Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Immaculati Cordis Beatæ Mariæ Virginis, memoria
S. Ephræm, diaconi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Postquam locútus est Dóminus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanítem: «Irátus est furor
meus in te et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob.
Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes; et ite ad servum meum Iob et offérte holocáustum pro vobis;
Iob autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia; neque enim locúti
estis ad me recta sicut servus meus Iob». Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes
et fecérunt, sicut locútus fúerat Dóminus ad eos, et suscépit Dóminus fáciem Iob.
Dóminus vertit sortem Iob, cum oráret ille pro amícis suis; et áddidit Dóminus ómnia, quæcúmque fúerant Iob, duplícia.
Venérunt autem ad eum omnes fratres sui et univérsæ soróres suæ et cuncti, qui nóverant eum prius; et comedérunt cum
eo panem in domo eius et movérunt super eum caput et consoláti sunt eum super omni malo, quod intúlerat Dóminus super
eum; et dedérunt ei unusquísque argénteum unum et ináurem áuream unam.
Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius; et facta sunt ei quattuórdecim mília óvium et sex mília
camelórum et mille iuga boum et mille ásinæ. Et fuérunt ei septem fílii et tres fíliæ; et vocávit nomen uníus Colúmbam
et nomen secúndæ Cássiam et nomen tértiæ Cornu stíbii. Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Iob in univérsa
terra; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. Vixit autem Iob post hæc centum quadragínta annis et vidit
fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem; et mórtuus est senex et plenus diérum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi
Diúrna, Dómine, sciéntiæ tuæ luce expélle noctúrnas mentis nostræ ténebras, ut mens nostra illumináta minístret tibi in renovatióne puritátis nostræ.
Exórdium cursus solis inítium óperis est mortálibus; adórna, Dómine, in méntibus nostris mansiónem huius diéi qui nescit finem. Largíre nobis ut in
nostra persóna videámus vitam resurrectiónis, et nihil remóveat mentes nostras a tuis oblectaméntis. Huius diéi, qui non íncipit a motu et cursu solis,
signum ímprime, Dómine, in nostra persóna per assíduum nostrum in te stúdium.
In sacraméntis tuis cotídie te amplexámur et in córpore nostro recípimus; dignos nos redde experíri in nostra persóna resurrectiónem, quam sperámus.
Thesáurum tuum in córpore nostro abscóndimus cum grátia baptísmi; idem ille thesáurus adaugétur in mensa sacramentórum tuórum; da nobis gaudére in
grátia tua. Memoriále tuum, Dómine, in persóna nostra habémus e mensa tua spiritáli; ópere illud possideámus in renovatióne futúra.
Quantæ simus pulchritúdinis intellegámus per illam pulchritúdinem spiritálem, quam in ipsa mortalitáte éxcitat volúntas tua immortális.
Crucifíxio tua, o Salvátor noster, términus fuit vitæ corpóreæ; da nobis crucifígere mentem nostram in figúra vitæ spiritális. Resurréctio tua, o Iesu,
magnitúdinem præstet hómini nostro spiritáli; vísio sacramentórum tuórum sit nobis spéculum ad cognitiónem eius.
Tua divína œconomía, o Salvátor noster, figúra est mundi spiritális; da nobis cúrrere in eo sicut homo spiritális.
Ne prives, Dómine, mentem nostram manifestatióne tua spiritáli, et ne rétrahas a membris nostris calórem suavitátis tuæ. Mortálitas in córpore nostro latens
effúndit in nos corruptiónem; aspérsio amóris tui spiritális abstérgat efféctus mortalitátis a corde nostro. Da nobis, Dómine, festináre ad nostram civitátem
et, sicut Móyses e vértice montis, e revelatióne possideámus eam.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cuius afflátu beátus Ephræm diáconus in tuis mystériis decantándis
exsultávit, eiúsque virtúte tibi soli desérviit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)