lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 october 2029
S. Pauli a Cruce, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Ovadæ in Liguria anno 1694; iuvenis patrem adiuvit in mercatura exercenda. Ad vitam perfectam adspirans, rebus omnibus abdicatis, pauperibus et ægrotis inservire cœpit et socios sibi adscivit. Sacerdotio initiatus magis magisque pro animarum salute laboravit, domos instituens, operositatem apostolicam exercens et acerba pænitentia se macerans. Mortuus est Romæ die 18 octobris anni 1775.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Malachíæ prophétæ

1,1-14; 2,13-16
Vaticinium de sacerdotibus neglegentibus et de repudiatione

    
     Verbum Dómini ad Israel in manu Malachíæ. «Diléxi vos, dicit Dóminus, et dixístis: “In quo dilexísti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dóminus; et diléxi Iacob, Esau autem ódio hábui et pósui montes eius in solitúdinem et hereditátem eius thóibus desérti. Quod si díxerit Edom: “Destrúcti sumus, sed reverténtes ædificábimus, quæ destrúcta sunt”, hæc dicit Dóminus exercítuum: Isti ædificábunt, et ego déstruam; et vocabúntur ‘Términi impietátis’ et ‘Pópulus, cui irátus est Dóminus usque in ætérnum’. Et óculi vestri vidébunt et vos dicétis: “Magnificátus est Dóminus ultra términos Israel”.
     Fílius honórat patrem et servus dóminum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dóminus ego sum, ubi est timor meus?, dicit Dóminus exercítuum ad vos, o sacerdótes, qui despícitis nomen meum et dícitis: “In quo despéximus nomen tuum?”. Offeréntes super altáre meum panem pollútum. Et dícitis: “In quo pollúimus te?”. In eo quod dícitis: “Mensa Dómini contemptíbilis est”. Si offerátis cæcum ad immolándum, nonne malum est? Et si offerátis claudum et lánguidum, nonne malum est? Offer illud duci tuo, si placúerit ei aut si suscéperit fáciem tuam!, dicit Dóminus exercítuum. Sed nunc deprecámini vultum Dei, ut misereátur vestri! De manu enim vestra factum est hoc. Num suscípiet fácies vestras?, dicit Dóminus exercítuum. Quis est in vobis, qui claudat óstia, ne incendátis altáre meum gratuíto? Non est mihi volúntas in vobis, dicit Dóminus exercítuum; et munus non suscípiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occásum magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum. Vos autem polluístis illud in eo quod dícitis: “Mensa Dómini contamináta est, et contemptíbilis esca eius”. Et dícitis: “Quantus labor!”, et despícitis illam, dicit Dóminus exercítuum. Et infértis de rapínis claudum et lánguidum et infértis sicut munus. Numquid suscípiam illud de manu vestra?, dicit Dóminus. Maledíctus dolósus, qui habet in grege suo másculum et votum fáciens ímmolat débile Dómino. Quia Rex magnus ego, dicit Dóminus exercítuum, et nomen meum horríbile in géntibus.
     Et hoc rursum fácitis: operítis lácrimis altáre Dómini, fletu et mugítu, ita ut non respíciam ultra ad sacrifícium, nec accípiam placábile quid de manu vestra; et dícitis: “Quam ob causam?”. Quia Dóminus testificátus est inter te et uxórem adulescéntiæ tuæ, cui tu factus es infidélis; et hæc párticeps tua et uxor fœderis tui. Nonne unitátem fecit carnis et spíritus? Et quid únitas quærit nisi semen a Deo? Custodíte ergo spíritum vestrum; et uxóri adulescéntiæ tuæ noli esse infidélis. Si quis ódio dimíttit, dicit Dóminus Deus Israel, óperit iníquitas vestiméntum eius, dicit Dóminus exercítuum. Custodíte spíritum vestrum et nolíte esse infidéles».

RESPONSORIUM

Mal 2, 5. 6a; Ps 109 (110), 4

R. Pactum meum fuit cum sacerdóte vitæ et pacis, et dedi hæc ei simul cum timóre et tímuit me. * Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius.
V. Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. * Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Pauli a Cruce presbýteri

(Epist. 1, 43; 2, 440. 825)

Prædicamus Christum crucifixum

     Optimum et sanctíssimum est de Dómini passióne cogitáre et super eádem meditári, cum per hanc viam ad sacram cum Deo coniunctiónem perveniátur. In hac sanctíssima schola vera díscitur sapiéntia: ibi enim omnes sancti eam didicérunt. Cum vero crux dulcis nostri Iesu radíces profúndius in corde vestro immíserit, tunc canétis: «Pati et non mori», vel: «Aut pati aut mori», vel mélius: «Nec pati nec mori, sed tantum perfécta in Dei voluntátem convérsio».
     Amor enim est úniens virtus et sua facit torménta dilécti Boni. Ignis iste usque ad medúllas pertíngens, amántem in amátum mutat, atque altióre modo amóre dolóri se admiscénte, et dolóre amóri, mixtúra quædam fit amóris et dolóris, ádeo iuncta ut non ámplius líceat amórem a dolóre discérnere nec dolórem ab amóre; quámobrem díligens ánima in suo dolóre gaudet, et in suo dolénte amóre exsúltat.
     Constántes ígitur estóte in exercitatióne ómnium virtútum, præsértim in dulcem Iesum patiéntem imitándo, quia hoc est puræ dilectiónis culmen. Sic ágite, ut ómnibus notum sit vos non solum intérius, sed et extérius gérere imáginem Christi crucifíxi, omnis dulcédinis et mansuetúdinis exempláris. Qui enim intérius Fílio Dei vivi unítus est, eius imáginem extérius étiam gerit per contínuam heróicæ virtútis exercitatiónem, præcípue per patiéntiam virtúte prǽditam, quæ nec clam nec públice conquéritur. Igitur abscóndite vos in Iesu crucifíxo, nil áliud optántes nisi in eius voluntátem omnes in ómnibus convérti.
     Crucifíxi ídeo veri amatóres effécti, festum crucis semper in templo interióre celebrábitis, tácite sustinéntes nullíque confísi creatúræ; et quóniam festa sunt in gáudio celebránda, ídeo festum crucis a crucifíxum diligéntibus, tácite sustinéndo erit celebránda, vultu hílari et seréno, ita ut occúltum máneat homínibus et soli summo Bono cógnitum. Quo in festo sollémnes fiunt semper épulæ, divína voluntáte pro cibo adhíbita, iuxta exémplum amóris nostri crucifíxi.

RESPONSORIUM

Gal 6, 14; Hab 3, 18

R. Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi; * Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
V. Ego in Dómino gaudébo, et exsultábo in Deo salvatóre meo. * Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

ORATIO

Orémus:
Impetret nobis, Dómine, grátiam tuam sanctus présbyter Paulus, qui único crucem amóre diléxit, ut, eius exémplo vivídius incitáti, crucem nostram fórtiter amplectámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)