lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 augustus 2028
S. Pii X, Papæ, memoria


Natus est in pago Riese intra Venetorum fines anno 1835. Ad sacerdotium evectus, munus optime exercuit. Episcopus Mantuanus et patriarcha Venetiarum creatus, papa electus est anno 1903. Hanc rationem regiminis suscepit instaurare omnia in Christo, quam et opere complevit in simplicitate animi, paupertate et fortitudine, quibus vitam christianam inter fideles excitavit et contra errores grassantes fortiter egit. Mortuus est anno 1914, die 20 augusti.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

3, 1-15
Obiurgationes contra Ierusalem

     Ecce Dominátor Dóminus exercítuum aufert a Ierúsalem et a Iuda robur et præsídium, omne robur panis et omne robur aquæ, fortem et virum bellatórem, iúdicem et prophétam et haríolum et senem, príncipem super quinquagínta et honorábilem vultu et consiliárium et sapiéntem magum, et prudéntem incantatórem, et dabo púeros príncipes eórum, et infántes dominabúntur eis. Et írruet pópulus, vir ad virum, unusquísque ad próximum suum: tumultuábitur puer contra senem et ignóbilis contra nóbilem. Apprehéndet enim vir fratrem suum in domo patris sui: «Vestiméntum tibi est, princeps esto noster, ruína autem hæc sub manu tua».
     Clamábit in die illa dicens: «Non sum médicus, et in domo mea non est panis neque vestiméntum; nolíte constitúere me príncipem pópuli». Ruit enim Ierúsalem, et Iudas cóncidit, quia lingua eórum et adinventiónes eórum contra Dóminum, ut provocárent óculos maiestátis eius. Procácitas vultus eórum accúsat eos, et peccátum suum quasi Sódoma prædicavérunt nec abscondérunt; væ ánimæ eórum, quóniam réddita sunt eis mala! Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. Væ ímpio in malum: retribútio enim mánuum eius fiet ei! Pópulum meum ópprimit infans, et mulíeres dominántur ei. Pópule meus, qui te beátum dicunt, ipsi te decípiunt et viam gréssuum tuórum díssipant.
     Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. Dóminus ad iudícium véniet cum sénibus pópuli sui et princípibus eius: «Vos enim depásti estis víneam, et rapína páuperis in dómibus vestris. Quare attéritis pópulum meum et fácies páuperum commolítis?», dicit Dóminus Deus exercítuum.
    

RESPONSORIUM

Is 3, 10. 11, 13

R. Dícite iusto: «Bene!», quóniam fructum adinventiónum suárum cómedet. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!
V. Surgit ad arguéndum Dóminus et stat ad iudicándos pópulos. * Væ ímpio in malum: retribútio mánuum eius fiet ei!

LECTIO ALTERA

Ex Constitutióne Apostólica Divíno afflátu sancti Pii papæ Décimi

(AAS 3 [1911], 633-635)

Suave sonantis Ecclesiæ vox

     Divíno afflátu compósitos psalmos, quorum est in sacris lítteris colléctio, inde ab Ecclésiæ exórdiis non modo mirífice valuísse constat ad fovéndam fidélium pietátem, qui offerébant hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini eius; verum étiam ex more iam in vétere Lege recépto in ipsa sacra Liturgía divinóque Offício conspícuam habuísse partem. Hinc illa, quam dicit Basilíus, nata Ecclésiæ vox, atque psalmódia, eius hymnódiæ fília, ut a decessóre nostro Urbáno octávo appellátur, quæ cánitur assídue ante sedem Dei et Agni, quæque hómines in primis divíno cúltui addíctos docet, ex Athanásii senténtia, qua ratióne Deum laudáre opórteat quibúsque verbis decénter confiteántur. Pulchre ad rem Augustínus: Ut bene ab hómine laudétur Deus, laudávit se ipse Deus; et quia dignátus est laudáre se, ídeo invénit homo, quemádmodum laudet eum.
     Accédit quod in psalmis mirábilis quædam vis inest ad excitánda in ánimis ómnium stúdia virtútum. Etsi enim omnis nostra Scriptúra, cum vetus tum nova, divínitus inspiráta utilísque ad doctrínam est, ut scriptum habétur; at psalmórum liber, quasi paradísus ómnium reliquórum (librórum fructus) in se cóntinens, cantus edit, et próprios ínsuper cum ipsis inter psalléndum éxhibet. Hæc íterum Athanásius, qui recte ibídem addit: Mihi quidem vidétur psallénti psalmos esse instar spéculi, ut et seípsum et próprii ánimi motus in ipsis contemplétur, atque ita afféctus eos récitet. Itaque Augustínus in Confessiónibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et cánticis tuis, suáve sonántis Ecclésiæ tuæ vócibus commótus ácriter! Voces illæ influébant áuribus meis et eliquabátur véritas in cor meum et exæstuábat inde afféctus pietátis et currébant lácrimæ et bene mihi erat cum eis.
     Etenim, quem non móveant frequéntes illi psalmórum loci, in quibus de imménsa maiestáte Dei, de omnipoténtia, de inenarrábili iustítia aut bonitáte aut cleméntia de ceterísque infinítis láudibus eius tam alte prædicátur? Cui non símiles sensus inspírent illæ pro accéptis a Deo benefíciis gratiárum actiónes, aut pro exspectátis húmiles fidentésque preces, aut illi de peccátis clamóres pæniténtis ánimæ? Quem non amóre inflámmet adumbráta studióse imágo Christi redemptóris, cuius quidem Augustínus vocem in ómnibus psalmis vel psalléntem, vel geméntem, vel lætántem in spe, vel suspirántem in re audiébat?

RESPONSORIUM

1 Th 2, 4. 3

R. Sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur; * Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.
V. Exhortátio nostra non ex erróre, neque ex immundítia, neque in dolo. * Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui, ad tuéndam cathólicam fidem et univérsa in Christo instauránda, sanctum Pium papam cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti, concéde propítius, ut, eius institúta et exémpla sectántes, prǽmia consequámur ætérna. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)