lat

BREVIARIUM ROMANUM

26 september 2028
SS. Cosmæ et Damiani, martyrum, memoria ad libitum


Ex antiquioribus litterarum memoriis constat eorum sepulcrum Cyrrhi in Syria fuisse, ubi et basilica in eorum honorem exstructa erat. Exinde eorum cultus Romam pervenit, et in totam Ecclésiam diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

36, 16-36
Futura restitutio populi Dei in corpore, corde, spiritu

     Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, domus Israel habitavérunt in humo sua et polluérunt eam in viis suis et in opéribus suis; iuxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. Et effúdi indignatiónem meam super eos pro sánguine, quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras; iuxta vias eórum et iuxta ópera eórum iudicávi eos. Et ingréssi sunt ad gentes, ad quas introiérunt, et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: “Pópulus Dómini iste est, et de terra eius egréssi sunt”. Et pepérci nómini meo sancto, quod pollúerat domus Israel in géntibus, ad quas ingréssi sunt.
     Idcírco dices dómui Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus, ad quas intrástis; et sanctificábo nomen meum magnum, quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum, ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus Deus, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. Tollam quippe vos de géntibus et congregábo vos de univérsis terris et addúcam vos in terram vestram; et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et áuferam cor lapídeum de carne vestra et dabo vobis cor cárneum; et spíritum meum ponam in médio vestri et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini. Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Et salvábo vos ex univérsis inquinaméntis vestris et vocábo fruméntum et multiplicábo illud et non impónam vobis famem. Et multiplicábo fructum ligni et genímina agri, ut non portétis ultra oppróbrium famis in géntibus. Et recordabímini viárum vestrárum pessimárum operúmque non bonórum, et displicébunt vobis iniquitátes vestræ et scélera vestra. Non propter vos ego fáciam, ait Dóminus Deus, notum sit vobis; confundímini et erubéscite super viis vestris, domus Israel.
     Hæc dicit Dóminus Deus: In die, qua mundávero vos ex ómnibus iniquitátibus vestris et inhabitári fécero urbes et instaurávero ruinósa, et terra desérta fúerit excúlta, quæ quondam erat desoláta in óculis omnis viatóris, dicent: “Terra illa incúlta facta est ut hortus Eden, et civitátes desértæ et destitútæ atque destrúctæ munítæ inhabitántur”. Et scient gentes, quæcúmque derelíctæ fúerint in circúitu vestro, quia ego Dóminus ædificávi dissipáta plantavíque incúlta; ego Dóminus locútus sum et fácio».

RESPONSORIUM

Ez 11, 19-20.19

R. Auferam cor lapídeum de carne eórum, et dabo eis cor cárneum: *Ut in præcéptis meis ámbulent, et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum.
V. Dabo eis cor áliud, et spíritum novum tríbuam in viscéribus eórum. * Ut in præcéptis meis ámbulent, et sint mihi in pópulum, et ego sim eis in Deum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 329, 1-2: PL 38, 1454-1455)

Pretiosa mors martyrum empta pretio mortis Christi

     Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsis óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est. Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.
     Egit enim in cruce grande commércium: ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis. Empti sunt fidéles et mártyres; sed mártyrum fides probáta est: testis est sanguis. Quod illis impénsum est reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse Dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid comedérunt et bibérunt, ut tália rédderent.
     Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam. Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris; calix quem nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
     Non ergo times ne ibi defícias? Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sǽculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti qui sic bibérunt cálicem istum: finiérunt dolóres et accepérunt honóres.

Cf. Eph 4, 4.5


R.
Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.
V. Unus spíritus et una fides erat in eis. * Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

ORATIO

Orémus:
Magníficet te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmæ et Damiáni veneránda memória, quia et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)