lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 september 2028
S. Ioannis Chrysostomi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Antiochiæ natus est circa annum 349; optime educatus, vitam asceticam cœpit, et sacerdotio initiatus, magno cum fructu munere prædicationis functus est. Episcopus Constantinopolitanus anno 397 electus, optimum se præbuit pastorem, mores cleri et fidelium ad amussim redigere satagens. Odio aulæ imperialis et invidorum obrutus, semel et bis exsulare coactus est; ærumnis confectus, mortuus est apud Comanam in Ponto, die 14 septembris anni 407. Multa dixit et scripsit ad doctrinam catholicam explicandam et vitam christianam recte informandam, ita ut nomine Chrysostomi appellari meruerit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro Hábacuc prophétæ

2,5-20
Maledictiones contra oppressores

     Divítiæ decípiunt virum supérbum, et non pervéniet ad finem; qui dilátat quasi inférnus fauces suas et ipse quasi mors et non adimplétur: et cóngregat ad se omnes gentes et coacérvat ad se omnes pópulos. Numquid non omnes isti super eum parábolam sument et loquélam ænígmatum, dicéntes: «Væ ei, qui multíplicat non sua — úsquequo? — et aggrávat pígnora super se!». Numquid non repénte consúrgent, qui mórdeant te, et evigilábunt agitántes te, et eris in rapínam eis? Quia tu spoliásti gentes multas, spoliábunt te omnes, qui réliqui fúerint de pópulis; propter sánguinem hóminum et oppressiónem terræ, civitátum et ómnium habitántium in eis. Væ, qui cóngregat lucrum iniústum in malum dómui suæ, ut ponat in excélso nidum suum et salvet se de manu mali! Consílium cepísti in confusiónem dómui tuæ, concidéndi pópulos multos, et peccásti in ánimam tuam. Quia lapis de paríete clamábit, et trabes de contignatióne respondébit ei.
     Væ, qui ædíficat civitátem in sanguínibus et condit urbem in iniquitáte! Numquid non hæc a Dómino sunt exercítuum, ut labórent pópuli pro igne, et gentes in vácuum fatigéntur? Quia replébitur terra cognitióne glóriæ Dómini, sicut aquæ opériunt mare. Væ, qui potum dat amíco suo, mittens venénum suum et inébrians eum, ut aspíciat nuditátem eius! Repléris ignomínia pro glória; bibe tu quoque et denudáre! Transíbit ad te calix déxteræ Dómini, et véniet ignomínia super glóriam tuam. Quia vástitas Líbani opériet te, et miséria animálium deterrébit te propter sánguinem hóminum et oppressiónem terræ, civitátum et ómnium habitántium in eis. Quid prodest scúlptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflátile et oráculum mendax? Quia sperávit in figménto fictor eius, ut fáceret simulácra muta. Væ, qui dicit ligno: «Expergíscere!», «Surge!» lápidi tacénti! Numquid ipse docére póterit? Ecce iste coopértus est auro et argénto, et omnis spíritus non est in viscéribus eius. Dóminus autem in templo sancto suo; síleat a fácie eius omnis terra.

RESPONSORIUM

Rom 2, 12; 3, 23; 11, 32

R. Quicúmque sine lege peccavérunt sine lege períbunt, et quicúmque in lege peccavérunt per legem iudicabúntur. * Omnes enim peccavérunt et egent glória Dei.
V. Conclúsit Deus omnes in incredulitátem, ut ómnium misereátur! * Omnes enim peccavérunt et egent glória Dei.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Ante exsilium, nn. 1-3: PG 52, 427-430)

Mihi vivere Christus est, et mori lucrum

     Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit: insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse: terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. ídeo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.
     Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.
     Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.
     Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur. Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.
     Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.

RESPONSORIUM

2 Tim 2, 9-10a; Ps 27, 1a

R. In evangélio labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum! * ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.
V. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? * ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.

ORATIO

Orémus:
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Ioánnem Chrysóstomum epíscopum mira eloquéntia et tribulatiónis experiménto claréscere voluísti, da nobis, quǽsumus, ut, eius doctrínis erudíti, invíctæ patiéntiæ roborémur exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)