lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 maius 2029
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum


Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa Ecclésiam ædificavit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.

Psalmus 105 (106)
Bonitas Domini et populi infidelitas

Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
      audítas fáciet omnes laudes eius?

3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
      et fáciunt iustítiam in omni témpore. –

4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
      vísita nos in salutári tuo,

5 ut videámus bona electórum tuórum, †
      ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
      ut gloriémur cum hereditáte tua. –

6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
      iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
      non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
      et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.

8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
      ut notam fáceret poténtiam suam. –

9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
      et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.

10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
      et redémit eos de manu inimíci.

11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
      unus ex eis non remánsit.

12 Et credidérunt verbis eius *
      et cantavérunt laudem eius. –

13 Cito oblíti sunt óperum eius *
      et non sustinuérunt consílium eius;

14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
      et tentavérunt Deum in inaquóso.

15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
      et misit saturitátem in ánimas eórum. –

16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
      Aaron sanctum Dómini.

17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
      et opéruit super congregatiónem Abíram.

18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
      flamma combússit peccatóres. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.

II

19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
      et adoravérunt scúlptile;

20 et mutavérunt glóriam suam *
      in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
      qui fecit magnália in Ægýpto,

22 mirabília in terra Cham, *
      terribília in mari Rubro.

23 Et dixit quia dispérderet eos, *
      nisi affuísset Móyses eléctus eius:
   stetit in confractióne in conspéctu eius, *
      ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –

24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
      non credidérunt verbo eius.

25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
      non exaudiérunt vocem Dómini.

26 Et elevávit manum suam super eos, *
      ut prostérneret eos in desérto

27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
      et dispérgeret eos in regiónibus.

28 Et adhæsérunt Beélphegor *
      et comedérunt sacrifícia mortuórum;

29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
      et irrúpit in eos ruína.

30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
      et cessávit quassátio,

31 et reputátum est ei in iustítiam, *
      in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –

32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
      et vexátus est Móyses propter eos,

33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
      et témere locútus est in lábiis suis. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.

III

34 Non disperdidérunt gentes, *
      quas dixit Dóminus illis.

35 Et commíxti sunt inter gentes *
      et didicérunt ópera eórum.

36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
      et factum est illis in scándalum. –

37 Et immolavérunt fílios suos *
      et fílias suas dæmóniis.

38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
      sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
      quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
   Et infécta est terra in sanguínibus, †

39   et contamináti sunt in opéribus suis *
      et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –

40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
      et abominátus est hereditátem suam

41 et trádidit eos in manus géntium, *
      et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.

42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
      et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –

43 Sæpe liberávit eos; †
      ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
      et corruérunt in iniquitátibus suis.

44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
      cum audívit clamórem eórum. –

45 Et memor fuit testaménti sui *
      et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.

46 Et dedit eos in miseratiónes *
      in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.

47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
      et cóngrega nos de natiónibus,
   ut confiteámur nómini sancto tuo *
      et gloriémur in laude tua. –

48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
      a sǽculo et usque in sǽculum. *
      Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

3, 11-17
Caritas erga fratres

     Caríssimi: Hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligámus altérutrum. Non sicut Cain: ex Malígno erat et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera eius malígna erant, fratris autem eius iusta.
     Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres; qui non díligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicída est, et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem.
     In hoc nóvimus caritátem, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit substántiam mundi et víderit fratrem suum necésse habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo?

RESPONSORIUM

1 Io 3,16.14a

R. In hoc nóvimus caritátem Dei, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit; * et nos debémus pro frátribus ánimas pónere, allelúia.
V. Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres. * Et nos debémus pro frátribus ánimas pónere, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 17 in psalmum Qui habitat, 4, 6: Opera omnia 4, 489-491)

Cum ipso sum in tribulatione

     Cum ipso sum in tribulatióne, ait Deus; et ego álium ínterim quam tribulatiónem requíram? Mihi adhærére Deo bonum est, non solum autem, sed et pónere in Dómino Deo spem meam, quia erípiam eum, inquit, et glorificábo eum.
     Cum ipso sum in tribulatióne. Delíciæ, inquit, meæ esse cum fíliis hóminum. Emmánuel, nobíscum Deus. Descéndit, ut prope sit his qui tribuláto sunt corde, ut nobíscum sit in tribulatióne nostra. Erit autem quando rapiémur in núbibus óbviam Christo in áera, et sic semper cum Dómino érimus, si tamen curémus ínterim eum habére nobíscum, ut sit comes viæ, qui pátriæ rédditor est futúrus, immo qui tunc pátria, modo sit via.
     Bonum mihi, Dómine, tribulári, dúmmodo ipse sis mecum, quam regnáre sine te, epulári sine te, sine te gloriári. Bonum mihi, Dómine, in tribulatióne magis amplécti te, in camíno habére te mecum, quam esse sine te vel in cælo, Quid enim mihi est in cælo, et a te quid vólui super terram? Aurum probat fornax, et viros iustos tentátio tribulatiónis. Ibi, ibi cum eis es, Dómine; ibi in tuo nómine congregátis médius astas, sicut olim cum tribus púeris.
     Quid trepidámus, quid cunctámur, quid refúgimus hunc camínum? Sævit ignis, sed Dóminus nobíscum est in tribulatióne. Si Deus nobíscum, quis contra nos? Nihilóminus quoque si ille éripit, quis est qui rápiat de manu eius? quis est qui de manu eius possit erúere? Postrémo, si ille gloríficat, quisnam álius inglórium fáciet? Si ille gloríficat, quis humiliábit?
     Longitúdine diérum replébo eum. Ac si maniféstius dicat: Scio quid desíderet, scio quid sítiat, quid sápiat ei. Non ei aurum vel argéntum sapit, non volúptas, non curiósitas, non dígnitas áliqua sæculáris. Omnia detriméntum facit, ómnia aspernátur et arbitrátur ut stércora. Exinanívit pénitus semetípsum, nec se ex his pátitur occupári, quibus novit se non posse repléri. Non ignórat ad cuius imáginem cónditus sit, cuius magnitúdinis capax sit, nec sústinet de módico créscere, ut de máximo minuátur.
     Itaque longitúdine diérum replébo eum, quem nisi lux vera refícere, nisi ætérna implére non potest; síquidem nec longitúrnitas illa términum, nec cláritas illa occásum, nec satíetas illa fastídium habet.

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

ORATIO

Orémus:
Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)