lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 aprilis 2029
Pro O.P.: B. Margaritæ de Citta di Castello, virginis, pro commemoratione


Orta est Tiferni Tiberini [Cittá di Castello] in Italia an¬no 1287. Cæca a nativitate et ab ipsis parentibus derelicta, uni Deo fiducialiter innixa sub Regula de Pænitentia Ordinis S. Dominici vivens, cunctis magni solatii fuit interius Christi lumine perfusa, cuius incarnationis mysterium impense coluit. Trigesimo tertio ætatis suæ anno die 13 aprilis 1320 mortua est. Eius Officium et Missa a Clemente X die 6 aprilis 1675 concessa sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine
devóta plebs sollémnia,
dum in cælórum cúlmine
hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus
vacávit iam viríliter,
sanctórum nunc agmínibus
coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam
infírmæ carnis vítium;
sprevit mundi blandítiam
Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige
servans a cunctis hóstibus;
culpárum lapsus córrige
nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

4, 1-11
Visio Dei

     Ego Ioánnes vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubæ loquéntis mecum dicens: «Ascénde huc, et osténdam tibi, quæ opórtet fíeri post hæc». Statim fui in spíritu: et ecce thronus pósitus erat in cælo, et supra thronum sedens, et qui sedébat símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sárdino, et iris erat in circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo. Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis, et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno procédunt fúlgura et voces et tonítrua; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quæ sunt septem spíritus Dei, et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo. Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor animália, plena óculis ante et retro: et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas senas, in circúitu et intus plenæ sunt óculis; et réquiem non habent die et nocte dicéntia: «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est!».
     Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum et mittébant corónas suas ante thronum dicéntes: «Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».

RESPONSORIUM

Ap 4, 8; Iz 6, 3

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * plena est omnis terra glória eius, allelúia.
V. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena est omnis terra glória eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De hábitu vírginum

(Nn. 3-4.22.23: CSEL 3,189-190.202-204)

Copiosa virginitate gaudium matris augescit

     Nunc nobis ad vírgines sermo est, quarum quo sublímior glória est maior et cura est. Flos est ille ecclesiástici gérminis, decus atque ornaméntum grátiæ spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorrúptum, Dei imágo respóndens ad sanctimóniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis lárgiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fecúnditas, quantóque plus copiósa virgínitas número suo addit, gáudium matris augéscit. Ad has lóquimur, has adhortámur afféctu pótius quam potestáte nec quo extrémi et mínimi et humilitátis nostræ ádmodum cónscii áliquid ad censúram licéntiæ vindicémus, sed quod ad sollicitúdinem magis cauti plus de diáboli infestatióne timeámus.
     Neque inánis hæc cáutio est vana formído quæ ad salútis viam cónsulit, quæ domínica et vitália præcépta custódit, ut quæ se Christo dicáverint et a carnáli concupiscéntia recedéntes tam carne quam mente se Deo vóverint, consúmment opus suum magno prǽmio destinátum nec ornári aut placére cuíquam nisi Dómino suo stúdeant, a quo et mercédem virginitátis exspéctant.
     Serváte, vírgines, serváte quod esse cœpístis. Serváte quod éritis. Magna vos merces habet, prǽmium grande virtútis, munus máximum castitátis. Quod futúri sumus, iam vos esse cœpístis. Vos resurrectiónis glóriam in isto sǽculo iam tenétis, per sǽculum sine sǽculi contagióne transítis: cum castæ perseverátis et vírgines, ángelis Dei estis æquáles. Tantum máneat et duret sólida et inlǽsa virgínitas et ut cœpit fórtiter, iúgiter persevéret nec monílium aut véstium quærat ornaménta sed morum.
     Apóstoli vox est quem Dóminus vas electiónis suæ dixit, quem ad proménda mandáta cæléstia Deus misit. Primus homo, inquit, e terræ limo, secúndus e cælo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis cæléstis tales et cæléstes. Quómodo portávimus imáginem eius qui de limo est, portémus et imáginem eius qui de cælo est. Hanc imáginem virgínitas portat, portat intégritas, sánctitas portat et véritas.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 34; Ps 72 (73), 26

R. Múlier innúpta et virgo * cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu. Allelúia.
V. Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. * Cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu. Allelúia.

Vel alia:

E Decréto Perféctæ caritátis Concílii Vaticáni secúndi de accommodáta renovatióne vitæ religiósæ

(Perfectae caritatis, nn. 1.5.6.12.25)

Ecclésia unicum sponsum Christum sequitur

     Ab exórdiis quidem Ecclésiæ fuérunt viri ac mulíeres, qui per praxim consiliórum evangelicórum Christum maióre cum libertáte sequi pressiúsque imitári intendérunt et suo quisque modo vitam Deo dicátam duxérunt, e quibus multi, Spíritu Sancto afflánte, vel vitam solitáriam degérunt vel famílias religiósas suscitavérunt, quas Ecclésia sua auctoritáte libénter suscépit et adprobávit. Unde e consílio divíno mirábilis varíetas cœtuum religiosórum succrévit, quæ valde cóntulit, ut Ecclésia, non solum ad omne opus bonum instrúcta et ad opus ministérii in ædificatiónem Córporis Christi paráta sit, sed étiam váriis donis filiórum suórum decoráta appáreat sicut sponsa ornáta viro suo et per eam innotéscat multifórmis sapiéntia Dei.
     In tanta autem donórum varietáte omnes, qui ad praxim consiliórum evangelicórum a Deo vocántur eadémque fidéliter profiténtur, Dómino se peculiáriter dévovent, Christum sequéntes, qui virgo et pauper per obœdiéntiam usque ad mortem crucis hómines redémit et sanctificávit. Ita caritáte impúlsi, quam Spíritus Sanctus in córdibus eórum diffúndit, magis magísque vivunt Christo et córpori eius quod est Ecclésia. Quo fervéntius ergo tali sui donatióne quæ totam vitam compléctitur, Christo coniungúntur, eo ubérior fit vita Ecclésiæ et apostolátus eius vegétius fecundátur.
     Cuiúsvis institúti sodáles mente récolant imprímis se professióne consiliórum evangelicórum vocatióni divínæ respónsum dedísse, ita ut, non solum peccáto mórtui sed étiam mundo renuntiántes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam eius famulátui mancipavérunt, quod quidem constítuit peculiárem quandam consecratiónem, quæ in baptísmatis consecratióne íntime radicátur eámque plénius éxprimit.
     Qui evangélica consília profiténtur, Deum qui nos prior diléxit ante ómnia quǽrant ac díligant et in ómnibus rerum adiúnctis fovére stúdeant vitam abscónditam cum Christo in Deo, unde prófluit et urgétur próximi diléctio in salútem mundi Ecclesiǽque ædificatiónem. Hac caritáte étiam ipsa praxis consiliórum evangelicórum animátur et régitur.
     Cástitas propter regnum cælórum, quam religiósi profiténtur, tamquam exímium grátiæ donum æstimánda est. Cor enim hóminis singulári modo líberat, ut magis accendátur caritáte erga Deum et hómines univérsos, ideóque est peculiáre signum bonórum cæléstium necnon médium aptíssimum quo religiósi alácriter servítio divíno operibúsque apostolátus sese dédicent. Sic ipsi coram ómnibus Christifidélibus mirábile illud évocant connúbium a Deo cónditum et in futúro sǽculo plene manifestándum, quo Ecclésia únicum sponsum Christum habet.

RESPONSORIUM


R. O quam pulchra es, virgo Christi, * quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis. Allelúia.
V. Non póteris a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátam Margarítam lumínibus orbam, divíno lúmine intus perfudísti ut, illustráto cordis óculo, te solum contemplarétur, esto lumen oculórum nostrórum, quo mundi huius ténebris carére valeámus et ad pátriam claritátis ætérnæ perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)