lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 october 2029
S. Lucæ, Evangelistæ, festum


Natus ex familia ethnica, ad fidem conversus, comes fuit apostoli Pauli, iuxta cuius prædicationem Evangelium étiam conscripsit. Primordia vitæ Ecclesiæ in alio libro tradidit, cui titulus Actus Apostolorum, eventa narrans usque ad primam Pauli in Urbe commorationem.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O vir beáte, Apóstolis
comes labórum sédule
adiútor atque múneris,
laudes precésque súscipe.

Christi per illos núntios
exórta sunt lætíssima
et veritátis sǽcula
et pacis atque gáudii.

Assúmptus et tu cǽlitus
ad tanta consors póndera,
compar nitéscis glória
potentiáque prómines.

Tu, seminátor lúminis,
fac sole Christi vívido
virére ubíque gérmina
cæli replénda ad hórrea.

Simúlque cum primóribus
summo astitúrus Iúdici,
da nostra solvi débita,
nos da fovéri grátia.

Sit Trinitáti glória,
quæ præstet in cæléstibus
nos eius omni témpore
gaudére tecum prǽmiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Psalmus 63 (64)
Contra hostes oratio

Maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo. (S. Augustinus)

2 Exáudi, Deus, vocem meam in meditatióne mea; *
      a timóre inimíci custódi ánimam meam.
3 Prótege me a convéntu malignántium, *
      a multitúdine operántium iniquitátem. –

4 Qui exacuérunt ut gládium linguas suas, †
      intendérunt sagíttas suas, venéfica verba *
5     ut sagíttent in occúltis immaculátum.
   Súbito sagittábunt eum et non timébunt, *
6     firmavérunt sibi consílium nequam.
   Disputavérunt, ut abscónderent láqueos, *
      dixérunt: "Quis vidébit eos?"
7 Excogitavérunt iníqua, †
      perfecérunt excogitáta consília. *
      Interióra hóminis et cor eius abýssus. –

8 Et sagittávit illos Deus; †
      súbito factæ sunt plagæ eórum, *
9     et infirmávit eos lingua eórum.
   Caput movébunt omnes, qui vidébunt eos, *
10    et timébit omnis homo;
    et annuntiábunt ópera Dei *
       et facta eius intéllegent. –

11 Lætábitur iustus in Dómino et sperábit in eo, *
       et gloriabúntur omnes recti corde.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

Psalmus 96 (97)
Gloria Domini in iudicio

Hic psalmus salutem mundi significat et fidem omnium gentium in ipsum. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Exsúltet terra, *
      læténtur ínsulæ multæ.
2 Nubes et calígo in circúitu eius, *
      iustítia et iudícium firmaméntum sedis eius.
3 Ignis ante ipsum præcédet *
      et inflammábit in circúitu inimícos eius.
4 Illustrárunt fúlgura eius orbem terræ: *
      vidit et contrémuit terra.
5 Montes sicut cera fluxérunt a fácie Dómini, *
      a fácie Dómini omnis terra.
6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius, *
      et vidérunt omnes pópuli glóriam eius. –

7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília †
      et qui gloriántur in simulácris suis. *
      Adoráte eum, omnes ángeli eius.
8 Audívit et lætáta est Sion, †
      et exsultavérunt fíliæ Iudæ *
      propter iudícia tua, Dómine.
9 Quóniam tu Dóminus, Altíssimus super omnem terram, *
       nimis exaltátus es super omnes deos. –

10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum; †
       custódit ipse ánimas sanctórum suórum, *
       de manu peccatóris liberábit eos.
11 Lux orta est iusto, *
       et rectis corde lætítia.
12 Lætámini, iusti, in Dómino *
       et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

V. Audiéntes gentes gavísæ sunt.
R. Et glorificábant verbum Dómini.

LECTIO PRIOR

De Actibus Apostolórum

9, 27-31; 11, 19-26

Ecclésia consolatione Sancti Spiritus repleta

     In diébus illis: Bárnabas apprehénsum Saulum duxit ad apóstolos, et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Iesu. Et erat cum illis intrans et éxiens in Ierúsalem, fiduciáliter agens in nómine Dómini. Loquebátur quoque et disputábat cum Hellenístis; illi autem quærébant occídere eum. Quod cum cognovíssent, fratres deduxérunt eum Cæsaréam et dimisérunt Tarsum.
     Ecclésia quidem per totam Iudǽam et Galilǽam et Samaríam habébat pacem, ædificabátur et ambulábat in timóre Dómini et consolatióne Sancti Spíritus crescébat.
     Illi quidem, qui dispérsi fúerant a tribulatióne, quæ facta fúerat sub Stéphano, perambulavérunt usque Phœnícen et Cyprum et Antiochíam, némini loquéntes verbum nisi solis Iudǽis. Erant autem quidam ex eis viri Cýprii et Cyrenǽi, qui cum introíssent Antiochíam, loquebántur et ad Hellenístas evangelizántes Dóminum Iesum. Et erat manus Dómini cum eis; multúsque númerus credéntium convérsus est ad Dóminum.
     Audítus est autem sermo in áuribus ecclésiæ, quæ erat in Ierúsalem, super istis, et misérunt Bárnabam usque Antiochíam; qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est et hortabátur omnes propósito cordis permanére in Dómino, quia erat vir bonus et plenus Spíritu Sancto et fide. Et appósita est turba multa Dómino. Proféctus est autem Tarsum, ut quǽreret Saulum, quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Factum est autem eis ut annum totum conversaréntur in ecclésia et docérent turbam multam, et cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni.

RESPONSORIUM

Act 12, 24; 13, 48b. 52

R. Verbum Dei crescébat et multiplicabátur. * Et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.
V. Discípuli quoque replebántur gáudio et Spíritu Sancto. * Et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 17, 1-3: PL 76, 1139)

prædicatores suos Dominus sequitur

     Dóminus et Salvátor noster, fratres caríssimi, aliquándo nos sermónibus, aliquándo vero opéribus ádmonet. Ipsa étenim facta eius præcépta sunt, quia dum áliquid tácitus facit, quid ágere debeámus innotéscit. Ecce enim binos in prædicatiónem discípulos mittit, quia duo sunt præcépta caritátis, Dei vidélicet amor et próximi.
     Binos ad prædicándum discípulos Dóminus mittit, quátenus hoc nobis tácitus ínnuat, quia qui caritátem erga álterum non habet, prædicatiónis offícium suscípere nullátenus debet.
     Bene autem dícitur quia misit eos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum quo erat ipse ventúrus. prædicatóres enim suos Dóminus séquitur, quia prædicátio prǽvenit, et tunc ad mentis nostræ habitáculum Dóminus venit, quando verba exhortatiónis præcúrrunt, atque per hæc véritas in mente suscípitur. Hinc namque eísdem prædicatóribus Isaías dicit: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas Dei nostri. Hinc illis Psalmísta ait: Iter fácite ei qui ascéndit super occásum. Super occásum namque Dóminus ascéndit, quia unde in passióne occúbuit, inde maiórem suam glóriam resurgéndo manifestávit. Super occásum vidélicet ascéndit, quia mortem quam pértulit, resurgéndo calcávit. Ei ergo qui ascéndit super occásum iter fácimus, cum nos eius glóriam vestris méntibus prædicámus, ut eas et ipse post véniens, per amóris sui præséntiam illústret.
     Missis autem prædicatóribus, quid dicat audiámus: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ad messem multam operárii pauci sunt, quod sine gravi mæróre loqui non póssumus, quia etsi sunt qui bona áudiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdótibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenítur operátor, quia offícium quidem sacerdotále suscépimus, sed opus offícii non implémus.
     Sed pensáte, fratres caríssimi, pensáte quod dícitur: Rogáte Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Vos pro nobis pétite, ut digna vobis operári valeámus, ne ab exhortatióne lingua tórpeat, ne postquam prædicatiónis locum suscépimus, apud iustum iúdicem nostra nos tacitúrnitas addícat.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 3. 4; Act 1, 1

R. Assecútus ómnia a princípio diligénter, ex órdine Evangélium scripsit * Ut cognoscámus eórum verbórum, de quibus erudíti sumus, veritátem.
V. Sermónem fecit de ómnibus, quæ cœpit Iesus fácere et docére. * Ut cognoscámus eórum verbórum, de quibus erudíti sumus, veritátem.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)