lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 augustus 2028
S. Stephani Hungariæ, memoria ad libitum


Natus est in Pannonia circa annum 969; baptismate suscepto, rex Hungariæ coronatus est anno 1000. In subditis regendis iustus, pacificus, pius fuit, leges Ecclesiæ ad amussim servans et bonum subditorum quǽrens. Plures episcopatus fundavit et vitam Ecclesiæ maxime fovit. Mortuus est apud Albam Regalem (Szekesfehérvar), anno 1038.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro Michǽæ prophétæ

4,1- 7
Gentes ascendunt ad montem Domini

     Hæc dicit Dóminus: «Et erit in novíssimis diébus: Erit mons domus Dómini præparátus in vértice móntium et sublímis super colles; et fluent ad eum pópuli, et properábunt gentes multæ et dicent: “Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob, et docébit nos de viis suis, et íbimus in sémitis eius”. Quia de Sion egrediétur lex, et verbum Dómini de Ierúsalem. Et iudicábit inter pópulos multos et decérnet géntibus fórtibus usque in longínquum; et concídent gládios suos in vómeres et hastas suas in falces; non sumet gens advérsus gentem gládium, et non discent ultra belligeráre. Et sedébit unusquísque subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui detérreat; quia os Dómini exercítuum locútum est. Quia omnes pópuli ambulábunt unusquísque in nómine dei sui; nos autem ambulábimus in nómine Dómini Dei nostri in ætérnum et ultra. “In die illa, dicit Dóminus, congregábo claudicántem, et eam, quam eiéceram, cólligam et, quam afflíxeram; et ponam claudicántem in relíquias et eam, quæ laboráverat, in gentem robústam”. Et regnábit Dóminus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in ætérnum».

RESPONSORIUM

Mic 4, 2b; Io 4, 25

R. Veníte, ascendámus ad montem Dómini et ad domum Dei Iacob: * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.
V. Messías venit, qui dícitur Christus; cum vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. * Docébit nos de viis suis et íbimus in sémitis eius.

LECTIO ALTERA

Ex Mónitis sancti Stéphani ad fílium

(Cap. 1.2.10: PL 151, 1236-1237. 1242-1244)

Audi, fili mi, patris tui disciplinam

     In primis præcípio, cónsulo, suádeo, fili caríssime, si regálem cupis honestáre corónam, ut fidem cathólicam et apostólicam tali diligéntia et custódia consérves, ut ómnibus tibi a Deo subiéctis exémplum prǽbeas, cunctíque ecclesiástici viri mérito te verum christiánæ professiónis nóminent virum, sine qua, pro certo scias, christiánus non díceris vel Ecclésiæ fílius. In regáli quidem palátio post fidem Ecclésia secúndum tenet locum, a cápite nostro, scílicet Christo, prius semináta; deínde per eius membra, útique Apóstolos sanctósque patres transplantáta et fírmiter ædificáta, atque per totum orbem diffúsa. Et quamvis semper novam páriat prolem, in certis tamen locis quasi antíqua habétur.
     Hæc autem, fili caríssime, in nostra monarchía adhuc quasi iúvenis et novélla prædicátur; atque idcírco cautióribus evidentioribúsque eget custódibus; ne bonum, quod divína cleméntia nobis concéssit imméritis, per tuam desídiam et pigrítiam atque neglegéntiam destruátur et annihilétur.
     Fili mi amabilíssime, dulcédo cordis mei, spes futúræ sóbolis, precor, iúbeo, ut per ómnia et in ómnibus pietáte fultus, non solum parentélæ et cognatióni, vel princípibus, sive dúcibus, sive divítibus, seu vicínis et íncolis sis propítius; verum étiam extráneis et cunctis ad te veniéntibus. Nam opus pietátis ad summam te ducit beatitúdinem. Sis miséricors ómnibus vim patiéntibus, semper illud Dómini in tuis præcórdiis habens exémplum: Misericórdiam volo et non sacrifícium. Pátiens esto ad omnes, non tantum poténtes, sed étiam potestáte caréntes.
     Sis dénique fortis, ne te prospéritas nimis élevet, aut advérsitas deíciat. Sis quoque húmilis, ut Deus te altum fáciat, hic et in futúro. Sis vero modéstus, et ultra modum néminem púnias vel damnes. Sis mitis, ut numquam iustítiæ repúgnes. Sis honéstus, ut numquam alícui spontáneum ínferas dédecus. Sis pudícus, ut cunctos libídinis fœtóres, sicut stímulum mortis, evítes.
     Hæc ómnia supérius libáta regálem compónunt corónam, sine quibus valet nullus hic regnáre, nec ad ætérnum pertíngere regnum.

RESPONSORIUM

Tob 4, 8; Sir 35, 11a. 12a

R. Quómodo habúeris, fac eleemósynam. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.
V. In omni dato, hílarem fac vultum tuum; da Altíssimo secúndum datum eius. * Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ, omnípotens Deus, ut beátum Stéphanum, quem regnántem in terris propagatórem hábuit, propugnatórem habére mereátur gloriósum in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)