lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 december 2028
S. Ioannis Didaci Cuauhtlatoatzin, memoria ad libitum


Ex Indorum nativorum stirpe in territorio nunc Mexici circa annum 1474 natus est. Ei Dei Genitrix in colle Tepeyac apud Mexicopolim se manifestavit, ac proinde ipse, vir fide purissima prǽditus, humilitate et fervore suo effecit, ut illic in honorem beátæ Mariæ Virginis de Guadalupe Ecclésiam ædificaretur, ubi anno 1548 in Domino quievit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne.

V. Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R. Iustítias et iudícia sua Israel.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

21, 6-12
Custos nuntiat ruinam Babylonis

     Hæc enim dixit mihi Dóminus: «Vade et pone speculatórem; quodcúmque víderit, annúntiet. Si víderit currum, bigam équitum, ascensórem ásini et ascensórem caméli, intueátur diligénter multo intúitu».
     Et clamávit speculátor: «Super spécula, Dómine, ego sum stans iúgiter per diem, et super custódiam meam ego sum stans totis nóctibus. Ecce huc venit agmen virórum, biga équitum».
     Et respóndit et dixit: «Cécidit, cécidit Bábylon, et ómnia sculptília deórum eius contríta sunt in terram».
     Tritúra mea et fili áreæ meæ, quæ audívi a Dómino exercítuum, Deo Israel, annuntiávit vobis.
     Oráculum Duma. Ad me clamat ex Seir: «Custos, quid de nocte? Custos, quid de nocte?». Dixit custos: «Venit mane, sed étiam nox; si quǽritis, quǽrite, revertímini, veníte».

RESPONSORIUM

Ap 18, 2. 4. 5

R. Exclamávit Angelus in forti voce: Cécidit Bábylon magna; et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.
V. Pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Dóminus iniquitátum eius. * Exíte de illa, pópulus meus, ne compartícipes sitis peccatórum eius.

LECTIO ALTERA

E lítteris decretálibus Papæ Ioánnis Pauli Secúndi

(Mexicopoli, die 31 iulii 2002)

Virgo Maria Ioannem Didacum solamine affecit

     «Exaltávit húmiles» (Lc 1, 52): Dei Patris contúitus ad húmilem indígenam Mexicánum se convértit, nempe Ioánnem Dídacum, quem dono ditávit in Christo renascéndi, beátæ Maríæ Vírginis vultum contemplándi et sociátam præstándi óperam pro Americánæ Continéntis evangelizatióne. Ex quo apérte erúitur quam vera sint verba, quibus Apóstolus Paulus divínam edócet méthodum salútem peragéndi.
     «Ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei» (1 Cor 1, 28-29). Hic beátus, cui tráditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod «áquila loquens» sibi vult, anno círciter 1474 in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco. Adúltus cum sit et matrimónio iunctus, ampléxus est Evangélium et una cum uxóre baptismáli aqua est ablútus, sibi propónens vívere sub lúmine fídei et secúndum obligatiónes coram Deo et Ecclésia assúmptas.
     Mense Decémbri anno 1531, cum iter fáceret ad locum Tlatelolco, in colle, qui Tepeyac appellátur, apparéntem sibi vidit veram Dei Matrem, quæ mandávit illi, ut ab epíscopo Mexicáno péteret templum in loco apparitiónis ædificári. Sacer Præsul, atténtis indígenæ instántiis, evidéntem miri evéntus probatiónem ab illo requisívit. Die 12 mensis Decémbris beatíssima Virgo María Ioánni Dídaco conspiciéndam rursus se dedit, eum solámine affécit et iussit, ut in fastígium collis Tepeyac se conférret, ibi flores collígeret et reférret. Licet hiemále frigus et aríditas loci obversaréntur, beátus pulchérrimos répperit flores, quos in pǽnula pósuit Virginíque tulit. Hæc autem præscrípsit illi, ut eos tamquam veritátis indícium Epíscopo tráderet. Stans coram illo, Ioánnes Dídacus pǽnulam apéruit florésque cádere sivit; tunc in textúra pænulæ appáruit, mirabíliter impréssa, imágo Vírginis Guadalupénsis, quæ ab illo inde témpore facta est spiritále natiónis centrum.
     Constrúcto templo in «Dóminæ cælórum» honórem, beátus, summa compúlsus pietáte, ómnia relíquit et vitam impéndit in parvum illud sacéllum custodiéndum et peregrínos excipiéndos. Sanctitátis viam in oratióne et in caritáte percúrrit, vim háuriens ex eucharístico Redemptóris nostri convívio, ex cultu in Matrem Redemptóris, ex communióne cum Sancta Ecclésia necnon ex obœdiéntia sacris Pastóribus. Omnes qui novérunt eum splendórem virtútum, præsértim fídei, spei, caritátis, humilitátis et contémptus rerum terrenárum sunt miráti.
     Ioánnes Dídacus in simplicitáte cotidiánæ vitæ fidéliter servávit Evangélium, quin respúeret suam indígenam condiciónem, prorsus cónscius Deum díscrimen stírpium vel cultúræ prætermíttere et omnes invitáre, ut fílii sui efficiántur. Hoc modo beátus faciliórem réddidit viam, qua indígenæ gentes Mexicánæ et Novi Orbis congressiónem cum Christo suscíperent et cum Ecclésia. Usque ad suprémum vitæ diem cum Deo ambulávit, qui anno 1548 ad se vocávit eum. Eius recordátio, quæ ad apparitiónem Dóminæ Nostræ a Guadalúpe semper refértur, sǽcula transcéndit diversásque orbis regiónes áttigit.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Cor 1, 27.29, Lc 1,51.52

R. Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; quæ non sunt, * ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.
V. Fecit poténtiam in bráchio suo et exaltávit húmiles; * ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátum Ioánnem Dídacum, sanctíssimæ Vírginis Maríæ dilectiónem erga pópulum tuum ostendísti: eius nobis intercessióne concéde, ut, Matris nostræ mónitis Guadalúpæ datis obsequéntes, voluntátem tuam iúgiter adimplére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)