lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 september 2029
S. Vincentii de Paul, presbyteri, memoria


Natus est in Aquitania anno 1581. Studiorum curriculum emensus et sacerdotio insignitus, Lutetiæ Parisiorum parochi munere functus est. Ad clerum sancte formandum et pauperes sublevandos Congregationem Missionis instituit, et cooperante sancta Ludovica de Marillac étiam Congregationem Puellarum Caritatis. Mortuus est Lutetiæ Parisiorum anno 1660.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

37, 15-28
Unio inter Israel et Iuda adumbratur

     Factus est sermo Dómini ad me dicens: «Et tu, fili hóminis, sume tibi lignum unum et scribe super illud: Iudæ et fíliis Israel sóciis eius. Et tolle lignum álterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctæ dómui Israel sóciis eius. Et adiúnge illa unum ad álterum tibi in lignum unum; et erunt in uniónem in manu tua. Cum autem díxerint ad te fílii pópuli tui loquéntes: “Nonne índicas nobis, quid in his tibi velis?”, loquéris ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam lignum Ioseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israel, quæ iunctæ sunt ei, et dabo eas páriter cum ligno Iudæ et fáciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea. Erunt autem ligna, super quæ scrípseris in manu tua in óculis eórum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego assúmam fílios Israel de médio natiónum, ad quas abiérunt, et congregábo eos úndique et addúcam eos ad humum suam et fáciam eos in gentem unam in terra, in móntibus Israel; et rex unus erit ómnibus ímperans, et non erunt ultra duæ gentes, nec dividéntur ámplius in duo regna. Neque polluéntur ultra in idólis suis et abominatiónibus suis et in cunctis iniquitátibus suis, et salvos eos fáciam de univérsis aversiónibus suis, quibus peccavérunt, et mundábo eos, et erunt mihi pópulus, et ego ero eis Deus. Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit ómnium eórum; in iudíciis meis ambulábunt et mandáta mea custódient et fácient ea. Et habitábunt super terram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitavérunt patres vestri; et habitábunt super eam, ipsi et fílii eórum et fílii filiórum eórum usque in sempitérnum, et David servus meus princeps eórum in perpétuum. Et percútiam illis fœdus pacis, pactum sempitérnum erit eis, et fundábo eos et multiplicábo; et dabo sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum, et erit habitáculum meum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus; et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum».“

RESPONSORIUM

Ez 37, 21. 22a; Io 10, 16b. 11b

R. Ecce ego assúmam fílios Israel et congregábo eos úndique, et fáciam eos in gentem unam, * Et fient unus grex, unus pastor.
V. Bonus pastor ánimam suam ponit pro óvibus. * Et fient unus grex, unus pastor.

LECTIO ALTERA

Ex Scriptis sancti Vincéntii de Paul presbýteri

(Epist. 2546: Correspondance, Entretiens, Documents, ed. P. Coste, Paris 1920-1925, passim)

Pauperum servitium omnibus præferendum est

     Nobis non sunt páuperes ab extérno hábitu cultúque æstimándi, neque ab ánimi dótibus quibus prǽditi videántur, cum sæpe rudióris sint inconditíque ingénii. E contra vero, si páuperes fídei lúmine illustráti considerétis, tunc eos perspiciétis Dei Fílii vícibus fungi, qui pauper esse elégerit. Etenim cum paterétur, etsi hóminis ipse fere spéciem amísit, stultus Géntibus factus, Iudǽis scándalum, his tamen se páuperum evangelizatórem exhíbuit: Evangelizáre paupéribus misit me. Quod et ipsi ánimo sentíre debémus, et ea quæ Christus egit imitári: ínopum scílicet curam habéntes, eos consolántes, adiuvántes, commendántes.
     Síquidem, Christus pauper nasci vóluit, páuperes sibi discípulos cooptávit, páuperum ipse miníster efféctus et ádeo eórum condiciónis párticeps, ut quod boni vel mali paupéribus factum esset, id sese díxerit tamquam sibi prǽstitum habitúrum. Deus quippe, cum ínopes amet, et eórum díligit amatóres: nam, ubi quendam quis carum habet, étiam eos compléctitur caritátis afféctu, qui illi amicítiæ vel servítii prǽbeant obséquium. Quare et ipsi sperámus fore ut páuperum grátia a Deo diligámur. Igitur eósdem visitántes, super egénos et páuperes intellégere nitámur, ádeo ipsis compatiéntes, ut cum Apóstolo sentiámus dicénte: Omnibus ómnia factus sum. Quaprópter, eo nobis contendéndum est ut, proximórum curis miseriísque ex ánimo commóti, Deum deprecémur, qui in nos misericórdiæ infúndat ac miseratiónis afféctum, hoc corda nostra replens repletáque servans.
     Páuperum autem servítium ómnibus præferéndum est, ac sine mora præstándum. Quod si, oratiónis témpore, medicámen vel subsídium egéno alícui afferéndum sit, quiéto ánimo illum adeátis, quod agéndum sit, Deo offeréntes, quasi oratióni instántes. Nec mentis angóre aut peccáti consciéntia perturbémini ob prætermíssam páuperum servítii causa oratiónem; non enim neglégitur Deus, si propter Deum ab illo discedátur, Dei ópere scílicet intermísso, ut áliud eiúsmodi perficiátur.
     Itaque, cum oratiónem deseruéritis ut páuperi cuídam præsto sitis, hoc ipsum meminéritis Deo prǽstitum esse ministérium. Cáritas nempe quibúsvis régulis maior est, ad quam ínsuper ómnia téndere debent: cumque ipsa magnífica dómina sit, est quod ímperet peragéndum. Paupéribus ergo servítium nostrum renováto ánimi afféctu exhibeámus, máxime derelíctos quosque quæritántes, quippe qui nobis dati sint quasi dómini ac patróni.

RESPONSORIUM

1 Cor 9, 19a. 22; Iob 29, 15-16a

R. Cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci. Factus sum infírmis infírmus. * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.
V. Oculus fui cæco et pes claudo; pater eram páuperum. * Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad salútem páuperum et cleri institutiónem beátum Vincéntium presbýterum virtútibus apostólicis imbuísti, præsta, quǽsumus, ut, eódem spíritu fervéntes, et amémus quod amávit, et quod dócuit operémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)