lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 november 2028
S. Columbani,abbatis, memoria ad libitum


Ante medium sæculi VI in Hibernia natus, sacris et humanis litteris eruditus fuit. Vitam monasticam secutus, in Galliam transmigravit et plurima monasteria fundavit quæ arcta disciplina rexit. Exsulare coactus, in Italiam profectus est et monasterii Bobiensis conditor fuit. Optime meritus de vita christiana et religiosa, mortuus est anno 615.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

11, 4 – 12, 8
Parabola de pastoribus

     Hæc dicit Dóminus Deus meus: «Pasce pécora occisiónis, quæ qui emunt occídunt et non dolent, et qui vendunt ea dicunt: “Benedíctus Dóminus, dives factus sum”. Et pastóres eórum non miseréntur eórum.
     Et ego non miserébor ultra super habitántes terram, dicit Dóminus; ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui et in manu regis sui; et concídent terram, et non éruam de manu eórum».
     Et ego pavi pecus occisiónis pro mercatóribus gregis. Et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Grátiam et álteram vocávi Funículum; et pavi gregem. Et succídi tres pastóres in mense uno, et tǽduit eórum ánimam meam; síquidem et ánimam eórum tǽduit mei. Et dixi: «Non pascam vos; quæ moritúra est, moriátur, et quæ succidénda est, succidátur, et réliquæ dévorent unaquǽque carnem próximæ suæ». Et tuli virgam meam, quæ vocabátur Grátia, et abscídi eam, ut írritum fácerem fœdus meum, quod percússi cum ómnibus pópulis. Et írritum factum est in die illa; et cognovérunt mercatóres gregis, qui observábant me, quia verbum Dómini est. Et dixi ad eos: «Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam et, si non, quiéscite». Et appendérunt mercédem meam trigínta siclos argénteos. Et dixit Dóminus ad me: «Próice illud in thesáurum, decórum prétium, quo appretiátus sum ab eis». Et tuli trigínta siclos argénteos et proiéci illos in domum Dómini in thesáurum. Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem germanitátem inter Iudam et Israel.
     Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti; quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui peritúram ovem non visitábit, dispérsam non quæret et contrítam non sanábit et stantem non sustinébit et carnes pínguium cómedet et úngulas eárum confrínget. Væ stulto meo pastóri derelinquénti gregem! Gládius super bráchium eius et super óculum dextrum eius; bráchium eius ariditáte siccétur, et óculus dexter eius tenebréscens obscurétur».
     Verbum Dómini super Israel et super Iudam. Oráculum Dómini, qui exténdit cælum et fundat terram et fingit spíritum hóminis in eo: «Ecce ego pono Ierúsalem páteram crápulæ ómnibus pópulis in circúitu. Hoc erit in obsidióne contra Ierúsalem. Et erit: in die illa ponam Ierúsalem lápidem portándum cunctis pópulis; omnes portántes eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam omnes gentes terræ. In die illa, dicit Dóminus, percútiam omnem equum in stupórem et ascensórem eius in améntiam; et super domum Iudæ apériam óculos meos et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. Et dicent duces Iudæ in corde suo: “Robur habitántium Ierúsalem est in Dómino exercítuum Deo eórum”. In die illa ponam duces Iudæ sicut ollam ignis super ligna et sicut facem ignis super fenum; et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Ierúsalem rursus in loco suo. Et salvábit Dóminus prius tabernácula Iudæ, ut non elevétur glória domus David et glória habitántium Ierúsalem contra Iudam. In die illa próteget Dóminus habitatóres Ierúsalem; et erit, qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum».

RESPONSORIUM

Zac 11, 12b. 13b; Mt 26, 15

R. Appendérunt mercédem meam trigínta siclos argénteos, * Decórum prétium quo appretiátus sum ab eis.
V. Ait Iudas: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituérunt ei trigínta argénteos. * Decórum prétium quo appretiátus sum ab eis.

LECTIO ALTERA

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis

(Instr. 11, 1-2: Opera, Dublin 1957, 106-107)

Magna dignitas homini Dei similitudo, si conservetur

     Móyses in lege scripsit: Fecit Deus hóminem ad imáginem et similitúdinem suam. Consideráte quæso, dicti huius dignitátem; Deus omnípotens, invisíbilis, incomprehensíbilis, inenarrábilis, inæstimábilis de limo hóminem fingens, imáginis suæ dignitáte nobilitávit. Quid hómini ad Deum? Quid humus spirítui? Deus enim spíritus est. Grandis dignátio, quod Deus suæ æternitátis imáginem et morum suórum similitúdinem hómini donávit. Magna dígnitas hómini Dei similitúdo, si conservétur.
     Si enim ánimæ ínsitis virtútibus usus fúerit in rectum, tunc Deo erit símilis. Quascúmque ergo Deus in nobis in prima nostra condicióne virtútes seminávit, ipsas ei réddere nos præcéptis dócuit. Hoc est primum: Dilígere ex toto corde Dóminum nostrum, quia ipse prior diléxit nos ab inítio et ántequam essémus. Dei enim diléctio imáginis eius renovátio. Deum autem díligit qui eius mandáta custódit; dixit enim: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Hoc est mandátum eius, diléctio ínvicem, iuxta illud: Hoc est mandátum meum, ut diligátis ínvicem, sicut et ego diléxi vos.
     Diléctio autem vera non verbo est tantum, sed ópere et veritáte. Reddámus ítaque Deo nostro, Patri nostro, suam imáginem inviolátam in sanctitáte, quia ille sanctus est, iuxta illud: Sancti estóte, quia ego sanctus sum; in caritáte, quia cáritas est, iuxta illud Ioánnis: Deus cáritas est; in pietáte et veritáte, quia ille pius est et verax. Ne simus aliénæ imáginis pictóres; tyránnicæ enim imáginis pictor est qui ferus est, qui iracúndus est, qui supérbus est.
     Ne forte ítaque nobis tyránnicas introducámus imágines, Christus in nobis suam pingat imáginem, quippe dicéndo: Pacem meam do vobis, pacem meam relínquo vobis. Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servétur? Solet enim óptimum quodque fragilíssimum fíeri, et pretiósa quæque maióre cautéla et diligentióre custódia índigent; nímium enim frágile est quod levi sermóne pérditur et mínima fratris læsióne déperit. Nihil enim suávius est homínibus, quam aliéna loqui et aliéna curáre, et otiósa passim verba proférre, et de abséntibus detráhere; et ídeo qui non possunt dícere: Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut possim sustinére eum qui lassus est verbo, táceant, et si quid dicant pacíficum sit.

RESPONSORIUM

Lc 6, 47-48a; Sir 25, 15 (Vg)

R. Omnis qui venit ad me et audit sermónes meos et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: * Símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram.
V. Beátus homo, cui donátum est habére timórem Dei; qui tenet illum, cui assimilábitur? * Símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticæ vitæ stúdium mirabíliter coniunxísti, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, te super ómnia quǽrere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)