lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 augustus 2028
S. Ioannis Mariæ Vianney, presbyteri, memoria


Apud Lugdunum natus est anno 1786. Multis difficultatibus superatis, sacerdotio initiari potuit et parœciam sibi concreditam in pago Ars in diœcesi Bellicensi (Belley), actuosa prædicatione, mortificatione, oratione et caritate mirum in modum gubernavit et provexit. Cum in pænitentibus adiuvandis magni haberetur, undique fideles ad eum accurrebant eiusque consilia sancte suscipiebant. Mortuus est anno 1859.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 30 – 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis

     Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
     Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
     Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 9ba; 4, 7

R. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

Ex catechési sancti Ioánnis Maríæ Vianney presbýteri

(Catéchisme sur la priére: A. Monnin, Esprit du Curé ďArs, Paris 1899, pp. 87-89)

Officium hominis pulchrum: ut oret ac diligat

     Consideráte, filíoli mei: thesáurus hóminis christiáni non in terris est, sed in cælis. Cogitátio ígitur nostra illuc convérti debet ubi est thesáurus noster.
     Hoc pulchrum est hóminis munus et offícium: ut oret ac díligat. Si vos orátis ac dilígitis, ecce, hæc est beatitúdo hóminis super terram.
     Orátio nihil áliud est nisi únio cum Deo. Quando cor mundum áliquis habet et cum Deo coniúnctum, suavitáte quadam et dulcédine affícitur quæ inébriat, lúmine quod mire circumfúlget. In hac íntima unióne, Deus et ánima velut duæ ceræ sunt simul conflátæ, quas nemo ámplius separáre potest. Res pulchérrima est hæc Dei coniúnctio cum parva creatúra sua; felícitas hæc est, quæ comprehéndi non potest.
     Nos indígni evaserámus qui orarémus; Deus vero, ut bonus est, permísit nobis ut cum ipso loquerémur. Orátio nostra incénsum est quod máxime illi placet.
     Filíoli mei, cor vobis est exíguum, sed orátio illud dilátat et hábile facit ad amándum Deum. Orátio éfficit ut cælum prægustémus, ut quid e paradíso ad nos descéndat. Numquam ipsa nos sine dulcédine derelínquit; mel enim est quod in ánimam prófluit et facit ut dulcéscant ómnia. In oratióne quæ rite fiat, dolóres dissolvúntur sicut coram sole nives.
     Hoc quoque cómparat orátio, ut tempus magna velocitáte procédat tantáque hóminis delectatióne, qua eius diutúrnitas non animadvertátur. Audíte: quando párochus in loco Bresse fui, cum aliquándo omnes fere collégæ mei ægróti essent, longas ego vias confíciens bonum Dóminum orábam, neque tempus — certi estóte — mihi longum videbátur.
     Sunt étiam qui se pénitus in oratiónem immérgant sicut piscis in undas, eo quod toti sunt Deo bono déditi. Nihil divisiónis est in corde eórum. O quantum has ánimas díligo generósas! Sanctus Francíscus Assisiénsis et sancta Coléta Dóminum nostrum vidébant et cum illo colloquebántur eo modo quo nos ad ínvicem collóquimur.
     Nos e contrário quóties ad ecclésiam venímus ignorántes quid faciéndum nobis sit vel peténdum! Attamen, quotiescúmque ad quémlibet hóminem imus, probe nóvimus cuius rei causa eámus. Quinímmo sunt qui videántur sic Deo bono dícere: «Duo tantum verba tibi sum prolatúrus, ut me a te absólvam...». Hoc sæpe quidem cógito: cum ad Dóminum adorándum venímus, ómnia postuláta consequerémur, si vívida prorsus fide ac corde mundíssimo peterémus.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 17; 1 Cor 2, 9

R. . Quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem * Ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.
V. Oculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his qui díligunt illum. * Ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Ioánnem Maríam presbýterum pastoráli stúdio mirábilem effecísti, da, quǽsumus, ut, eius exémplo et intercessióne, fratres in caritáte Christi tibi lucrémur, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)