Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
SS. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum, memoria ad libitum
S. Ioannis Leonardi, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Ludovici Bertrán, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Caríssime: Fidélis sermo: si quis episcopátum áppetit, bonum opus desíderat. Opórtet ergo epíscopum irreprehensíbilem esse,
uníus uxóris virum, sóbrium, prudéntem, ornátum, hospitálem, doctórem, non vinoléntum, non percussórem, sed modéstum, non
litigiósum, non cúpidum, suæ dómui bene præpósitum, fílios habéntem in subiectióne cum omni castitáte — si quis autem dómui
suæ præésse nescit, quómodo ecclésiæ Dei curam habébit? —, non neóphytum, ne in supérbia elátus in iudícium íncidat Diáboli.
Opórtet autem illum et testimónium habére bonum ab his, qui foris sunt, ut non in oppróbrium íncidat et láqueum Diáboli.
Diáconos simíliter pudícos, non bilíngues, non multo vino déditos, non turpe lucrum sectántes, habéntes mystérium fídei in
consciéntia pura. Et hi autem probéntur primum, deínde minístrent nullum crimen habéntes. Mulíeres simíliter pudícas, non
detrahéntes, sóbrias, fidéles in ómnibus. Diáconi sint uníus uxóris viri, qui fíliis suis bene præsint et suis dómibus; qui
enim bene ministráverint, gradum sibi bonum acquírent et multam fidúciam in fide, quæ est in Christo Iesu.
Hæc tibi scribo sperans veníre ad te cito; si autem tardávero, ut scias quómodo opórteat te in domo Dei conversári, quæ est
ecclésia Dei vivi, colúmna et firmaméntum veritátis. Et ómnium confessióne magnum est pietátis sacraméntum: Qui manifestátus
est in carne, iustificátus est in Spíritu, appáruit ángelis, prædicátus est in géntibus, créditus est in mundo, assúmptus est in glória.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Ioánnis Leonárdi presbýteri ad Paulum papam Quintum
Voléntes hóminum morum reformatióni inténdere, necésse est in primis, ut ante ómnia glóriam Dómini inquiréntes, ab eo, a quo bona cuncta
procédunt, pro tam salúbri et árduo negótio auxílium simul et exspéctent et póstulent. Deínde státuant seípsos ante reformandórum óculos,
tamquam ómnium virtútum spécula, et véluti lucérnas super candelábrum pósitas, ut vitæ integritáte et morum splendóre ómnibus lúceant, qui
in domo Dei sunt, et ita suáviter ad reformatiónem allíciant pótius quam compéllant, ne iuxta Concílium Tridentínum requirátur in córpore,
quod non reperítur in cápite, et sic totíus famíliæ Dómini status et ordo nutáret. Prætérea diligénter curábunt, prudentíssimi médici
instar, ut morbos omnes quibus afflictátur Ecclésia, quique remédium expóstulant, omníno cognóscant, ut cuílibet illórum opportúnis váleant remédiis occúrrere.
Iam quod ad remédia spectat uti Ecclésiæ commúnia, quia ipsíus reformátio a summis páriter et ínfimis, a capítibus scílicet et párvulis
ordiénda est, in eos omnes, qui céteris præláti sunt, óculi primum coniciéndi essent, ut inde incíperet reformátio, unde ad álios dimanáre debet.
Cardináles, patriárchæ, archiepíscopi, epíscopi et párochi, quibus immediáte animárum cura demandáta est, ut ii essent, quibus tuto
committerétur domínici gregis gubernátio, summópere esset eniténdum. Sed étiam a summis ad ínfimos descendámus, scílicet a capítibus
ad párvulos: neque enim despiciéndi sunt, a quibus inchoánda est ecclesiasticórum morum reparátio. Nihil prorsus intentátum relínquere
par est, quo in fídei christiánæ sinceritáte, sanctísque móribus a téneris annis púeri nutriántur. Ad quod efficiéndum nihil æque condúcit
ac sanctum christiánæ doctrínæ docéndæ institútum, puerósque nónnisi bonis et Deum timéntibus viris erudiéndos trádere.
Hæc sane fuérunt, beatíssime Pater, quæ in præsentiárum de gravíssima hac re mihi suggérere dignátus est Dóminus, quæ si prima fácie
difficilióra sese ófferant, cum magnitúdine rei comparéntur, ita fiet ut étiam facíllima videántur, neque enim magna sine magnis
efficiúntur et magna magnos decent.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Bonórum ómnium largítor, Deus, qui per beátum Ioánnem presbýterum pópulis Evangélium nuntiáre fecísti, eius intercessióne concéde, ut fides vera semper et ubíque profíciat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)