lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 november 2028
S. Caroli Borromeo, episcopi, memoria


Natus est Aronæ in Longobardia anno 1538; post adeptam in utroque iure lauream, ab avunculo Pio IV inter cardinales cooptatus est et episcopus Mediolanensis electus. Verus sui gregis pastor effectus, totam diœcesim pluries lustravit, synodos collegit, multa ad animarum salutem decrevit, christianos mores omnino fovens. Mortuus est die 3 novembris anno 1584.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Sapiéntiæ

11, 20d -12, 2.11 b-19
De misericordia et patientia Dei

     Omnia in mensúra et número et póndere disposuísti. Multum enim valére tibi soli subest semper, et virtúti bráchii tui quis resístet? Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te totus orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni, quæ descéndit in terram. Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes; et dissímulas peccáta hóminum propter pæniténtiam. Díligis enim ómnia, quæ sunt, et nihil odísti eórum, quæ fecísti; nec enim, si odísses, áliquid constituísses. Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? Aut, quod a te vocátum non esset, conservarétur? Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt, Dómine, qui amas ánimas. Incorruptíbilis enim spíritus tuus est in ómnibus. Ideóque eos, qui exérrant, paulátim córripis et, de quibus peccant, ádmones et córrigis, ut, relícta malítia, credant in te, Dómine. Nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum; quis enim dicet tibi: «Quid fecísti?». Aut quis stabit contra iudícium tuum? Aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes, quas tu fecísti? Aut quis in contentiónem tecum véniet, vindex iniquórum hóminum? Non enim est álius Deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non iniúste iudicásti. Neque rex neque tyránnus in conspéctu tuo resístere póterit tibi de his, quos perdidísti. Cum autem sis iustus, iuste ómnia dispónis; ipsum quoque, qui non debet puníri, condemnáre éxterum ǽstimas a tua virtúte. Fortitúdo enim tua iustítiæ inítium est, et ob hoc, quod ómnium Dóminus es, ómnibus te párcere facit. Fortitúdinem enim osténdis, cum non créderis esse in poténtia consummátus, et horum, qui te nésciunt, audáciam tradúcis. Tu autem, dominátor virtútis, cum cleméntia iúdicas et cum magna indulgéntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris, posse. Docuísti autem pópulum tuum per tália ópera quóniam opórtet iustum esse humánum, et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam das super peccátis pæniténtiam.

RESPONSORIUM

Cf. Sap 11, 23. 24. 28; Sir 36, 1

R. Miseréris ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quæ fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter pæniténtiam et parcens illis, * Dómine, qui amas ánimas.
V. Miserére nostri et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum. * Dómine, qui amas ánimas.

LECTIO ALTERA

Ex Sermóne sancti Cároli epíscopi in última sýnodo hábito

(Acta Ecclesiae Mediolanensis, Mediolani 1599, 1177-1178)

Ne sis aliud dicens, aliud vero faciens

     Sumus quidem omnes débiles, fáteor, sed trádidit nobis média Dóminus Deus, quibus, si velímus, fácile iuvári possímus. Vellet quidem sacérdos ille, quam a se requíri agnóscit vitæ integritátem habére, cóntinens esse et angélicos, ut par est, mores reférre; sed non delíberat ad hoc média suscípere: ieiunáre, oráre, fúgere malórum conversatiónes ac nóxias et periculósas familiaritátes.
     Conquéritur ille, quod cum chorum intrat ad psalléndum, cum ad celebrándam Missam se confert, mille statim eius ánimo occúrrunt quæ illum a Deo dístrahunt; sed ántequam in chorum accédat hic, aut ad Missam, quid fecit in sacrário, quómodo se dispósuit, quæ ad attentiónem servándam média sumpsit et adhíbuit?
     Vis te dóceam quómodo profícias de virtúte in virtútem, et si iam in choro atténtus fuísti, quómodo ália vice atténtior sis futúrus, et obséquium tuum Deo magis accéptum? Audi quid dicam. Si divíni amóris ignículus áliquis in te accénsus iam est, noli illum statim pródere, noli in ventum expónere; occlúsum tene clíbanum ne frigéscat et calórem amíttat; fuge, hoc est, quantum potes, distractiónes; rémane cum Deo colléctus, vana collóquia devíta.
     Tui múneris est prædicáre et docére? Stude, et his incúmbe quæ ad munus hoc rite peragéndum sint necessária; fac ipse in primis, vita et móribus prǽdices; ne te áliud dicéntem, áliud vero faciéntem vidéntes, super verbis tuis subsannántes, huc et illuc caput móveant.
     Curam geris animárum? Noli idcírco tui ipsíus curam neglégere, nec te tam liberáliter céteris tríbuas, ut tui nihil tibi supérsit; nam et te animárum quibus præes, meminísse quidem opórtet, ita tamen ut tui non obliviscáris.
     Intellégite, fratres, nihil æque ecclesiásticis ómnibus viris esse necessárium, ac est orátio mentális, actiónes nostras omnes præcédens, concómitans et súbsequens: Psallam, inquit Prophéta, et intéllegam. Si sacraménta minístras, o frater, meditáre quid fácias; si Missam célebras, meditáre quid ófferas; si psallis in choro, meditáre cui et quid loquáris; si ánimas regis, meditáre quonam sánguine sint lavátæ et ómnia vestra sic in caritáte fiant; sic difficultátes omnes, quas innúmeras in dies experiámur, necésse est (in hoc síquidem pósiti sumus), fácile víncere potérimus; sic vires habébimus parturiéndi Christum et in nobis et in áliis.

RESPONSORIUM

1 Tim 6, 11b; 4, 11. 12b. 6a

R. Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. * prǽcipe hæc et doce; exémplum esto fidélium.
V. Hæc propónens frátribus, bonus eris miníster Christi Iesu. * prǽcipe hæc et doce; exémplum esto fidélium.

ORATIO

Orémus:
Custódi, quǽsumus, Dómine, in pópulo tuo spíritum, quo beátum Cárolum epíscopum implevísti, ut Ecclésia indesinénter renovétur, et, Christi se imágini confórmans, ipsíus vultum mundo váleat osténdere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)