lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 aprilis 2029
S. Pii V, Papæ, memoria ad libitum


Natus est prope Alexandriam, in Italia, anno 1504. Inter Fratres Prædicatores adscriptus, theologiam docuit. Episcopus et cardinalis creatus, ad Petri cathedram evectus est anno 1566. Reformationem Ecclesiæ, a concilio Tridentino incœptam, strenue prosecutus est, propagationem fidei promovit et divinum cultum instauravit. Mortuus est die 1 maii anni 1572.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam. Allelúia.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam. Allelúia.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne. Allelúia.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne. Allelúia.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Allelúia.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

19, 11-21
Verbi Dei victoria

     Ego Ioánnes vidi cælum apértum: et ecce equus albus; et qui sedébat super eum, vocabátur Fidélis et Verax, et in iustítia iúdicat et pugnat.
     Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in cápite eius diadémata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse, et vestítus veste aspérsa sánguine, et vocátur nomen eius Verbum Dei. Et exércitus, qui sunt in cælo, sequebántur eum in equis albis, vestíti býssino albo mundo. Et de ore ipsíus procédit gládius acútus, ut in ipso percútiat gentes, et ipse reget eos in virga férrea; et ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis. Et habet super vestiméntum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dóminus dominórum.
     Et vidi unum ángelum stantem in sole, et clamávit voce magna dicens ómnibus ávibus, quæ volábant per médium cæli: «Veníte, congregámini ad cenam magnam Dei, ut manducétis carnes regum et carnes tribunórum et carnes fórtium et carnes equórum et sedéntium in ipsis et carnes ómnium liberórum ac servórum et pusillórum ac magnórum».
     Et vidi béstiam et reges terræ et exércitus eórum congregátos ad faciéndum prœlium cum illo, qui sedébat super equum, et cum exércitu eius. Et apprehénsa est béstia et cum illa pseudoprophéta, qui fecit signa coram ipsa, quibus sedúxit eos, qui accepérunt charactérem béstiæ et qui adórant imáginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardéntis súlphure. Et céteri occísi sunt in gládio sedéntis super equum, qui procédit de ore ipsíus, et omnes aves saturátæ sunt cárnibus eórum.

RESPONSORIUM

Ap 19, 13.15.16

R. Vestítus erat veste aspérsa sánguine, et vocátur nomen eius Verbum Dei; * ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis, allelúia.
V. Habet super vestiméntum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dóminus dominórum. * Ipse calcat tórcular vini furóris iræ Dei omnipoténtis, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 124,5: CCL 36, 684-685)

Ecclésia fundata est super Petram, quam confessus est Petrus

     Præter ália solácia miserórum, quæ géneri humáno præbére non cessat Deus, in plenitúdine témporis, quo ipse sciébat hoc esse faciéndum, misit Fílium suum unigénitum, per quem creávit univérsa, ut manens Deus fíeret homo et esset mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus.
     In quem credéntes per lavácrum regeneratiónis solúto reátu ómnium peccatórum, liberaréntur a damnatióne perpétua et víverent in fide et spe et caritáte, peregrinántes in hoc sǽculo atque in eius tentatiónibus laboriósis et periculósis, consolatiónibus autem Dei et corporálibus et spiritálibus ambulárent ad conspéctum eius, viam tenéntes quod eis factus est Christus.
     Et quia in ipso quoque ambulántes non sunt sine peccátis, quæ de huius vitæ infirmitáte subrépunt, dedit eleemosynárum remédia salutária, quibus eórum adiuvarétur orátio, ubi eos dícere dócuit: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
     Hoc agit Ecclésia spe beáta in hac vita ærumnósa, cuius Ecclésiæ Petrus apóstolus, propter apostolátus sui primátum, gerébat figuráta generalitáte persónam.
     Quod enim ad ipsum próprie pértinet, natúra unus homo erat, grátia unus christiánus, abundantióre grátia unus idémque primus Apóstolus; sed quando ei dictum est: Tibi dabo claves regni cælórum, et quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cælis, et quodcúmque sólveris super terram erit solútum et in cælis, univérsam significábat Ecclésiam, quæ in hoc sǽculo divérsis tentatiónibus velut ímbribus, flumínibus, tempestátibus quátitur, et non cadit, quóniam fundáta est super petram, unde Petrus nomen accépit.
     ídeo quippe ait Dóminus: Super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, quia díxerat Petrus: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Super hanc ergo, inquit, petram, quam conféssus es, ædificábo Ecclésiam meam. Petra enim erat Christus; super quod fundaméntum étiam ipse ædificátus est Petrus. Fundaméntum quippe áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus.
     Ecclésia ergo, quæ fundátur in Christo, claves ab eo regni cælórum accépit in Petro, id est potestátem ligándi solvendíque peccáta. Hæc ígitur Ecclésia, amándo et sequéndo Christum, liberátur a malis. Magis autem séquitur in eis, qui certant pro veritáte usque ad mortem.

RESPONSORIUM

Ez 3, 21; 1 Tim 4, 16

R. Si tu commonúeris iustum ut non peccet, et ille non peccáverit, vivens vivet;* et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.
V. Atténde tibi et doctrínæ; et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt. * Et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)