iudex. Cursum mortális vitæ, si pro illíus laude ut exístimo exégi, inque hac aréna palǽstritam me invíctum gessi, áderit mihi prǽmia et corónas decérnens. Vestri, quos córpore quidem non ánimo désero, me cura premit. Proínde cum vobíscum diútius diurnáre néqueo, herédes vos ex asse iúbeo meárum divitiárum. Hæ autem sunt, quas mecum étiam in cæléstem gazam défero, nec mihil eas sera rápiet, sed cumulábit dies.
     Ad eius venerábile sepúlcrum usque hódie váriis oppréssi languóribus ad invocatiónem nóminis eius méritis ipsíus gratióse liberántur.

RESPONSORIUM

1 Cor 4, 1-2; Prov 20, 6

R. Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei: * Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
V. Multi hómines misericórdes vocántur, virum autem fidélem quis invéniet? * Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.

Vel alia:

E Constitutiónibus antíquis Ordinis prædicatórum

(Analecta Sacri R. P. II, 1896, pp. 622 et 644)

     Quóniam ex præcépto Régulæ habére cor unum, et ánimam unam in Dómino, iustum est ut qui sub una régula, et uníus professiónis voto vívimus, unifórmes in observántia canónicæ religiónis inveniámur, quátenus unitátem quæ intérius servánda est in córdibus, fóveat et repræséntet unifórmitas extérius serváta in móribus.
     Quod profécto eo competéntius, et plénius póterit observári et memóriter retinéri: si ea quæ agénda sunt scripto fúerint commendáta; si ómnibus quáliter sit vivéndum scriptúra teste innotéscat, si mutáre, vel áddere, vel minúere nulli quicquam própria voluntáte líceat, ne si mínima neglígimus, paulátim defluámus. Ad hæc tamen in convéntu suo prælátus dispensándi cum frátribus hábeat potestátem, cum sibi aliquándo vidébitur expedíre. In iis præcípue quæ stúdium, vel prædicatiónem, vel animárum fructum videbúntur impedíre, cum Ordo noster speciáliter ob prædicatiónem et animárum salútem ab inítio noscátur institútus fuísse et stúdium nostrum ad hoc principáliter ardentérque summo ópere débeat inténdere, ut proximórum animábus possímus útiles esse.
     Hi qui apti sunt cum in prædicatiónem exíre debúerint eis sócii dabúntur a prióre secúndum quod móribus eórum et honestáti iudicáverint expedíre. Qui recépta benedictióne exeúntes ubíque, tamquam viri qui suam et aliórum salútem procuráre desíderant, honéste et religióse se hábeant sicut viri evangélici sui sequéntes vestígia Salvatóris cum Deo vel de Deo secum vel próximis loquéndo vitábunt suspiciósi comitátus familiaritátem.
     Eúntes vero ad iam dictum prædicatiónis offícium exercéndum vel álias itinerántes aurum argéntum pecúniam et múnera excépto victu et vestítu et necessáriis induméntis et libris nec accípient nec portábunt. Omnes qui ad offícium prædicatiónis vel stúdium sunt deputáti nullam hábeant curam seu administratiónem temporálium ut expedítius et mélius iniúnctum ministérium sibi spirituálium váleant adimplére, nisi forte non sit áliquis álius qui necessária procúret cum in neeessitátibus diéi præséntis opórteat aliquándo occupári.

RESPONSORIUM

2 Cor 6, 4. 7. 3. 2. 3

R. In ómnibus exhibeámus nos sicut Dei minístros in multa patiéntia: * Ut non vituperétur ministérium nostrum.
V. Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis: némini dantes ullam offensiónem. * Ut non vituperétur ministérium nostrum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Cesláum presbýterum, salútis animárum zelo succénsum, mira Evangélii nuntiándi grátia collustrásti, da ut eius sequéntes cum fidelitáte vestígia, fidem móribus et prædicatióne dilatáre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)