lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 iunius 2029
S. Cyrilli Alexandrini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus anno 370, vitam monasticam egit; presbyter ordinatus, avunculum episcopum Alexandriæ secutus est, eique in cathedra successit anno 412. Contra doctrinas Nestorii fortiter dimicavit et in concilio Ephesino primas habuit partes. Multa scripsit erudite ad fidem catholicam explicandam et defendendam. Mortuus est anno 444.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

19, 8–10; 20, 1-17
De amicitia inter David et Ionatham

     In diébus illis: Motum est rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthim percussítque eos plaga magna; et fugérunt a fácie eius. Et factus est spíritus Dómini malus in Saul; sedébat autem in domo sua et tenébat lánceam, porro David psallébat in manu sua. Nisúsque est Saul confígere láncea David in paríete; et declinávit David a fácie Saul, láncea autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa.
     Fugit autem David de Náioth, quæ est in Rama, veniénsque locútus est coram Iónathan: «Quid feci? Quæ est iníquitas mea et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam?». Qui dixit ei: «Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hoc ergo celávit me pater meus tantúmmodo? Nequáquam erit istud». Et rursum respóndit David et ait: «Scit profécto pater tuus, quia invéni grátiam in óculis tuis, et dixit: “Nésciat hoc Iónathan, ne forte tristétur”. Quinímmo vivit Dóminus et vivit ánima tua quia uno tantum gradu ego morsque divídimur».
     Et ait Iónathan ad David: «Quid desíderat ánima tua, ut fáciam tibi?». Dixit autem David ad Iónathan: «Ecce neoménia est crástino, et ego ex more sedére sóleo iuxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. Si requisíerit me pater tuus, respondébis eis: “Rogávit me David, ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ ánnuæ ibi sunt univérsis contribúlibus eius”. Si díxerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia malum decrétum est ab eo. Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti; si autem est in me áliqua iníquitas, tu me intérfice et ad patrem tuum ne introdúcas me». Et ait Iónathan: «Absit hoc a te; neque enim fíeri potest ut, si certo cognóvero malum decrétum esse a patre meo contra te, non annúntiem tibi». Respondítque David ad Iónathan: «Quis nuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure?».
     Et ait Iónathan ad David: «Veni, egrediámur foras in agrum». Cumque exíssent ambo in agrum, ait Iónathan ad David: «Vivit Dóminus Deus Israel, investigábo senténtiam patris mei hoc fere témpore cras vel peréndie; et si áliquid boni fúerit super David, et non statim míserim ad te et notum tibi fécerim, hæc fáciat Dóminus in Iónathan et hæc áugeat! Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, hoc quoque notum fáciam tibi et dimíttam te, ut vadas in pace. Et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et, si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini; si vero mórtuus fuéro, non aúferas misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum; quando eradicáverit Dóminus inimícos David unumquémque de terra». Pépigit ergo fœdus Iónathan cum domo David dicens: «Requírat Dóminus de manu inimicórum David!». Et áddidit Iónathan ut fáceret David iuráre per dilectiónem suam erga illum; sicut ánimam enim suam, ita diligébat eum.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 17, 17; 1 Io 4, 7b

R. Omni témpore díligit qui amícus est. * Et frater in angústiis comprobátur.
V. Omnis qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. * Et frater in angústiis comprobátur.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi

(Epist. 1: PG 77, 14-18.27-30)

Divinæ maternitatis Virginis Mariæ assertor

     Miror maiórem in modum esse áliquos omníno qui utrum sacra Virgo Deípara appellánda sit, plane addúbitent. Etenim, si Dóminus noster Iesus Christus Deus est, quo tandem modo sacra Virgo, quæ illum édidit, Deípara non dicátur? Hanc fidem divíni discípuli nobis tradidérunt, quamvis istíus dictiónis non memínerint. Ad hunc modum a sanctis pátribus institúti sumus. Enimvéro percélebris memóriæ pater noster Athanásius, libro quem de sancta et consubstantiáli Trinitáte conscrípsit, oratióne tértia, sacram Vírginem passim Deíparam nóminat.
     Cogor autem ipsis illíus verbis hoc loco uti, quæ hunc in modum se habent: «Itaque divínæ Scriptúræ scopus ac charácter, ut sæpe monúimus, eiúsmodi est ut utrúmque de Christo salvatóre nostro pronúntiet: puta Deum illum esse, et numquam non hoc ipsum exstitísse, ut qui Patris sit Verbum, eiusdémque splendor et sapiéntia; tum eúndem rursum novíssimis hisce tempóribus córpore ex Deípara Vírgine María sumpto, nostri causa hóminem factum esse».
     Et nonnúllis interiéctis íterum: «Multi exstitére sancti, et ab omni peccáto immúnes: nam et Ieremías de matérno útero sanctificátus est, et Ioánnes in lucem nondum éditus, voce Deíparæ Maríæ percépta, lætabúndus exsíliit». Sane idóneus est hic vir, appriméque dignus cui intrépide fidem adiúngere, quemque tuto sequi líceat, ut qui nihil protulísset quod a divínis lítteris aliénum esset.
     Et a Deo quidem inspiráta Scriptúra Dei Verbum carnem factum, hoc est, carni ánimam ratiónis cómpotem habénti unítum affírmat. Apprehéndit ergo Dei Verbum semen Abrahæ, corpúsque ex mulíere sibi cónstruens, carnis et sánguinis párticeps factus est, ita ut iam non solum Deus sit, sed propter coniunctiónem homo quoque nostri símilis factus intellegátur.
     Ex duábus ígitur rebus, divinitáte nimírum et humanitáte, certo constat Emmánuel. Unus tamen Dóminus Iesus Christus, unus verus naturalísque Fílius, qui Deus simul et homo est; non homo deificátus, par illis qui per grátiam divínæ natúræ partícipes efficiúntur, sed Deus verus, qui salútis nostræ causa in humána forma appáruit, prout Paulus quoque hisce verbis testátur: Quando, ait, . .

RESPONSORIUM

_

R. Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína eius repléta est; * ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
V. Iste est sacérdos Dómini, qui in mandátis eius meditátus est die ac nocte. * Ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti, concéde, ut qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)